Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Inaurire deus orationem meam etnedespexeris deprecationem meam: intende mihi et exaudi . me. contristatus sum in exercitatione meaetconturbatus sum a uoce inimici et a tribulatione peccatoris: quoniam declinauerunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi. cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me. timor et tremor intrauit in me et contexit me tenebra. et dixi: quis dabit mihi pinnas sicut columbae? et uolabo et requiescam. ecce elongaui fugiens et mansi in solitudine. in exordio psalmi etsi humilitatis uoce usus sit, cum ait: inaurire deus orationem meam, non tamen sine aliqua propria conscientiae altioris fiducia intellegitur haec locutus. non enim cuiuscumque est innocentiae id postulare, ut orationem suam deus inauriat. promptae namque semper precationi hominum dei aures sunt: [*]( 1 in om. V etiam om. V ante sua aliquot lilt. (sua?) eras. R 2 qua et homo e 5 eius (iu in ras. m..?) confidentia (a supr. scr. m. 3) R 6 qua P quia V in om. V 8 consuetudine UBuaque P consuetudine usque VR 9 propria sunt et digna V sunt proprie digna P loqueretur ex loquetur m. 2 V loqretur R loqiraur P 10 quia ita V 11 dfie P 12 depraeoationem VR 18 contristatus (om. sum) V 14 et tribulatione V 15 iniquitates Re 16 molesti ex molestiam. 2 r conturbatum ex conturba V 17 mortis om. V sed cf. p. 1.51, 16 18 tremor uenit super me RPE 19 tenebrae R pennas PRI E SO ante ecce litt. in del. m. 2 V 22 uoce ex uocet m. 2 V 28 conscientia RPE 24 fiduciae PTE est add. m. 2 V 25 oratione sua R 26 naqae supr. scr. m. 1 R praeoationi VR sunt ex sint m. 3 R. )