Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed quamquam specialia haec in impietatem eius dicta essent, tamen poenae decretum refertur ad plures. ueniat mors super eos et descendant in infernum uiuentes, quoniam nequitia in hospitiis eorum, in medio eorum, ita super eos morte uentura, ut ad poenae sensum uiuentes descendant in infernum, cum in hospitiis eorum et in medio eorum, id est totos ipsos intra extraque nequitiae opera circumdent.

Verum ille haec haec agentibus atque meditantibus, ad [*](2 portasse se utique VRP portasse (om. utique) e ob rpbria ex obrppi ia m.1 R 3 deum se E 4 daemone PT 5 istrahel V 6 unanimiB RP (in R u supr. scr. m. 1) et dux — unianimis in marg. infer. add. m. 1 V unianimus T unanimus R 7 eiectus V1 ad apostolatum P in apolltolum E 10 omnis R eius egressuaqueque in marg. m. 1 V ni dedicisset V1 cognossetq. cognossetque VT cognosoeretque E 11 hominig ex homine m. 3 R particepe ex participes corr. m. 1 V 12 pro doloifioando Rened. coni. multiplicando 14 & hoc R 16 diuini — qua (lit) specialia mpr. scr. m. 1 R (qua specialia postea eras. et repetitum poll ēsortiũ) 16 in impietate R impietatem (om. in) P 17 fertur R 18 desoendent V 19 nequitiae PT in medio ipsorum PT (ipsorum in rlU. P) 21 infernum — eorum et in om. V cum hogpitiie PT 22 eat id est R totue V 23 circum V 24 adque YR. )

158
quem spes et precatio sua esset, ostendit dicens: ego ad dominum clamaui et dominus exaudiuit me. uespere et mane et meridie narrabo, renuntiabo: et exaudiet uocem meam. liberauit in pace animam meam ab his, qui adpropiant mihi, quoniam inter multos erant mecum. et exaudiet me deus; et humiliauit eos, qui est ante saecula. clamorem fidelem mox dominus exaudiuit et hanc ipsam exauditi clam oris sui gratulationem uespere et mane et meridie narrabit, diem omnem in his diei partibus, per quas dies continetur, ostendens. talis autem temporum ordo non nisi ex prophetica scientia distributus est, ut uespere et maneetmeridie nuntiet, quia secundum legem et obseruantiam legis a uespere dies coepta eadem ipsa usque ad meridiem deputatur, cum inchoationem diei non mane lux reddita, sed uespere nox facta perficiat. narrat ergo et renuntiat ea, quae psalmo continentur, quod uocem eius audiet et in pace animam suam liberet — pacificauit enim omnia in caelo et in terra — et liberet ab adpropiantibus sibi. superior enim querella de proximis, cum etiam unianimus et dux et notus haec ageret cum apostolis ceteris et ipse electus in apostolum. deus ergo, qui est ante ssecula, id est, per quem omnia sunt. quia ante omnia sit, exaudiet eum et humiliauit eos, cum indigni gloria aeternae resurrectionis effecti sint. e e [*]( 1 spιs ≡R praecatio V R ad deum PTE 2 me om. T ueaper corr. m. 2 V3 narrabo supr. scr. m. 1 P renunciabo R et renuntiabo (renunoiabo T) PTE 4 liberabit PTE cf. Sabatier. II, 111 5 adpropiant I* appropriant ex appropinquauit m. 1 V adpropinquant R cj. infr. 18 6 exaudiet (om. et) R humiliabit RPTE 8 exaudit PTE e « et hanc — exauditi om. V 9 uesper et/man corr. m. 2 V narrauitl' in his di F 11 profetioa VR 12 meridiae R nunciet RT 13 usque in VPTb 14 inooationem RT non male r 16 audiat TE cf. Lucifer ed. Hartel p. 368 in pacem (om. et) Ix 17 liberet ex liberam m. 2 V pacificauit omnia P paoifioane oaa T 18 ab inproperantibua PT 19 quaerella VR unanimus R unanimiu PE 91 ante deus del. et m. 2 V per quae r 92 qui ante P et exaudiet V humiliabit RPTE 28 gloria supr. scr. R gloria ex gloriae V glorie PT aeternae ex certae m. 1 V aeternae et PT. )
159

Nam interiecto diapsalma omnem his ob inpaenitentem impietatis professionem spem recidit dicens: non enim est illis commutatio et non timuerunt. omnes secundum apostolum resurgent, sed non omnes commutabuntur, quia non timuerunt deum. fas enim fuerat ignorantes in homine deum resurgentem tamen deum ex mortuis credidisse, patente his etiam post passionis piaculum paenitentia et indulgentia. non enim solum non timuerunt deum, sed cum ad retribuendum his manum extendisset, id est auxilium obtulisset, contaminauerunt testamentum eius: cum eum, qui testamento legis ad salutem praenuntiatus est, reppulerunt. sequitur enim: extendit manum suam in retribuendo. contaminauerunt testamentum eius: diuisi sunt ab ira uultus eius. et idcirco demutatio his non relicta est, quia pro peccato semel mortuus et resurgens eos tantum demutatione donauit, qui secum per fidem et commortui sunt et resurgent. hos autem ab ira uultus sui euersa ciuitate diuisit partemque eorum cum infidelibus ponens eos uel dispersit in omnia, uel diuisit a sanctis.

Dehinc de generali querella ad significationem eius, qui et dux et unanimus et notus fuerat, sermo se rettulit: et adpropiauit cor eius. mollierunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt iacula. admixtus apostolis et curam pauperum agens, maximum scilicet ministerii opus curans, adpropiauit cor suum — ab adpropiantibus enim liberari animam suam gratulatus est —, non utique ministerio fidei adpropians, sed irae dei et contaminationi testamenti eius. ceterum ipse [*](8 I Cor. 35, 61. ) [*]( 1 interiecto ex interieotio m. 1 V 51 recidit (i prior. loco in ras.) R recedit P 3 timaerant deum PTE 4 surgent RP7' 5 ignorasee PTe 6 resurgentem tamen dm̃ in marg. super. a m. 2 V credidisaent PTe (e ante resargentem add. si) patente = his R 8 ad tribuendum PT 11 repulerunt PE 12 manum ex manuam m. 1 V 15 mortuus 11 ■ at et PTE 19 genera R quaerella VR 20 ei dux PT ei et dux E nnianimus T unanimia PE se om. V retulit RPTE 21 molliti sunt T 28 ministrii V ministerio P 24 adpropriauit T adpropria ̄suatibus corr. m. 1 V 26 vtiq. r ministeria P adproprians r 26 ira V contaminati V. )

160
blandiloquus, emollito super oleum sermone curam agere se pauperum fallens etiam tum, cum pretiosi unguenti effuso alabastro conquestus est, tamquam id magis ueniri in sumptum inopum debuisset. sed ille occasionem furti de pecuniae conlatione quaerebat. et istiusmodi furti blandiloqui oleum psalmo alio euitat propheta, cum dicit: oleum peccatoris non inpinguet caput meum, quia sub specie boni operis malitiae arma conmoueat. sunt autem etiam in uerbis iacula, sicuti dentes scutum et sagittae sunt, et lingua machaera acuta est. haec igitur sermonum iacula detestatur, quae magis sub blandimento et adulatione nocitura sunt.

Sed inter ista inimici iacula inperterritus manet nobisque portum securitatis tutum fidumque demonstrans. sequitur enim: iacta in deum cogitationem tuam, et ipse te enutriet: non dabit in aeternum fluctuationem iusto. ademit nobis etiam in euangeliis dominus sollicitudinis necessitatem dicens: nolite solliciti esse de crastino; sufficit diei malitiasua. quaerite primum regnum dei et iustitiam, et omnia praestabuntur uobis: omnem scilicet curam in promerendo dei regno et iustitia collocandam. iactanda ergo cura super eum est: ipse enim enutriet, secundum illud: super aquam refectionis enutriuit [*]( 6 PS. CXL, 5. 9 Pe. LVI, 5. 17 Matth: VI, 33 sq. 22 Pe. XXII, 2. ) [*]( 1 blandiloqua (s in ras.) R 2 praetiosi VR effus = o R eflFusio V con ' i i 3 conquestus (tus add. m. 1) est V quaestus est R 8 ueneri R uenire T 4 occasionem ex occasionecon m. 2 V 6 et e eiusmodi P et eiusmodi VT forte blandiloqui V forte blandiloquii PTE 6 profeta VR ae 7 impinget T capud VR maliti corr. m. 2 V 9 dStis V maohera RPT macera V 10 ea tV um. P q magis V 12 interritus V 18 porti corr. m. 1 R securitatis ex securitati R securitatem r tutum fidumque VRPT praebere, ob falsam Bened. adnot. commemorandum erat demonstrat PTE 14 in dominum RPTE 16 fluotuationem eius R 16 et ademit V in euuangeliis VR sollicitudines T 18 sufficit enim diei b 19 et iustitiam eius RE nobis V 20 omnes r o promerendam corr. m. 1 V iuatitia R cõlocanda V 21 super eum (eum ex ea rn. 1 V) cura est VPTE. )

161
me. enutriens autem non relinquet in fluctibus istius saeculi, sicuti enutritus Iacob omnem tempestatem et odiorum et durae seruitutis euasit dicens: deus, qui enutriuit me a iuuentute mea. ipse enim uitae auctor est, ipse cibi largitor, non terreni tantum, sed etiam spiritalis.

Sed illo super aquam refectionis educato et a procellae fluctibus liberato digna impios poena consequitur, cum dicit: tu uero, deus, deduces illos in puteum interitus. uiri sanguinum et dolositatis non exdimidiabunt dies suos: ego autem sperabo in te, domine. est quidem puteus aquae uiuae; sed est et puteus interitus secundum illud: non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque contineat super me puteus os suum. non relicto igitur in fluctuatione iusto illi in puteum interitus deducentur, cuius os clausum resurgenti ei inferis unigenito deo esse non potuit. ceterum post passionem domini statim eos belli uictoria cum excidio ciuitatis absumpsit: omni promiscua aetate ad satisfactionem uincentium interempta, non dimidiatis uitae diebus iuuentute prostrata. dies autem pleni sanctis et fidelibus reseruantursecundum illud: et dies pleni inuenientur in his, quorum spes semper in domino est: qui est benedictus in saecula saeculorum. amen. [*]( 3 Gen. XLVIII, 15. 19 PB. LXVIII, 16. 90 Pa. LXXII, 10. ) [*]( 1 huius seculi P 2 sicut P'1' 4 enim supr. scr. T ipsi cibi V 6 edocat V 7 impiua P 9 uiri sup. lin. V dolosi PT exdemidiabunt V (cf. Sabatier II, 111) dimidiauerunt PT dimidiabunt R 11 sed est et e sed est VRPT 13 sorbeat V sed cf. Ps. LX VIII cap. 13 14 puteus eapr. scr. m. 1 P in fluctuatione P 15 ille PT deduoetur PT i elvsos clausum V resurgenti et ex P resurgentes ex corr. m. 3 R resurgente ex e 17 adaumpsit V 18 ad statiafactionem corr. m. 1 V euincentium PT 21 inueniuntur in his V inuenienttir his RPTE 83 amen om. V Explioit PBalmus LIIII inoipit Psalmus LVII V Explicit Psalmus Lini incipit PsalmuB LV R Explicit Psalm. LIIII incipit LV P Expl. de LIIII Psalmo inoip. de LV T. ) [*]( XXII. Hflar. Pict. pars I. ) [*](11)

162
PSALMUS LV.

In finem pro populo, qui a sanctis longe factus est, Dauid in tituli insc'riptione, cum tenuerunt eum allophyli in Geth.

Miserere mei, domine, quoniam conculcauit me homo: tota die pugnans tribulauit me, conculcauerunt me inimici mei tota die et reliqua.

Multa psalmi superscriptio conprehendit, quae praeter rerum gestarum notionem alterius intellegentiae intimant sensum, cum pro populo, qui a sanctis longe est, psalmus est, cum tituli inscriptio praefertur, cum postremo exordium ipsum in finem praescribitur. si enim eam solam querellam praesens sermo concineret, quod, cum fugeret, ab allophylis in Geth Dauid teneretur, totum se circa id tantum hic increpitae iniquitatis motus exsereret. at uero cum haec ante rei gestae significationem ad inbuendum legentis sensum dirigendumque prs'lata sint, sine dubio intellegimus per rerum gestarum, quae in Dauid gerebantur, effectus inprimi nobis secundum spiritum prophetiae earum rerum, quae sub his praescriptionibus significatae sunt, notionem: ut, quod Dauid passus est, praefiguratio fuerit passionum domini nostri Iesu Christi: ut. quod tituli inscriptio est, eius, qui moriendo uicerit, significata uideatur aeternitas, quia tituli inscriptio, quam στηλογοαϕία sermo graecitatis enuntiat, his maxime, qui probabilem uitam degentes etiam pro salute patriae mori bello non timuerint, ad aeternitatis gloriam deferatur. populus autem, qui longe sit factus a sanctis, Israhel indignus factus sanctificatione gentium longeque ab ea discedens esse noscendus est. quod autem i n finem est, proprium ei esse, qui finis legis est, intellegatur: [*]( 3 inscriptionem b 4 allofili Geth 11 8 conpraehendit R 10 psalmus -r ( I in ras. P) 11 profertur R 12 in fine RPE quaerellam R querelam PTE 13 contineret Te ab allophilis RPT 14 se id circo R iniquitatis increpitae E 15 ad uero R 16 legendis R legentium PTE 17 rerum supr. scr. T 19 significata RPe 20 ut om. R 21 passionum om. R nostri om. R 28 cτελαΓΡαΦΥαʞ T stelagraphia Pa stilographiam R 25 in bello. timuerunt E 26 populo RPa pro populo coni. Bened. 28 descedens R in fine RP. )

163
quod idipsum psalmi fine noscetur, cum huius ipsius intellegentiae nostrae absolutionem is maxime, quo psalmi finis concluditur, sermo declaret.