Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Causam deinde, cur uerba sua audiri oret, adiecit: quoniam alieni insurrexerunt aduersus me et fortes quaesierunt animam meam, non proposuerunt deum in conspectum suum. unigenitus dei filius, dei uerbum et deus uerbum — cum utique omnia, quae pater posset, omnia ea et ipse posset, sicuti ait: quaecumque enim pater facit, eadem et filius facit similiter, et in indiscreto deitatis naturaeque nomine indiscreta quoque esset et uirtus —, ut absolutissimum nobis humanae humilitatis esset exemplum, omnia, quae hominum sunt, et orauit et passus est. et ex communi nostra infirmitate salutem sibi est deprecatus a patre, ut natiuitatem nostram cum ipsis infirmitatis nostrae inisse intellegeretur officiis. hinc illud est, quod esuriuit, sitiuit, dormiuit, lassatus fuit, impiorum coetus fugit, maestus fuit et fleuit et passus et mortuus est. et ut his omnibus non natura, sed ex adsumptione subiectus esse posset intellegi, perfunctus his omnibus resurrexit. omnis ergo eius in psalmis ex naturae nostrae affectu querella est. nec mirum, si ita nos intellegimus dicta psalmorum, cum ipse dominus secundum euangelicam fidem passionis suae sacramenta scripta esse fuerit testatus in psalmis.