Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed illis ad seternitatem poenae in infernum post resurrectionem reuersis hic officio gratulationis suae fungitur, dum ait: ecce cognoui, quia deus meus es tu, et in deo [*](7 Rom. Y, 8.. ) [*]( 2 neces sit R 8 honore P 4 hii RT 5 iram T hii RT 9 iusti FTe 18 iram T 14 nuaciat RT 18 pro sc profeta R per se propheta e 20 optinenda RP iuesurus R 21 ad gratiam T ituro VTa 22 ut qd P in ira RP 23 conuertantur ex conuertentur R conuertantur Pe 25 deducentes P1 deducentis lnT 26 puniendo R (de abl. gerund. cum partic. praes. conivrcto qf. Draeger Synt. JJ, 849) puniendos PE puniendi T 27 poene R 28 offioicio T. )

167
laudabo uerbum. hoc ergo uerbum suum in deo laudat, quod deum suum esse cognouit.

Neque id tantum laudat, sed etiam illud, quod sperauit in eo non metuens, quid homo sibi faciat. haec plane digna sanctis omnibus uox est, constanter inter insectationes humanas fidem tenere et metu terrenae turbulentiae non moueri speque certissima quod aliquid aduersum animae aeternitatem homo effecturos sit non timere, cum post intercessionem mortis istius in immortalem gloriam et corruptio et infirmitas nostra mutetur. atque ob id sermones suos, quibus se sperantem in domino humanam uim protestatur non metuere, conlaudat dicens: in domino laudabo sermonem, in domino sperabo: non timebo, quid faciat mjihi homo. ob hoc ergo sermonem suum laudat in domino, quia sperans in eo hominem non timebit.

Sed ut doceret, idcirco se nihil ab homine pertimescere, quia, si quid potestatis suae exseruisset in corpore. id rursum resurrectionis gloria sine corporum labe redhiberet, subiecit: in me sunt, deus, uota quae reddam laudationis tibi : quoniam eruisti animam meam a morte et pedes meosdelapsu; ut placeam coram deo in lumine uiuentium. non extra se sunt ista, quae sperat, nec laudationis uota, quae reddet, sunt extrinsecus capessenda. ipse enim sibi resurrectionis est dominus; ipse huic mortuo et intra sepulcrum relicto corpori diuinae naturae suae tribuit consortium. neque enim resurrecturis omnibus ab exteriore materia corpus adquiritur neque peregrinae originis externarumque causarum natura redhibetur: sed idipsum in profectum aeternae claritatis emerget, fietque in eo demutatione potius quam creatione, quod nouum sit. sunt ergo in se uota, quae reddet tum [*](4 non metaene qd R 5 conetantem PTE int' (inter T) sectationes PT 6 turbolentie P 7 qd nihil aduerBum T 9 in mortalem R 10 adque R 18 rediberet P 19 uota tua Re laudationes Re 23 quae reddat T q reddita P quae reddenda e 24 emortuo PTE 25 tribuet R 28 redhibetur R (quod noto propter faÚJ. adn. Bened.) redhibitur T redibitur P recipitur un. Vat. rec., e 99 emergit PTE 6& eo in eo que (in marg. q) demutatione R fitque in eo demutatione PTE. )

168
cum infirmitas corporum detrahetur, id est lapsus et lacrimae; tum, cum corruptionem incorruptio deuorabit, tum, cum mortem potestas inmortalis absorbebit, tum, cum sit deus omnia in omnibus, tum, cum lumen uiuentium sit in eodem uiuentium lumine deo ipse placiturus. nam si sibi in creatione mundi secundum

Sapientiae professionem super filiis hominum adgaudebat pater, longe magis in reconciliatione mundi intellegendus est patri

.esse placiturus. est enim lux uera mundi, inluminans omnem hominem uenientem in hunc mundum, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

PSALMUS LVI.

In finem, ne disperdas, Dauid tituli inscriptio, cum fugit a facie Saul in speluncam.

Miserere mei deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea.

De superioris psalmi superscriptione id tantum demutatum in consequenti est, quod, ubi pro populo longe a sanctis facto praenotatum est, nunc corrumpas uel disperdas praescribitur, quod uno uerbo rm μή διαϕϑίρηςutrumque graecus sermo conplexus est. consequens enim erat, ut, quia corruptio eos, qui longe a sanctis discederent, mansura esset, ne huic sanctus subderetur oraret. nam et in psalmo alio gratulationem auersae huius a se corruptionis ostendit dicens: nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. neque ambiguum estpsalmum hunc secundum apostolorum professionem ex persona esse domini intellegendum. [*]( 94 PB. XV, 10. ) [*]( 1 detrahitur P 2 morte ex morte corr. man. rec. R 3 absorbet ex absorbit m. 1 R absorbet PE 6 filios PTE 7 patri huius esse R (an patri filiue esse?) 9 omnem om. Pe Explioit Psalmus LU incipit Psalmus LVI R Explicit Ps. LV ino. LVI P Expl. de LV incip. de LVI T 14 in Bpelunca R 18 in om. R pro polo R 19 praenotatum scripsi cf. Stud. 1889 p. 314 enotatum R enigmatum Ta aenigmatum Pb aenigma tum Ed. Basil. 1550 et Par. 1572 00 inter quod et uno eras. quo = d R to me diaftires P come dias theres R tomedias thyres a, om. T lacuna relicta 21 grecus R 28 sanctis R orarent P nam in Pb alio = = gratulationem P. )

169

Itaque Dauid ad humanae carnis gloriam resurrectionis dominicae tempus expectans nunc et non corrumpi se rogat et auersam a se corruptionem in eo, in quo primitiae resurrectionis sunt, prophetae praescientia gratulatur. ideo autem: i n finem tituli inscriptio est, quia et gloriosa ad aeternitatis honorem uita suscepta et mors plurimis salutaris uirorum fortium inscribatur sepulcris et haec omnia ad eum referri oporteat, qui uel finis est legis, uel quem psalmi ipsius finis ostendat. id autem. quod in spelunca clausus haec loquitur, tempus est prophetiae, quo psalmum intellegitur scripsisse, ipsa illa speluncae habitatione mansuri in corpore domini humilitatem prophetans. ceterum uideri non potest, ut qui ob metum erat intra speluncam reconditus, psalterio et cithara, ut testatur in psalmo, id est totius artis musicae perstreperet apparatu.

Coepit autem ita: miserere mei, deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. misericordiam rogat, quia confidit in domino. docens ab his misericordiam dei sperandam esse, qui crederent. et misericordiae dei quod momentum quiue sit effectus, ostendit dicens: et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. auibus naturae; est infirmitatem pullorum alis inumbrare eosque a praeteruolantium ui atque inprobitate defendere. quod et in gallinis maxime noscimus, cum collectos intra pinnas fetus suos aut opacant aut tuentur. quarum consuetudinem ad exemplum sollicitudinis suae dominus commemorat dicens ad Hierusalem interfectricem prophetarum: quotiens uolui colligere filios tuos, sicut gallina, quae congregat pullos suos sub alas suas et noluisti? sperat ergo in umbra alarum dei sanctus. donec iniquitas transeat, id est dum aut saeculi scandala, aut iniquitates impiorum, aut [*](96 Matth. XXIII, 37. ) [*]( 4 profetae R in fine RP 6 mors ex mortis P salutaris plurimis T 7 sepalhris R sepultaris PTE oportebat PT 9 profetiae K 11 maniuro RPa mansaram Ed. Basil. 1.5.50 12 intra spelunoa R 13 id est om. PT 17 in deo PTE 21 a — uibus R pullorum infirmitatem T 22 adque R atq; P rpbitate P 23 pennas PTE 24 aut operiant aut tueantur e 26 profetarum R 28 sub alis suis PTE 30 miquitates ex iniquitatis T. )

170
terrenae humilitatis infirmitatem, dum hanc ipsam quasi speluncam habitaculi et corporis sui Dauid, qua nunc est clausus, euadit.

Sed sperans sub umbra alarum dei officio spei suae semper intentus est dicens: clamabo ad deum altissimum, deum, qui benefecit mihi. clamat fide potius quam uoce. qui fugiens et latens clamat. porro autem non est in sermone sperantis gratulatio adeptorum; sed propheticae scientiae ac fidei est, gerendis non aliter gaudere quam gestis et idcirco ad eum, qui sub indemutabili constitutione bonitatis iam sibi benefecerit, clamat; et quatenus benefecerit dominus, consequentibus docet dicens: misit de caelo et liberauit me, dedit in obprobrium conculcantes me. misit deus misericordiam suam et ueritatem suam, animam meam eripuit de medio catulorum leonum; dormiui conturbatus. dignum fuit, etiamsi nulla demutatio personae esset ac sensus, diapsalma interuenire, quia ad intellegentiam dictorum sensus esset credentium erigendus. benefecit deus sancto suo, mittendo de caelo, ut liberato eo in obprobrium hi, qui eum conculcabant, darentur. et misit misericordiam suam ac ueritatem ad eripiendam de catulorum medio animam ipsius, tum cum conturbatus dormisset. si mors significatur in somno, uel cum dormiturus Dauid cum patribus suis est, uel cum dormiens Lazarus excitandus est, uel cum centurionis illius non est mortua puella sed dormit, uel cum eos, qui dormierunt, non praeueniemus in resurrectione, si conturbatio dormientis significatio est passionis, cum dicitur: nunc anima mea turbata est ual|de, quam tamen eripi de manu canis ita antea est [*]( 97 Ioh. XII, 27. ) [*]( 1 terrenae (om. aut) RPa infirmitatem ex infermitatem T ex infirmitatis infirmitatem R 2 habitali et corporis P habitaculu scilicet corporis T qua ex quia R quia a 3 euadat T 4 et eperans PTe sperann b 6 ad dHm PT 8 ademptorum P profeticae R 19 e caelo PTE 15 eripuit animam meam PE et eripuit animam meam T 17 esset ex cesset R aut sensus T ascensus Pa 18 benefacit R a df supr. scr. T 19 hii RT 20 conculcabat R et misit miaericordiam ao ueritatem Pe et misericordiam misit ac ueritatem T 26 aic R. )

171
deprecatus: libera me de ore leonis et de mann canis unicam meam et non alii canum uel leonum catuli intellegi possunt, quam qui sunt et natio uiperarum, de quorum medio anima eripitur et eripitur per missam e caelo misericordiam et ueritatem secundum illud: misericordia et ueritas sibi obuiauerunt et si misericordia et ueritas dominus Iesus Christus est: non ambigitur, quin illi in obprobrium deducantur, qui conculcantes dominum in passione ista non credunt; quibus utique obprobrium eat unigeniti dei aduentum et peccatorum indulgentiam perdidisse.

Et quia huic sanctorum spei uel persequentum odia uel negantum aduersatura semper essent, conmemoratis humanae salutis sacramentis subiecit : filii hominum, denteseorum scutum et sagittae et lingua eorum machaera acuta. uitia motusque animorum sub corporalibus officiis diuinus sermo significat, ut in deuteronomii cantico: incrassauit et calcitrauit dilectus, impietatis luxu sub significatione consuetudinis corporalis increpito, uel illud: qui deuorant plebem meam ut cibum panis, uel etiam: dentes peccatorum contriuisti. nec non et apostoli: quod si mordetis inuicem, uidete, ne consumamini ab inuicem, ut quod singulis quibusque membris officii actionisque mandatum est, id ad efficientiam mentium animorumque referatur: ut nunc uel persequentium uel obtrectantium commemoraturus effectus ait: filii hominum, dentes eorum scutum et sagittae et lingua eorum machaera acuta, cum et consumerent saeuitia potestatis et obtrectationum iaculis uulnerarent. [*]( 1 Ps. XXI, 22. 5 Ps. LXXXIV, 11. 16 Deut. XXXII, 15. 18 Ps. LII, Õ. 19 Ps. III, 8. 20 Gal. V, 15. ) [*]( 1 depraeeatus R 4 per missa R misericordia et ueritate R 6 sibi (s) scripri (cf. Sabatier II, 171) se |RPTe om.b 7 deducantur R≡≡≡ dantur P dedantur T dedentur a dentur Ed. Basil. 1550 (Bened. falsa de cod. rettulenmt) 12 negantum ex necantum corr. m. 1 R 14 acutum et sagittae T cf. p. 160, 9 arma et sagittae RPE maohera R 15 animorum R animarum PTE 16 deuteronomii (alterum i in rar.) R deuteronomio Pa 17 luxu R 20 et illud apoetoli e 22 singuli P 23 ad om. P ut non uel R 25 acutum et sagittae PTE arma et sagittae H. )

172

Sed inter haec, quae scit et expectat, propheta non tacuit. deprecatus enim, ne corrumperetur, absorbendae corruptionis istius tempus exoptat dicens: exaltare super cae los, deus, et super omnem terram gloria tua. quae in altum de humilibus efferuntur, ea exaltari uidentur, quia per profectum quendam in id, quod sublimius est, euadunt quod autem super

- caelos exaltandum est, necesse est ut prius descenderit ad inferiora de caelis, per quod rursum exaltandum sit super caelos. quod idipsum apostolus absolutissime ita dicit: qui cum ascendisset in altitudinem, captiuam egit captiuitatem, dedit dona hominibus. ascendit autem quid est, nisi quia et descendit in inferiora terrae? qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleat omnia, hinc exaltandi super caelos causam significans extitisse, quod descendendi usque in inferiora terrae humilitas esset assumpta. ex uoto ergo propheta praenuntiat exaltari super caelos deum. et quia exaltatus super caelos impleturus esset in terris omnia sancti spiritus sui gloria. subiecit: et super omnem terram gloriatua: cum effusum super omnem carnem spiritus donum gloriam exaltati super caelos domini protestaretur.