Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Non est autem facile illud, ob quod deus prospicere dignatur, ut uideat: magnumque est illud, quod tam studiose, an in aliquo reperiri possit, inspicitur. prospicit enim e caelo deus, ut uideat, an se quisquam hominum intellegenter exquirat quotum enim quemque hominum inuenies, qui secundum perfectam intellegentiam deum uelit exquirere V qui primum causas creaturarum et dehinc constitutionem humani generis pertractans per rationem intellegentiae auctorem ac parentem tantae uniuersitatis exquirat? dehinc cur mundus, cur homines, cur saeculi tempora; cur patriarcha electus, cur lex constituta, cur propheta praemissus et in quem profectum causarum omnium origo constiterit? tum praeterea. quem uirtutes caelorum et angelorum ministeria et archangelorum potestates et diaboli regnum et sancti spiritus donum et deus ex deo unigenitus dei filius profectum nobis ex tam uariis officiorum generibus inpertiant hunc ergo exquirentem se per intellegentiam uirum deus uidere prospectat.
Est enim intellegentiae non exiguum meritum, Salomone dicente: intellegentia enim bona omnibus, qui inueniunt eam; et rursum per alium prophetam: o Israhel, quid deus requirit a te nisi facere iudicium et intellegere iustitiam? proprium enim intellegentia humanae rationis officium est; et idcirco nobis natura animae spiritalis inserta est, ut per eam ad intellegentiae sensum, qui solus rationis est particeps, tenderemus. sed obruti uitiis et per oblectament-a corporis natura corporeae grauitatis oppressi declinamus nos a studio intellegentis exquisitionis. [*]( 19 cf. Prov. ill, 13; VIII, 86. 20 Deut. X, 12., ) [*]( t non est autem ex non est dg autem m. 2 V 2 illud est VPTE 3 repperiri VRP ppospexit T 4 intellegentes V 6 inueniens P 6 uelit ex uellit R nellet V 9 in ,R quinquies qur ex cur m. 1 10 patriarcha ex patriarchae m. 2 V 12 origo omnium (sed signo transmutationis a m. 1 addilO) R quae V 13 minieteria — archangelorum om. V 16 sep intellegentiam R uerum P ueri T 17 uidere ex aidero m. 2 V 18 solomon V 21 requirit ex requiret m. 2 V exquirit PT exquiret R (αἰτει̃ται LXX) a te ex a te dš m. 2 Y 22 intellegentiae VPT 28 naturae V 26 obpresei V 27 ab T intellegentes V. )
Declinamus autem, posteaquam esse inutiles coepimus; id enim propheticus sermo significat: omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt non cum declinant, inutiles fiunt; sed cum inutiles coeperint esse, declinant. et uirtutem dicti facile est ex consuetudine humanae demutationis intellegi. namque cum ex bonis esse mali coeperimus et ex prudentum familiaritate et publicae famae honestate per uitia nos et dedecora secreuerimus, effecti per id inutiles, tum omnes probabilium uirorum declinamus occursus, sectantes deuia, et praesentiam bonorum conscientiae nostrae pudore uitamus. denique Adam per peccatum inutilis factus tum dei declinauit aduentum; uiuens aliquandiu innocens et per mandatorum obseruantiam utilis familiarem sibi occursum antea dei, simul atque inutilis coepit esse, refugit.
Non repertis autem deum intellegenter exquirentibus et omnibus, simul atque inutiles facti sunt, declinantibus ex adfectus dolore iteratur querella dicentis: non est, qui faciat bonitatem, non est usque ad unum. grauis dei professio est et indissolubile super humana uitia iudicium, cum bonitatem usque ad unum nemo facit. et quaeretur post haec, quomodo Abel placuerit, Seth probatus sit, Enoch translatus sit, Noe reseruatus sit, Melchisedech sanctificatus sit, Abraham electus [*]( 1 ease ex esset m. 2 V coeperimul V 3 simul lnutiles tn. 1R 4 fiunt q: sed cum inutiles add. m. 2 V 6 namquae V nam P nanque T 8 id sup. lin. VP tum ex tum tum m. 2 V 9 occursus ex ocoursu m. 2 V praesentia V 11 Adam sup. lin. a m. 2 V tum om. V 12 obseruantiam ex obseruantia m. 2 V 13 sibi utilis R dl supr. scr. m. 1 R caadque V ≡≡ q (at eras. cu supr. scr. m. n R 14esse coepit PT 16 dIñ ex dfi esse m. 2 V dm̃ post exquirentib. transpos. PT 16 faotis df deolinantibus (& i. ras. 1) R facti ^ declinantib: P 17 quaerellae V quaerella R dicentis ex dicentes R 18 bonum RPT 19 indissolubile ex indissolubili m. 2 V super uitia humana V 20 et sup. lin. a m. 2 V quaeretur ex quaeritur m. 2 V quaeritur PTe 21 placuerit et probatus sit PT turba Isaac heres sit in VPT iam. h. I, post probatus sit leguntur, sed V ear/em infra post Abraham electus sit reptlit, ubi etiam in r inueniuntur ac suum locum habent; in Rpost Noe reseruatus sit inrepserunt, cf. quae de eius modi rebus dixi Acad. p. 34 Enoch- Abraham electus sit om. PT. )
Ac primum, ne etiam in hos, quos superius commemorauimus, iudicio dei probatissimos uiros, cadere tamquam generalis huius sententiae professionem existimemus, superiorum dictorum sensus obsistit. omnis etenim de stultis et corruptis et abominabilibus coeptus est sermo; et deo prospiciente de eaelo, ut uideret, si quis intellegenter exquirens esset, omnibus, postquam inutiles esse coeperant, declinantibus nemo repertus est bonitatem faciens usque ad unum, id est ex illis, qui et stulti et corrupti et abominabiles et, postquam inutiles facti sunt, declinantes esse coepissent: sententia in eos diuini iudicii congruente, a quibus coepit et sermo. id autem, quod ait usque ad unum, non unum excepit ex omnibus; sed omnibus inutilibus et declinantibus, cum usque ad unum bonitatem nemo facit, ne unum quidem secreuit ex omnibus. non enim ait: praeter unum, sed usque unum; et in eo, quod praeter unum est, exceptio significatur unius: in eo uero, quod usque ad unum est, uniuersitas generalis per prospicientis e caelo scientis diligentiam sub quodam speciali et personali numero continetur.
Quamquam uero eam esse infirmitatem humanae naturae meminerimus, ut ex conparatione diuinae bonitatis bonus nemo sit, sed inconparabilis illa diuinitatis exceptio non interclusit bonitatis officium, ut secundum conparationem humanam inter [*](5 Matth. XII, 85. 6 Matth. XXV, 21. ) [*]( 3 propheta spiritalis (om. lint) PT caeli V 4 sint ex sunt m. 1 R uero om. V 5illuddictumquomodo V intellegitur PTe bonoom. V 6serbe V 7 aliqui VT (in T a eras.) 9 ne om. V 12 enim V 14 omnibus ex omnibusq R 15 coeperant ex coeperunt m. 2 V 17 et postquam inutile. om. V 19 congrui R et om. R 20 sed omnibus om. T 29 sed ne PT 23 usque ad unum T E 24 est om. V 25 proapicienti PT a caelo V scientem VPl1 26 diligentia R 30 officium bonitatis V. )
Bonus autem solus per naturam indemutabilem suam semper deus non praedurus huius demutationis nostrae arbiter fuit, indulgentiam infirmitati nostrae, qua non semper boni permanemus, ex merito uoluntatis inpertiens, qua bonos nos esse delectat: magisque his, quae uellemus, propitiatus est quam his, quae non possemus. iratus est. namque cum Moysi. fideli utique amico suo, et quem in deum pharaoni constituerat, dixisset: quia non glorificasti me in aquae contradictione, ascende in montem et morere, hunc sibi postea, [*]( 87 Deut. XXXII, 49. ) [*]( 1 nemo sit E bonitaa ex bonitatis m. 2 V 2 ea om. RPT eat ea e 4 demutatione V ó natura ex matura m. 2 V fiat VP 8 damno mouemur dam sup. lin. a m. 2 V 9 dum amore — efferimur om. V 11 infirmea V 12 et sup. lin. a m. 2 V 18 ea VP 15 vel uoluntate — possumus supr. add. m. 2 V 16 hoc om. P 18 demutatione P obnoxii PTo. 19 nos sup. lin. a m. 2 V 21 praedurus ex praeduroe m. 2 V 99 boni om. V 23 qua bono esse V 24 uelimas PT 25 possumus PT utiquae iam amioo suo V1 26 faraoni VRP 27 in aquae contradiotione R in aqua contradictione P in aquis contradiotioniB B. )