Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Frequenter autem admonuimus, eam in psalmorum cognitione sensus nostri temperandam esse rationem, ut eum, de quo et per quem omnis prophetia est, ex dei filio hominis filium natum meminerimus, dei naturam omnibus ante saeculis manentem in naturam hominis esse ex partu uirginis genitam, ita at naturae posterioris adiectio nullam defectionem naturae anterioris adferret, neque qui etiam homo esse coeperat, id, quod ante hominem manebat, deus scilicet, esse desineret. hic ergo adsumens carnis nostrae fragilitatem et manens suus atque noster ita agit, orat, profitetur, exspectat omnia illa, quae [*](16 Rom. X, 4. ) [*]( 2 amen om. V Explicit Paalmus LIII incipit Psalmus LIllI V Finit Spalraua LIII incipit Spalmas LIIII R Finit Psalm' LIII incip. LIIII P 4 in finem — deprecationem meam om. V 7 saperscribtio V in fine RP 10 sasarpatione V 18 intellegenda sunt omni in marff. add. P mnt omni sup. lin. a m. 2 V 14 ad m. 1 R 17 eam sup. lin. a m. 1 P condicione R 18 ut cu P 19 profetia VR 90 filium ex filio m. 2 V et dei naturam E antea VR 21 hominis ex inis m. 2 V genitu P 22 ita sup. lin. a m. 2 V a m. 1 P 98 etiam iam V 24 ante ex antea m. 2 V ominem R hominem ex homine m. 2 V hia ergo V 25 adsumens ex adsumen m. 3 R adque VR 26 agit (git i. ras. 3) R agitur P orat (t supr. scr. m. 1) R ora V om. P ac profitetur P 96 exapectati V illa om. P. ) [*]( 10* )
Inaurire deus orationem meam etnedespexeris deprecationem meam: intende mihi et exaudi . me. contristatus sum in exercitatione meaetconturbatus sum a uoce inimici et a tribulatione peccatoris: quoniam declinauerunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi. cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me. timor et tremor intrauit in me et contexit me tenebra. et dixi: quis dabit mihi pinnas sicut columbae? et uolabo et requiescam. ecce elongaui fugiens et mansi in solitudine. in exordio psalmi etsi humilitatis uoce usus sit, cum ait: inaurire deus orationem meam, non tamen sine aliqua propria conscientiae altioris fiducia intellegitur haec locutus. non enim cuiuscumque est innocentiae id postulare, ut orationem suam deus inauriat. promptae namque semper precationi hominum dei aures sunt: [*]( 1 in om. V etiam om. V ante sua aliquot lilt. (sua?) eras. R 2 qua et homo e 5 eius (iu in ras. m..?) confidentia (a supr. scr. m. 3) R 6 qua P quia V in om. V 8 consuetudine UBuaque P consuetudine usque VR 9 propria sunt et digna V sunt proprie digna P loqueretur ex loquetur m. 2 V loqretur R loqiraur P 10 quia ita V 11 dfie P 12 depraeoationem VR 18 contristatus (om. sum) V 14 et tribulatione V 15 iniquitates Re 16 molesti ex molestiam. 2 r conturbatum ex conturba V 17 mortis om. V sed cf. p. 1.51, 16 18 tremor uenit super me RPE 19 tenebrae R pennas PRI E SO ante ecce litt. in del. m. 2 V 22 uoce ex uocet m. 2 V 28 conscientia RPE 24 fiduciae PTE est add. m. 2 V 25 oratione sua R 26 naqae supr. scr. m. 1 R praeoationi VR sunt ex sint m. 3 R. )
Triplex autem in exordio ratio precationis est edita. prima enim ea est, ut inauriatur oratio. sequens est, ne despiciatur deprecatio. tertia est, ut intendat sibi seque exaudiat. et necesse est discretam esse uniuscuiusque generis naturam, ut non idem sit inaurire et non despicere, rursumque differat ab utroque intendere et exaudire. et quia de inaurienda oratione quid intellegi posset, ostendimus, quid illud sit: ne despexeris deprecationem meam, tractandum est. despiciuntur orationes leues, dissidentes, inutiles, saeculi curis anxiae, rerum corporalium desideriis implicatae, bonorum operum fructibus infecundae. hae igitur despicabiles sunt orationes, dei dignatione non dignae, de quibus per Esaiam prophetam ait: et cum extenderitis manus uestras ad rae, auertam oculos meos a uobis. et causam despiciendae orationis continuo subiecit dicens: manus uestrae sanguine plenae sunt. ubi ergo operatio iniquitatis extabit, illic despicitur [*]( 20-22 Esai. I, 15. ) [*]( 1 qui om. V extra (tra add. nt. 2) V 2 ille V 4 sed add. m. 2 V 5 meritis e P meriti = 6 T et inriat V 6 quidem ex quiadem m. 2 V eine add. m. 2 V penetrante P inpetrante V 7 sola ex solu m. 2 V 8 in exordio ratio (er rationis corr. m. 2) praecationis V in exordio oratio praecationis R(.) in exordii precatione oratio PT 9 inauriatnr ex inoanriatur m. 1 V 10 dispiciatur R sibi ex aeibi m. 1 V 12 dispicere RP1 differt V 18 ab utroque (que add. m. 2 i. rcu.) V inauriendo V inauriendi R 14 posset ex possit m. 1 R posse V poesit PT 16 dispexeris RP* uoces tractandum eat in PT supra post illud sit leguntur despiciuntur ex dispiciuntur R ex despicitur m. 2 V 16 differrentes V saeculis T curis ex scuries m. 2 V 17 et rerum PE t. implicatae m. 2 V Iplicitae RP 18 infaecundae RT infeounda ex iofaecunda m. 2 V haec VR 19 de quibus om. R Eseiam V Iraiam T 20 extenderitis ex extenderetis m. 2 Tr 21 meos add. m. - V 22 sanguinae VR 23 ergo supr. scr. R. )
His ergo totius precationis suae generibus distinctis nunc causam ipsam exposuit deprecandi: quia in exercitatione sua conturbaretur a uoce inimici et a tribulatione peccatoris. et quidem exercitatio numquam nisi ad res utiles salutaresque suscipitur; quas quia in sancto quoque impii ferre non possunt, omnibus eum iniuriis adficere et usque ad formidinem mortis defatigare contendunt. sed haec in domino Iesu Christo exercitatio nostrae salutis operatio est, quam diuersarum sanationum, dehinc passionis ipsius exercitatio prouehebat. in hoc quoque se mundo consortio nostrae infirmitatis exercens — quam exercitationem egressu suo Isaac in campum praefigurauit, cum inuectae camelo Rebeccae, tamquam spensae ex gentibus exercens se in hoc mundo Christus, occurrit —, a uoce inimici etiam turbatur, cum Samaritanus, cum daemonium habens dicitur, cum quia se a cruce non eruat, negatur esse ceteris salus. declinantes in eum iniquitatem falsorum testimoniorum et sententiae mortis in ira quoque molesti sunt ei, dum flagellis, dum colaphis, dum alapis desaeuiunt. [*]( 1 praecantis V tum ex CQ R in eo VRPsed. cf. Acad. p. 24 inteditur comptae spei fidis V 2 piae ex prae m. 2 V 3 q (i. ras.) est R nniuscaias V 4 inauriuit ex aariait m. 2 V Channaneae V clamantis ex cla- 8 h o mantibue V1 dispexit V 5 adolescentis RPT 8 hi ergo V ia g' P totis V 10 post. conturbaretur m. 2 V sup. lin. add.: et conturbaretur et tribulatione VT 11 equidem in exercitatio V 12 inpiis V 18 adfioere adque ad V 14 defatigare ex defitigare P defetigare ex defatigare tn. 2 r Mru na 15 diuer = - = tionum R 16 prouehebat ex priuehebat m. 2 V 18 exercitationem ex exercitationum m. 2 V egressu ex gressu m. 3 R suo orn. V isaao ex isac m. -V R Isao V 19 inuecte V 21 cum Samaritanus daemonium PTE 22 a sup. lin. a m. 2 V 28 declinante T iniquitate PT 25 colafis VR dum alapis add. m. 1 V. )
Sed inter haec, habens potestatem duodecim milia legionum caelestium euocare, non ad iram commouetur neque ad ultionem exacerbatur. sequitur enim: cor meum conturbatum est in me. pati omnia in se ipse constituit. dummodo humanae salutis sacramenta perficeret. difficillimum autem hominis infirmitati est, intra se ipsum perturbationes mentis commotionesque cohibere, ut non etiam usque ad ipsam uultus demutationem, tacito licet motu, significatio anxietatis uel indignationis erumpat. uerum unigenito deo, quamuis infirmitas nostra suscepta sit, tamen diuinitatis suae non est abolita natura, ut non his omnibus, quae infirma sunt, salua maiestatis suae dignitate perfunctus sit, dum uniuersa, quae mortis nostrae sunt ac timoris, ita pertulit, ut in eum inciderent haec potius quam inessent. dum infirmitas nostra magis est, quam naturalis in deo est. denique idipsum sequens sermo conexuit, cum dixit: et formido mortis cecidit super me. timor et tremor uenit super me et contexerunt me tenebrae. et haec quidem in eum omnia, quae nostrae necessitatis sunt, inruerunt; sed ab eo naturae suae uirtute suscepta sunt, dum mortem nostram, potens non mori, etiam timore in se mortis ingruente non renuit.
Et cum haec eadem, tamquam in hominem, imbecillitati [*](1 potestate cnrr. m..3 R potestates ex potestatem m. 1 V legionii « legiones corr. m. 1 R caelestiii legionu PT 4 ipso PTE 6 intra em add, m. 2 V se om. V ipsam ex ipsa m. 2 V perturbationis mentis em commotionisq. (corr. m. 2) P perturbationesquae V 7 demonstrationem R 8 sigiiificatio ex significationibus m. 1 V 9 quauis ex qua m. 2 V nostra R suscepta ex suspecta P 10 oblita Ve ut ū his P 151 sunt om. V 14 in P uerbis dum infirmitas — in deo est expunctis haec sunt superscripta: du infirmitatis nre magis .1' quod in assumpto patitur homine q diuine q inpassibilis .1' nature nostra magis quam (om. est) V 15 in id ipsum se sermo P (T in marg. infer.), id ipse sermo Tl 15 connexuit 7' contexuit V dicit VPTE 17 contexerunt ex contexuit m. 2 V contexit RPTE tenebra PTE et haec quae quidem corr. m. 2 r 18 omnia in eom R nostris necessitatibus (om. sunt) R 20 timori R timorem rb inruente R ingruentem Vrb 21 rennuit V'RP 92 ibicillitati V ante imbecillitati P* srlpr. scr. oni'. )
Sed sumptis pinnis, ut uolando requiescat, quo sit quieturus, ostendit dicens: ecce elongaui fugiens et mansi in deserto. ceciderunt quidem super lucem tenebrae, sed tenebrae eam non conprehenderunt. elongauit enim fugiens. qui ne a contegentibus quidem potuit conprehendi. fugit ergo etiam eos, qui se persequebantur, et ab his longe factus habitat in deserto. et quod desertum hoc uel quae solitudo sit — nam [*]( 14 Pe. CXXXVIII, 9. ) [*]( 1 eius del. P* dominantur P accidissent P s = = corr. m. 2 1' 2 ingruent V doceret V 3 pennae II ex corr., P7' 4 ad uolandum PT contegentib. ex ctegentib. P cunctis gentibus R 6 pennae PT aliundae P 6 poscentis ex poscentes m. 1 R 8 id est apiritalem V nam om. PT 9 aspiciet ips V 10 in e ^ corr. m. 1 V 11 praecationis VR qui V 12 degravatus VPTE 18 in spu P in spiritu T euolarft (& in ras. 3) R pennarum PTE 14 pennas R3PT 16 etenim illic VR ita enl illic Pita eni illuc T etenim illuc E de illic in uersionibm h. L antiquis cf. Sabatier Il, 269 suas add. m. 2 V pennas suas T sumit PT 17 et hia PT euacuatua ex uacuatus R 18 pennis PT 19 elongaui ex longam m. 2 V 20 in solitudine PT 21 longauit P 22 qui in ea R contingentibus PT continentibus V 28 se om. r ab his (om. et) V 24 et qud R desertum ex deserto m. 2 V. )
Non sum autem nescius, plerosque solum uerborum sonum et litteram contuentes nihil de omnibus fere psalmis congruum aliquid personae domini nostri Iesu Christi existimare, putentque totum querellis prophetae increpari. sed nos litem non mouemus. neque enim destruimus, sed adstruimus, addentes potius de obscuris intellegentiam, quam simplicibus detrahentes: quia, quaecumque Dauid aut passus aut questus est, etiam passionibus eius, qui uniuersitatis nostrae caro est factus, inpleta [*]( 2 Esai. XXXV, 1 aqq. 13 Ps. XCIV, 11. 16 Esai. LIV, 1. ) [*]( 1 eo locata eat P et ita Pb 8 florient V florent R 4 inualeacitae V1 5 disBoluta om. V consolamini ex consolatamini m. 1 V mi consolidamini T 6 ani corr. m. 1 V ecce d5 V ecce dfis R ecce deua noster E 9 et erudietar T mutorum ex mortuorum m. 2 V timc om. V tn P sali - et P salit V 10 clodus VP 11 ietrahel V • irl R 18 inpiis Vsed cf. Acad. p. 27 15 tāquam templo R 16 ante V reqaiescit TE (de participio, quod habent VRP, cf. Victor Vito ed. Petschenig p. 165) iam om. V fili V 19 de hominibus V 20 aliquid om. PTE personam R nostri om. V putent. quae R 21 quaerellis VR querelis PT profetae VR non mo mouemus V 29 onim add. m. 2 V 28 potius d5 de PT quam om. T 24 quaestus YR. )
Intercedens uero diapsalma demutauit et sensum. nam omnis rursum aduersum eos, de quibus est querella, fit sermo, honore tamen eius, ad quem omnia est referre solitus, antelato. sequitur enim: expectabam saluificantem me a, pusillanimitate tempestate. non noua haec eius expectatioest; nam et in eo psalmo, quem ex persona eius esse non dubium est, sic precatus est: salua me, dens, quoniam intrauerunt aquae usque ad animam meam. infixus sum in limum profundi et non est substantia. ueni in altitudinem maris et tempestas demersit me. ab hac igitur tempestate atque ab hac pusillanimitate — humiliatus enim erat usque ad mortem crucis — saluari expectat ab eo, ad quem precatus est dicens: pater, clarifica me apud temetipsum claritate, quam habui apud te prius quam mundus esset.
Sed expectans, saluari se, plus iam quam spem salutis expectat. sequitur enim: praecipita, domine, et diuide linguas eorum. proprietatem uerbi siue hebraici siue graeci latinitas, uti in multis, non elocuta est. nam id, quod praecipita dicitur, cum illis ϰαταπόντισον enuntiatum est: quo sermone non ut praecipitentur, sed ut in profundum demergantur, oratur. demergi ergo eos linguasque eorum diuidi [*](9 Ps. LXVIII, 2 sq. 15 loh. XVII, 5. u ) [*](1 ut supr. scr. m. 2 V ea q V seenntur R sequintur corr. m. 2 V v sequuntur PT if. Acad. p. 23 8 intercidens P demutabit (sic) P 4 aduersus VPT quaerella VR querela PT 6 pusillianimitate V r 7 peocatio corr. m. 2 V est add. m. 2 V 9 praecatus VR 10 aquae ex quae m. 2 V 11 lima T limeum ex liminum m. 1 V limo RPE 13 intepestate P adque VR pusillianimitate V humiliat' temerat' q : ad P hnmiliatus usque ad T 15 praecatus I'/? aput VR 16 clam ritatem V 20 proprietate 1' uerbi — R hebreici V haebraici ex haebraeici R 21 ut VPT non ex nun m. 3 R eloouta ex locuta R est (eezcorr.) R 22 caraporison r ΓΑlΑΡΟΝΤΙSON R cataponteson P ΚΑΤΑΠΟΝΤΕCONT e = nuntiatum R ennuntiatum V 23 B praecipitentur (om. ut) P 24 demergi (gi in ras. m. 3) R eorum dauid rogat t. )
Ut autem ob uitia ciuitatis contradictionemque praeceptorum suorum haec consecutura nosceremus, adiecit: quia uidi iniquitatem et contradictionem in ciuitate; die et nocte circumdabit eam super muros eius, et iniquitas et labor in medio eius: et non defecit de plateis eius usura et dolus. ob haec igitur uitia et crimina futurae captiuitatis et dispersionis poena deposcitur; sed potissima crimina sunt iniquitas et contradictio. nam eum, quem lex et prophetae nuntiauerant, reicientes contradictione impia respuerunt. quae contradictio nocte et die circumdans muros ciuitatis ipsius supergressa est, quia et ipsa passionis suae nocte, cum se uidendum in consessu et a dextris uirtutis profiteretur, discissa ueste etiam cum blasphemiae inuidia contradixerunt. in muris autem tuitionem salutis significari meminimus; sicut cum nouae Hierusales aedificatio et munitio, id est constructio et custodia ecclesiae caelestis optatur, ita scriptum [*]( 2 dilubio V1 submersa consumit V 3 uero deest, era*. ergo R 4 concertationes R1 contrectationis V 6 non dispar ≡≡=- ergo R n diraipare ergo P ergo (ante ergo spatio 2 uerborum uacuo) T in b n 08 corr. m. 2 V ut inre corr. m. 2 V 7 absubmpti V1 8 inter oneg et linguae uocem iniurias del. m. 1 V loquuntur PTE 18 supra n t muros PT et iniquitas et dolor PT 14 i R deficiet PT 15 plaeis rorr. m. 1 V 17 potissima in crimina V potissima in crimine PT potissima inter crimina E contradictionem eum V 18 profetae VR nuneiauerant RT 19 circumdat & muros R sed. cf. infr. p. 166, 5 21 concessu V 22 blasfemiae V 24 nonae ex nomi nomine V noua P hiertisales V hierusaleB P hieruaalem RTE cf. Acad. p. 28 25 ccleeiae V scribtum V. )
Et indignationem tantae huius iniquitatis ostendens subiecit: quoniam si inimicus meus inproperasset mihi. supportassem utique et si odiens me super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo. tu autem, homo unianime, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos. in domo dei ingressi sumus cum concordia. querella non de passione est, sed de apostolo proditore. nam cum salutem generi humano suscepta crucis morte donaret, non potest uideri sacramentum hoc magnae pietatis arguere. nam utique si inimicus esset, querellae causa non esset, cum id in se consummaretur, quod ad salutem nostram perpeti ipse uoluisset; sicuti si odiens se locutus super se magna fuisset, absconsus ab eo fuisset, quia ei non cognitus in homine deus esset et ob hoc minus esset criminis nescienti — non enim gentes uerbum carnem factum pranuntia sibi lege didicerunt, quod utique his, qui sub lege sunt, etiam ipsis gestis ad speciem [*]( 1 Ps. L, 20. ) [*]( 1 benignae R domine om. R 2 ut aedificentur Pb cj: Sabatier 11, o 105 g = tii eo P ergo tum ei T 8 dispositae ex disporsitae m. 1 T' laegis R 6 tunc PT 7 custodiae ex custodire m. 1 V cnstodis e 8 redundantibus Tt 9 et — tantae om. V indignitatem PTE ostendens dicit V 10 meus om. PT maledixisset (sed supr. Rcr. inrppera.вsa) R 12 absconderet V1 13 unanime P unanimis RE et notus meus sup. lin. a m. 2 V 16 quaerella VR 16 protraditore V traditore PT 17 humano generi P cruci V 19 querellae — esset om. PT 20 nostrae r 21 et sicuti E odiens elocutus V magna esset PTE abflconsus — fuisset om. V 22 ei in ras. m. 3 R 28 et om. r ab P hoc om. V 24 carne V carne R praenunciata R dedicerunt V1 25 his bn que V ipsis gestisi V1 ipsius (u eras.) gentis P ipsius gentia T. )
Sed quamquam specialia haec in impietatem eius dicta essent, tamen poenae decretum refertur ad plures. ueniat mors super eos et descendant in infernum uiuentes, quoniam nequitia in hospitiis eorum, in medio eorum, ita super eos morte uentura, ut ad poenae sensum uiuentes descendant in infernum, cum in hospitiis eorum et in medio eorum, id est totos ipsos intra extraque nequitiae opera circumdent.
Verum ille haec haec agentibus atque meditantibus, ad [*](2 portasse se utique VRP portasse (om. utique) e ob rpbria ex obrppi ia m.1 R 3 deum se E 4 daemone PT 5 istrahel V 6 unanimiB RP (in R u supr. scr. m. 1) et dux — unianimis in marg. infer. add. m. 1 V unianimus T unanimus R 7 eiectus V1 ad apostolatum P in apolltolum E 10 omnis R eius egressuaqueque in marg. m. 1 V ni dedicisset V1 cognossetq. cognossetque VT cognosoeretque E 11 hominig ex homine m. 3 R particepe ex participes corr. m. 1 V 12 pro doloifioando Rened. coni. multiplicando 14 & hoc R 16 diuini — qua (lit) specialia mpr. scr. m. 1 R (qua specialia postea eras. et repetitum poll ēsortiũ) 16 in impietate R impietatem (om. in) P 17 fertur R 18 desoendent V 19 nequitiae PT in medio ipsorum PT (ipsorum in rlU. P) 21 infernum — eorum et in om. V cum hogpitiie PT 22 eat id est R totue V 23 circum V 24 adque YR. )
Nam interiecto diapsalma omnem his ob inpaenitentem impietatis professionem spem recidit dicens: non enim est illis commutatio et non timuerunt. omnes secundum apostolum resurgent, sed non omnes commutabuntur, quia non timuerunt deum. fas enim fuerat ignorantes in homine deum resurgentem tamen deum ex mortuis credidisse, patente his etiam post passionis piaculum paenitentia et indulgentia. non enim solum non timuerunt deum, sed cum ad retribuendum his manum extendisset, id est auxilium obtulisset, contaminauerunt testamentum eius: cum eum, qui testamento legis ad salutem praenuntiatus est, reppulerunt. sequitur enim: extendit manum suam in retribuendo. contaminauerunt testamentum eius: diuisi sunt ab ira uultus eius. et idcirco demutatio his non relicta est, quia pro peccato semel mortuus et resurgens eos tantum demutatione donauit, qui secum per fidem et commortui sunt et resurgent. hos autem ab ira uultus sui euersa ciuitate diuisit partemque eorum cum infidelibus ponens eos uel dispersit in omnia, uel diuisit a sanctis.
Dehinc de generali querella ad significationem eius, qui et dux et unanimus et notus fuerat, sermo se rettulit: et adpropiauit cor eius. mollierunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt iacula. admixtus apostolis et curam pauperum agens, maximum scilicet ministerii opus curans, adpropiauit cor suum — ab adpropiantibus enim liberari animam suam gratulatus est —, non utique ministerio fidei adpropians, sed irae dei et contaminationi testamenti eius. ceterum ipse [*](8 I Cor. 35, 61. ) [*]( 1 interiecto ex interieotio m. 1 V 51 recidit (i prior. loco in ras.) R recedit P 3 timaerant deum PTE 4 surgent RP7' 5 ignorasee PTe 6 resurgentem tamen dm̃ in marg. super. a m. 2 V credidisaent PTe (e ante resargentem add. si) patente = his R 8 ad tribuendum PT 11 repulerunt PE 12 manum ex manuam m. 1 V 15 mortuus 11 ■ at et PTE 19 genera R quaerella VR 20 ei dux PT ei et dux E nnianimus T unanimia PE se om. V retulit RPTE 21 molliti sunt T 28 ministrii V ministerio P 24 adpropriauit T adpropria ̄suatibus corr. m. 1 V 26 vtiq. r ministeria P adproprians r 26 ira V contaminati V. )
Sed inter ista inimici iacula inperterritus manet nobisque portum securitatis tutum fidumque demonstrans. sequitur enim: iacta in deum cogitationem tuam, et ipse te enutriet: non dabit in aeternum fluctuationem iusto. ademit nobis etiam in euangeliis dominus sollicitudinis necessitatem dicens: nolite solliciti esse de crastino; sufficit diei malitiasua. quaerite primum regnum dei et iustitiam, et omnia praestabuntur uobis: omnem scilicet curam in promerendo dei regno et iustitia collocandam. iactanda ergo cura super eum est: ipse enim enutriet, secundum illud: super aquam refectionis enutriuit [*]( 6 PS. CXL, 5. 9 Pe. LVI, 5. 17 Matth: VI, 33 sq. 22 Pe. XXII, 2. ) [*]( 1 blandiloqua (s in ras.) R 2 praetiosi VR effus = o R eflFusio V con ' i i 3 conquestus (tus add. m. 1) est V quaestus est R 8 ueneri R uenire T 4 occasionem ex occasionecon m. 2 V 6 et e eiusmodi P et eiusmodi VT forte blandiloqui V forte blandiloquii PTE 6 profeta VR ae 7 impinget T capud VR maliti corr. m. 2 V 9 dStis V maohera RPT macera V 10 ea tV um. P q magis V 12 interritus V 18 porti corr. m. 1 R securitatis ex securitati R securitatem r tutum fidumque VRPT praebere, ob falsam Bened. adnot. commemorandum erat demonstrat PTE 14 in dominum RPTE 16 fluotuationem eius R 16 et ademit V in euuangeliis VR sollicitudines T 18 sufficit enim diei b 19 et iustitiam eius RE nobis V 20 omnes r o promerendam corr. m. 1 V iuatitia R cõlocanda V 21 super eum (eum ex ea rn. 1 V) cura est VPTE. )
Sed illo super aquam refectionis educato et a procellae fluctibus liberato digna impios poena consequitur, cum dicit: tu uero, deus, deduces illos in puteum interitus. uiri sanguinum et dolositatis non exdimidiabunt dies suos: ego autem sperabo in te, domine. est quidem puteus aquae uiuae; sed est et puteus interitus secundum illud: non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque contineat super me puteus os suum. non relicto igitur in fluctuatione iusto illi in puteum interitus deducentur, cuius os clausum resurgenti ei inferis unigenito deo esse non potuit. ceterum post passionem domini statim eos belli uictoria cum excidio ciuitatis absumpsit: omni promiscua aetate ad satisfactionem uincentium interempta, non dimidiatis uitae diebus iuuentute prostrata. dies autem pleni sanctis et fidelibus reseruantursecundum illud: et dies pleni inuenientur in his, quorum spes semper in domino est: qui est benedictus in saecula saeculorum. amen. [*]( 3 Gen. XLVIII, 15. 19 PB. LXVIII, 16. 90 Pa. LXXII, 10. ) [*]( 1 huius seculi P 2 sicut P'1' 4 enim supr. scr. T ipsi cibi V 6 edocat V 7 impiua P 9 uiri sup. lin. V dolosi PT exdemidiabunt V (cf. Sabatier II, 111) dimidiauerunt PT dimidiabunt R 11 sed est et e sed est VRPT 13 sorbeat V sed cf. Ps. LX VIII cap. 13 14 puteus eapr. scr. m. 1 P in fluctuatione P 15 ille PT deduoetur PT i elvsos clausum V resurgenti et ex P resurgentes ex corr. m. 3 R resurgente ex e 17 adaumpsit V 18 ad statiafactionem corr. m. 1 V euincentium PT 21 inueniuntur in his V inuenienttir his RPTE 83 amen om. V Explioit PBalmus LIIII inoipit Psalmus LVII V Explicit Psalmus Lini incipit PsalmuB LV R Explicit Psalm. LIIII incipit LV P Expl. de LIIII Psalmo inoip. de LV T. ) [*]( XXII. Hflar. Pict. pars I. ) [*](11)
In finem pro populo, qui a sanctis longe factus est, Dauid in tituli insc'riptione, cum tenuerunt eum allophyli in Geth.
Miserere mei, domine, quoniam conculcauit me homo: tota die pugnans tribulauit me, conculcauerunt me inimici mei tota die et reliqua.
Multa psalmi superscriptio conprehendit, quae praeter rerum gestarum notionem alterius intellegentiae intimant sensum, cum pro populo, qui a sanctis longe est, psalmus est, cum tituli inscriptio praefertur, cum postremo exordium ipsum in finem praescribitur. si enim eam solam querellam praesens sermo concineret, quod, cum fugeret, ab allophylis in Geth Dauid teneretur, totum se circa id tantum hic increpitae iniquitatis motus exsereret. at uero cum haec ante rei gestae significationem ad inbuendum legentis sensum dirigendumque prs'lata sint, sine dubio intellegimus per rerum gestarum, quae in Dauid gerebantur, effectus inprimi nobis secundum spiritum prophetiae earum rerum, quae sub his praescriptionibus significatae sunt, notionem: ut, quod Dauid passus est, praefiguratio fuerit passionum domini nostri Iesu Christi: ut. quod tituli inscriptio est, eius, qui moriendo uicerit, significata uideatur aeternitas, quia tituli inscriptio, quam στηλογοαϕία sermo graecitatis enuntiat, his maxime, qui probabilem uitam degentes etiam pro salute patriae mori bello non timuerint, ad aeternitatis gloriam deferatur. populus autem, qui longe sit factus a sanctis, Israhel indignus factus sanctificatione gentium longeque ab ea discedens esse noscendus est. quod autem i n finem est, proprium ei esse, qui finis legis est, intellegatur: [*]( 3 inscriptionem b 4 allofili Geth 11 8 conpraehendit R 10 psalmus -r ( I in ras. P) 11 profertur R 12 in fine RPE quaerellam R querelam PTE 13 contineret Te ab allophilis RPT 14 se id circo R iniquitatis increpitae E 15 ad uero R 16 legendis R legentium PTE 17 rerum supr. scr. T 19 significata RPe 20 ut om. R 21 passionum om. R nostri om. R 28 cτελαΓΡαΦΥαʞ T stelagraphia Pa stilographiam R 25 in bello. timuerunt E 26 populo RPa pro populo coni. Bened. 28 descedens R in fine RP. )
Per haec ergo, quae superscriptioni praeter rerum gesta conexa sunt, psalmum etiam ex persona domini tractabimus: non tamen a prophetae ipsius dissidentes querellis. neque eum in his, quae pertulit, non etiam ingemuisse existimandum est; quia idcirco his ipsis, quae spiritalem sensum intimant, rerum gesta conexa sunt, ut per actionem prophetae sensus ac sermo notesceret prophetiae, cum propheta non tam spiritu quam passionibus prophetaret. erit ergo sermo inter Dauid ipsum et hominem Iesum Christum temperatus: ut, quia infirmitates omnium portauerit et peccatorum nostrorum frequenter et uoce sit usus et lacrimis, extra contumeliam dei sit et affectus et sermo qui hominis est.