Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Frequenter autem admonuimus, eam in psalmorum cognitione sensus nostri temperandam esse rationem, ut eum, de quo et per quem omnis prophetia est, ex dei filio hominis filium natum meminerimus, dei naturam omnibus ante saeculis manentem in naturam hominis esse ex partu uirginis genitam, ita at naturae posterioris adiectio nullam defectionem naturae anterioris adferret, neque qui etiam homo esse coeperat, id, quod ante hominem manebat, deus scilicet, esse desineret. hic ergo adsumens carnis nostrae fragilitatem et manens suus atque noster ita agit, orat, profitetur, exspectat omnia illa, quae [*](16 Rom. X, 4. ) [*]( 2 amen om. V Explicit Paalmus LIII incipit Psalmus LIllI V Finit Spalraua LIII incipit Spalmas LIIII R Finit Psalm' LIII incip. LIIII P 4 in finem — deprecationem meam om. V 7 saperscribtio V in fine RP 10 sasarpatione V 18 intellegenda sunt omni in marff. add. P mnt omni sup. lin. a m. 2 V 14 ad m. 1 R 17 eam sup. lin. a m. 1 P condicione R 18 ut cu P 19 profetia VR 90 filium ex filio m. 2 V et dei naturam E antea VR 21 hominis ex inis m. 2 V genitu P 22 ita sup. lin. a m. 2 V a m. 1 P 98 etiam iam V 24 ante ex antea m. 2 V ominem R hominem ex homine m. 2 V hia ergo V 25 adsumens ex adsumen m. 3 R adque VR 26 agit (git i. ras. 3) R agitur P orat (t supr. scr. m. 1) R ora V om. P ac profitetur P 96 exapectati V illa om. P. ) [*]( 10* )
Inaurire deus orationem meam etnedespexeris deprecationem meam: intende mihi et exaudi . me. contristatus sum in exercitatione meaetconturbatus sum a uoce inimici et a tribulatione peccatoris: quoniam declinauerunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi. cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me. timor et tremor intrauit in me et contexit me tenebra. et dixi: quis dabit mihi pinnas sicut columbae? et uolabo et requiescam. ecce elongaui fugiens et mansi in solitudine. in exordio psalmi etsi humilitatis uoce usus sit, cum ait: inaurire deus orationem meam, non tamen sine aliqua propria conscientiae altioris fiducia intellegitur haec locutus. non enim cuiuscumque est innocentiae id postulare, ut orationem suam deus inauriat. promptae namque semper precationi hominum dei aures sunt: [*]( 1 in om. V etiam om. V ante sua aliquot lilt. (sua?) eras. R 2 qua et homo e 5 eius (iu in ras. m..?) confidentia (a supr. scr. m. 3) R 6 qua P quia V in om. V 8 consuetudine UBuaque P consuetudine usque VR 9 propria sunt et digna V sunt proprie digna P loqueretur ex loquetur m. 2 V loqretur R loqiraur P 10 quia ita V 11 dfie P 12 depraeoationem VR 18 contristatus (om. sum) V 14 et tribulatione V 15 iniquitates Re 16 molesti ex molestiam. 2 r conturbatum ex conturba V 17 mortis om. V sed cf. p. 1.51, 16 18 tremor uenit super me RPE 19 tenebrae R pennas PRI E SO ante ecce litt. in del. m. 2 V 22 uoce ex uocet m. 2 V 28 conscientia RPE 24 fiduciae PTE est add. m. 2 V 25 oratione sua R 26 naqae supr. scr. m. 1 R praeoationi VR sunt ex sint m. 3 R. )
Triplex autem in exordio ratio precationis est edita. prima enim ea est, ut inauriatur oratio. sequens est, ne despiciatur deprecatio. tertia est, ut intendat sibi seque exaudiat. et necesse est discretam esse uniuscuiusque generis naturam, ut non idem sit inaurire et non despicere, rursumque differat ab utroque intendere et exaudire. et quia de inaurienda oratione quid intellegi posset, ostendimus, quid illud sit: ne despexeris deprecationem meam, tractandum est. despiciuntur orationes leues, dissidentes, inutiles, saeculi curis anxiae, rerum corporalium desideriis implicatae, bonorum operum fructibus infecundae. hae igitur despicabiles sunt orationes, dei dignatione non dignae, de quibus per Esaiam prophetam ait: et cum extenderitis manus uestras ad rae, auertam oculos meos a uobis. et causam despiciendae orationis continuo subiecit dicens: manus uestrae sanguine plenae sunt. ubi ergo operatio iniquitatis extabit, illic despicitur [*]( 20-22 Esai. I, 15. ) [*]( 1 qui om. V extra (tra add. nt. 2) V 2 ille V 4 sed add. m. 2 V 5 meritis e P meriti = 6 T et inriat V 6 quidem ex quiadem m. 2 V eine add. m. 2 V penetrante P inpetrante V 7 sola ex solu m. 2 V 8 in exordio ratio (er rationis corr. m. 2) praecationis V in exordio oratio praecationis R(.) in exordii precatione oratio PT 9 inauriatnr ex inoanriatur m. 1 V 10 dispiciatur R sibi ex aeibi m. 1 V 12 dispicere RP1 differt V 18 ab utroque (que add. m. 2 i. rcu.) V inauriendo V inauriendi R 14 posset ex possit m. 1 R posse V poesit PT 16 dispexeris RP* uoces tractandum eat in PT supra post illud sit leguntur despiciuntur ex dispiciuntur R ex despicitur m. 2 V 16 differrentes V saeculis T curis ex scuries m. 2 V 17 et rerum PE t. implicatae m. 2 V Iplicitae RP 18 infaecundae RT infeounda ex iofaecunda m. 2 V haec VR 19 de quibus om. R Eseiam V Iraiam T 20 extenderitis ex extenderetis m. 2 Tr 21 meos add. m. - V 22 sanguinae VR 23 ergo supr. scr. R. )
His ergo totius precationis suae generibus distinctis nunc causam ipsam exposuit deprecandi: quia in exercitatione sua conturbaretur a uoce inimici et a tribulatione peccatoris. et quidem exercitatio numquam nisi ad res utiles salutaresque suscipitur; quas quia in sancto quoque impii ferre non possunt, omnibus eum iniuriis adficere et usque ad formidinem mortis defatigare contendunt. sed haec in domino Iesu Christo exercitatio nostrae salutis operatio est, quam diuersarum sanationum, dehinc passionis ipsius exercitatio prouehebat. in hoc quoque se mundo consortio nostrae infirmitatis exercens — quam exercitationem egressu suo Isaac in campum praefigurauit, cum inuectae camelo Rebeccae, tamquam spensae ex gentibus exercens se in hoc mundo Christus, occurrit —, a uoce inimici etiam turbatur, cum Samaritanus, cum daemonium habens dicitur, cum quia se a cruce non eruat, negatur esse ceteris salus. declinantes in eum iniquitatem falsorum testimoniorum et sententiae mortis in ira quoque molesti sunt ei, dum flagellis, dum colaphis, dum alapis desaeuiunt. [*]( 1 praecantis V tum ex CQ R in eo VRPsed. cf. Acad. p. 24 inteditur comptae spei fidis V 2 piae ex prae m. 2 V 3 q (i. ras.) est R nniuscaias V 4 inauriuit ex aariait m. 2 V Channaneae V clamantis ex cla- 8 h o mantibue V1 dispexit V 5 adolescentis RPT 8 hi ergo V ia g' P totis V 10 post. conturbaretur m. 2 V sup. lin. add.: et conturbaretur et tribulatione VT 11 equidem in exercitatio V 12 inpiis V 18 adfioere adque ad V 14 defatigare ex defitigare P defetigare ex defatigare tn. 2 r Mru na 15 diuer = - = tionum R 16 prouehebat ex priuehebat m. 2 V 18 exercitationem ex exercitationum m. 2 V egressu ex gressu m. 3 R suo orn. V isaao ex isac m. -V R Isao V 19 inuecte V 21 cum Samaritanus daemonium PTE 22 a sup. lin. a m. 2 V 28 declinante T iniquitate PT 25 colafis VR dum alapis add. m. 1 V. )
Sed inter haec, habens potestatem duodecim milia legionum caelestium euocare, non ad iram commouetur neque ad ultionem exacerbatur. sequitur enim: cor meum conturbatum est in me. pati omnia in se ipse constituit. dummodo humanae salutis sacramenta perficeret. difficillimum autem hominis infirmitati est, intra se ipsum perturbationes mentis commotionesque cohibere, ut non etiam usque ad ipsam uultus demutationem, tacito licet motu, significatio anxietatis uel indignationis erumpat. uerum unigenito deo, quamuis infirmitas nostra suscepta sit, tamen diuinitatis suae non est abolita natura, ut non his omnibus, quae infirma sunt, salua maiestatis suae dignitate perfunctus sit, dum uniuersa, quae mortis nostrae sunt ac timoris, ita pertulit, ut in eum inciderent haec potius quam inessent. dum infirmitas nostra magis est, quam naturalis in deo est. denique idipsum sequens sermo conexuit, cum dixit: et formido mortis cecidit super me. timor et tremor uenit super me et contexerunt me tenebrae. et haec quidem in eum omnia, quae nostrae necessitatis sunt, inruerunt; sed ab eo naturae suae uirtute suscepta sunt, dum mortem nostram, potens non mori, etiam timore in se mortis ingruente non renuit.
Et cum haec eadem, tamquam in hominem, imbecillitati [*](1 potestate cnrr. m..3 R potestates ex potestatem m. 1 V legionii « legiones corr. m. 1 R caelestiii legionu PT 4 ipso PTE 6 intra em add, m. 2 V se om. V ipsam ex ipsa m. 2 V perturbationis mentis em commotionisq. (corr. m. 2) P perturbationesquae V 7 demonstrationem R 8 sigiiificatio ex significationibus m. 1 V 9 quauis ex qua m. 2 V nostra R suscepta ex suspecta P 10 oblita Ve ut ū his P 151 sunt om. V 14 in P uerbis dum infirmitas — in deo est expunctis haec sunt superscripta: du infirmitatis nre magis .1' quod in assumpto patitur homine q diuine q inpassibilis .1' nature nostra magis quam (om. est) V 15 in id ipsum se sermo P (T in marg. infer.), id ipse sermo Tl 15 connexuit 7' contexuit V dicit VPTE 17 contexerunt ex contexuit m. 2 V contexit RPTE tenebra PTE et haec quae quidem corr. m. 2 r 18 omnia in eom R nostris necessitatibus (om. sunt) R 20 timori R timorem rb inruente R ingruentem Vrb 21 rennuit V'RP 92 ibicillitati V ante imbecillitati P* srlpr. scr. oni'. )
Sed sumptis pinnis, ut uolando requiescat, quo sit quieturus, ostendit dicens: ecce elongaui fugiens et mansi in deserto. ceciderunt quidem super lucem tenebrae, sed tenebrae eam non conprehenderunt. elongauit enim fugiens. qui ne a contegentibus quidem potuit conprehendi. fugit ergo etiam eos, qui se persequebantur, et ab his longe factus habitat in deserto. et quod desertum hoc uel quae solitudo sit — nam [*]( 14 Pe. CXXXVIII, 9. ) [*]( 1 eius del. P* dominantur P accidissent P s = = corr. m. 2 1' 2 ingruent V doceret V 3 pennae II ex corr., P7' 4 ad uolandum PT contegentib. ex ctegentib. P cunctis gentibus R 6 pennae PT aliundae P 6 poscentis ex poscentes m. 1 R 8 id est apiritalem V nam om. PT 9 aspiciet ips V 10 in e ^ corr. m. 1 V 11 praecationis VR qui V 12 degravatus VPTE 18 in spu P in spiritu T euolarft (& in ras. 3) R pennarum PTE 14 pennas R3PT 16 etenim illic VR ita enl illic Pita eni illuc T etenim illuc E de illic in uersionibm h. L antiquis cf. Sabatier Il, 269 suas add. m. 2 V pennas suas T sumit PT 17 et hia PT euacuatua ex uacuatus R 18 pennis PT 19 elongaui ex longam m. 2 V 20 in solitudine PT 21 longauit P 22 qui in ea R contingentibus PT continentibus V 28 se om. r ab his (om. et) V 24 et qud R desertum ex deserto m. 2 V. )
Non sum autem nescius, plerosque solum uerborum sonum et litteram contuentes nihil de omnibus fere psalmis congruum aliquid personae domini nostri Iesu Christi existimare, putentque totum querellis prophetae increpari. sed nos litem non mouemus. neque enim destruimus, sed adstruimus, addentes potius de obscuris intellegentiam, quam simplicibus detrahentes: quia, quaecumque Dauid aut passus aut questus est, etiam passionibus eius, qui uniuersitatis nostrae caro est factus, inpleta [*]( 2 Esai. XXXV, 1 aqq. 13 Ps. XCIV, 11. 16 Esai. LIV, 1. ) [*]( 1 eo locata eat P et ita Pb 8 florient V florent R 4 inualeacitae V1 5 disBoluta om. V consolamini ex consolatamini m. 1 V mi consolidamini T 6 ani corr. m. 1 V ecce d5 V ecce dfis R ecce deua noster E 9 et erudietar T mutorum ex mortuorum m. 2 V timc om. V tn P sali - et P salit V 10 clodus VP 11 ietrahel V • irl R 18 inpiis Vsed cf. Acad. p. 27 15 tāquam templo R 16 ante V reqaiescit TE (de participio, quod habent VRP, cf. Victor Vito ed. Petschenig p. 165) iam om. V fili V 19 de hominibus V 20 aliquid om. PTE personam R nostri om. V putent. quae R 21 quaerellis VR querelis PT profetae VR non mo mouemus V 29 onim add. m. 2 V 28 potius d5 de PT quam om. T 24 quaestus YR. )
Intercedens uero diapsalma demutauit et sensum. nam omnis rursum aduersum eos, de quibus est querella, fit sermo, honore tamen eius, ad quem omnia est referre solitus, antelato. sequitur enim: expectabam saluificantem me a, pusillanimitate tempestate. non noua haec eius expectatioest; nam et in eo psalmo, quem ex persona eius esse non dubium est, sic precatus est: salua me, dens, quoniam intrauerunt aquae usque ad animam meam. infixus sum in limum profundi et non est substantia. ueni in altitudinem maris et tempestas demersit me. ab hac igitur tempestate atque ab hac pusillanimitate — humiliatus enim erat usque ad mortem crucis — saluari expectat ab eo, ad quem precatus est dicens: pater, clarifica me apud temetipsum claritate, quam habui apud te prius quam mundus esset.