Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Hic uero exspectatus salutaris et datus est Israhel, sed non carnali illi Israhel. non enim, qui filii carnis, filii deisunt, sed filii promissionis deputantur in semen. testatur et Iohannes, non esse secundum carnem Abrahae filios. cum et filii uiperarum sunt, et potens est deus Abrahae filios de lapidibus excitare. dominus autem ipse docuit, ex fidei operibus proprietatem successionis existere, nec secundum carnis generationem filiorum originem deputari, cum ait: si filii Abraham essetis, opera Abraham faceretis. sed et Daniel presbyteros condemnans ita dicit: non semen Abraham, sed semen Chanaan et non Iuda. Ezechiel quoque increpitis populi iniquitatibus ait: pater tuus C h ananaeus, mater tua Chettaea, radix tua et generatio tua de terra Chanaan. non est ergo Israhel iste ex successione corporea, cui ob infidelitatem origo profanissimi generis deputatur. neque huic data salus est, qui non suscepit oblatam. sed ei, qui auersa captiuitate populus dei factus est.
Captas autem inperitarum gentium mentes et impiissimis uitiis ac religionibus subditas in libertatem fidei et nomen familiae caelestis absoluit. qui enim erant daemonum seruitus, facti sunt dei populus. et quis hic sit captiuitatem auertens de se ipse testatus est. hanc enim non lex, non patriarcha, non propheta, non angelus, non aliqua alia caelestium uel [*]( . 4 Rom. IX, 8. 10 Ioh. VIII, 89. 12 Dan: XIII, 56. 14 Ezech. XVI, 8. ) [*]( 1 sed non iustificans om. V 8 uero om. V exspectatus est salutaria PTE 4 illi um. PT 5 sed fili V deputantur ex demutantur m. 2 V 6 iohanig V 7 estdfis V sexfide V 10 fili V 11 abrabS r abraam T cf. Sabatier III, 430 adn. abrabae RE abraam T habram V abrahae RE 12 danihel RPT praesbyteroa R presbiteroa rT dixit PT 13 cannam V ezechihel R hieczechihel T 14 iniquitatem VI 14 chananeus RPT chanaanens V 16 chettea V chetthea P cet- thaea R cethea T (xertaia LXX Tischend.) generationem Vx 16 channaan V 18 suscipit oblata V 19 uersa V 20 captus enim r enl 22 qui corr. m. 1 R 28 et om. V 24 haec enim P 25 non alia caelestium V. )
Exultabit Iacob et laetabitur Israhel: idem namque ipse patriarcha utrumque nomen sortitus ex merito est. nam, quia manu calcem fratris continuisset in partu, Iacob nuncupatus est, subplantaturus deinceps et emendo primogenita et benedictiones occupando. et interpretationis uirtutem Genesis exposuit, Iacob eum, quia subplantator fratris sit, nuncupatum. per agnitionem autem confessi dei tum, cum se ab eo homine, cuius in lucta dominabatur, benedici poposcit — quia deum, aduersum quem generis sui populus secundum futurae passionis sacramentum in lucta carnis inualuit, fidei oculis conspexisset [*]( 8 Luc. IV, 18. 7 Ibid. 21. ) [*]( 1 dominatuum ex dominatium m. 1 V dominatfiu (altertlm u eras.) R potestatuum V thronum R tronuum V thronufl P trhonorum (lie) T cf. Stud. 1886 p. 341 uirtutuum corr. m. 1 V 4 et oaeoia re. oirionem om. R . 5 dimitte corr. m. 2 V in remissione V 6 auotoritatem m 7 significans ex significare tn. 2 V aignifioationis PT cf. Acad. p. 80 profetiae ait ex profetat m. 2 V 8 hoc igitur PTb populus di aduersa r V 9 intellegentia PTe 10 praeferaota corr. m. 1. V praefaota P eit 11 quod totina paenitentiae dõ V aooepta VP aocepta eat E 12 quod nihil V 13 sint PT 16 exultabit enl iacob V 16 idem enim ipse V utrarumque V sortitum V 17 namque quia V fratris oalcem V 18 et timendo V 19 benedictionis V interpraetationis R interpraetati nominis V 21 confessi ex confessio m. 1 V tunc cum V 22 aduersoB VP 24 in lucta carus V. )
In finem in hymnis. intellectus Dauid, cum ueneruntZiphaei et dixerunt adSaul: nonne ecce Dauid absconsus est apud nos?
Deus, in nomine tuo saluifica me et in uirtute tua iudica me. deus, exaudi orationem meam, auribus percipe uerba oris mei et reliqua. [*]( 14 Mattb. V, 8. ) [*]( 1 sit add. m. 2 V 2 generis R 4 hoc ergo Pb hoc ė ergo T 5 hic unus est populus E 6 sententi = is R 7 quo quis VRPEfort. cum quis 8 nomen di P praecatur VR pdicatnr P praedicatur T anteriore P 9 cumludaeo neo infidelem se G. de Hartel (cum Iudaeo infideli non se temptaueram) cum iudaeo in fidelS se Rl cum iudeo et infidelem se V cum iudaeo in fidele fidelS se R' cum iudaeo infideli fidelem se PTE cf. de loco corrupto etiam adn. Bened. et supr. cop. 19 optasae gentilis V 10 spes P om. V poccupatae corr. m. 1 P 11 a baptismo T regeneratus m ras. m. 3 R 12 et mentis VPT israel laetabitur PTE om. V quia iam om. V 18 uideat — conspectu om. V 14 mundo RPTE 16 et di ñ V et dei R ifim xpi V 16 amen om. V Explicit psalmus LII incipit psalmus LIII V Finit psalmus LII incipit LHI R Finit trSc. psalmi LII inept LIII P Ezpl. d. ps. LII incip. de LIII T 18 in finem — oris mei om. VPT 19 ad om. R qf. cap. 2 20 absconditus R 21 saluum me fac R. )
Sanctus et beatus Dauid non ignarus est, ut propheta, euangelicae doctrinae, et in tempore licet legis hanc corporalem agens uitam, tamen, quantum in se est, apostolici mandati praecepta consummat, testimonio de se dei fidem praestans, cum dictum est: inueni uirum secundum cor meum Dauid, qui Iessae est. non enim inimicos suos bello persequitur neque insidiantibus sibi decertando armis resistit, sed exemplo domini, cuius et nomen et lenitatem praefigurabat, proditus orat, periclitans psallit, patiens odia gratulatur; et ideo secundum domini cor repertus est. quia cum domino duodecim milia legionum angelorum possent in tempore passionis adsistere, tamen ad omne officium humilitatis explendum passioni se et infirmitati ipse permisit, orans tantum et dicens: pater commendo in manus tuas spiritum meum. quo exemplo hic idem, per similitudinem passionum futurae eius passionis propheta, non contradicit, non resistit inimicis, malum pro malo ex praecepto euangelico non reddens, sed dominicae mansuetudinis aemulator, cum tribulatur, cum proditur, cum fugatur, dominum, cuius tantum aduersus impios armis utitur, deprecatur.
Psalmo autem huic ex historia titulus praescribitur; sed ante historiam, quatenus et quando et in quem ea, quae sub historia dicuntur, a nobis sint intellegenda, monstrantur. est enim primum: in finem intellectus illi Dauid. tum deinde sequitur: cum uenerunt Ziphaei et dixerunt ad Saul: nonne ecce Dauid absconsus est apud nos? [*](6 Act. ap. XnI, 92 (cf. I Reg. 13, 14). 13 Lac. XXIII, 46. ) [*]( 1 non ignarus ut profeta R non ignarus eed ut propheta PTE 3 mandati supr. scr. m. 1 R 6 qui Iessae est V qui Iesse est PTe qui filius Iesse eet Rb (TIW TOti 'IeMai). 7 deccrtant V 8 et nomen lenitatem V 9 odia om. V 10 domini om. V reptus est V 11 assistere RT 12 passioni set firmitati ipse permisit V passioni se et infirmitati subesse permisit PTe 18 orans — dicens om. V 15 eius om. V 16 contradixit V 17 euuangelico VR reddens ex reeddens m. 1 V 19 dm̃ ' VT depraecatur VR 20 historiae titulus V titulus ex historia E 21 quatenus — anb hiatoria in marg. inf. add. m. 2 V 28 primus R in fine R 24 Ziphei R aziffei V zyfphei (y in ras. supr. additum) P zjphaei T et om. V ad om. RPT 95 absconditua R est nobiscum RPT. )
Ipsa autem secundum hebraeam proprietatem interpretatio nominis adfert non exiguum nobis ad intellegendum profectum. Ziphsei namque significantur, quae nobiscum sunt oris aspersiones: hae ab Hebraeis Ziphsei nuncupantur. aspersio autem secundum legem emundatio peccatorum erat, per fidem populum sanguinis aspersione purificans, cuius aspersionis hic idem beatus Dauid ita meminit: asperges me hyssopo, et mundabor, sacramentum futurae ex domini sanguine aspersionis fide interim legis sanguine holocaustomatum repensante. sed hic populus, ut populus Ziphaei, ore potius quam fide aspersus et emundationem aspersionis labiis magis quam corde suscipiens, infidelis in Dauid suum et proditor exstitit, quod antea per prophetam dixerat: populus hic labiis me honorat, cor autem eius longe est a me; ad prodendum Dauid ob id pronus, quia cessante fide cordis omnia per oris fraudulentiam legis sacramenta gessisset. [*]( 17 Ps. L, 9. 23 Esai. XXIX, 13. ) [*]( y 1 azziffeis (zz in ras.) V a zefpheis P in fine VR 2 eo V erga ex ergo m.1 V 8 gerebantur PT generabantur V 7 in fine VR 8 illu T 9 claues id est aditum T 10 a mpr. scr. m.1 R om. V profetata ex profetatum m. 2 V n 11 hebre m V interpraetatio VR 18 zefei V zifphei P aspersiones ex aspersionis R aspersionis ex aspersianis V aspersionis P 14 ea ab V autem . om. PTe 16 per fidem — aspersione add. m. 2 V uoce persona, quam aberratione h. l. finxerat V1, deleta populortl (oexu corr., r i. ras. m. 3) R 17 asperges ex asperge R asperge P hysopo V ysopo PT ysobo ex ysopo R 18 asperaione V 19 fidem FPfides T repensante V repensate ex repen- satae R rep̄sentat P repraesentat Te 20 est et hio populus PT 21 et mundationem R in labiis potius V 28 ante PT 25 ob in V 96 cessisset V. )
Dens, in nomine tuo saluifica me et in uirtute tuaiudicame. deus, exaudi orationem meam, auribus percipe uerba oris mei. secundum demonstratam tituli rationem passio Dauid prophetae dei ac domini nostri Iesu Christi passionis exemplum est. et idcirco oratio quoque eius etiam ad intellegentiam orationis eius, qui uerbum caro factum est, temperatur: ut, qui omnia secundum hominem passus est, idem omnia secundum hominem et loquatur; et quorum infirmitates portauit et peccata suscepit, eorum ad deum deprecetur obsequio. proprietates autem uirtutesque uerborum, etiam inuitis licet et cunctantibus nobis, intellegentiae huius exigunt sensum, ut omnia ex persona eius dici non ambigamus in psalmo. ait enim: deus, in nomine tuo saluifica me. in humilitate corporis unigenitus dei filius sub prophetae sui dictis haec precatur, qui et gloriam, quam ante saecula habuerat, reposcebat. saluificari se in dei nomine rogat, in quo est et nuncupatus et natus, ut se in eo corpore, in quo erat natus, idipsum, quod naturae anteriori suae et generi erat proprium, saluum faceret dei nomen.
Et quia omnis haec ex persona formae seruilis oratio est, cui formae seruili usque ad crucem mortis adsumptae salutem eius nominis, quod dei est, deprecatur, et saluandus ex dei nomine id continuo subiecit: et in uirtute tua iudica me. namque ob meritum humilitatis, quia se exinanisset formam serui accipiens, formam nunc rursum dei consortem in ea, quam [*](i 1 talafica me corr. m. 2 V saluam me fac RPT (LXX σω̃σόν με) 6 et om. T oratio ex ratio m. 2 V 7 factus est V ut quia V inter secandam ei hominem 4-.5 litt. eras. R 8 passus - hominem um. RV* eloquatur R 10 depraecetur VR proprietatis r 11 inuitiis V et um. V 18 eius exigunt V ot omnia ex ut omnia ut m. 2 V ambigamus e tmbigimus (a supr. acr. m. n R ambigimus V 18 ait enim supra ser. m. 1 P saluum me fao RPT 14 sub profeta V 16 eui om. PTe quia gloriam PT 17 est nuncupatus V 18 nat' rnpr. scr. m.3R t anteriori ex anteriore m. 2 V 19 saluum ex salum m. 1 V facere (corr. m. 2) V 90 oratio — seruili in marg. inf. add. m. 2 (quae hoc quoque loco aeruilis scripsit) V 21 mortS crucis T 28 in continuo V 24 forma serui V 25 consorte V in id ea VR (error ex dittographia ortus, cf. Acad. p. 22 et Stud. 1889 p. 322). )
Sequitur dehinc: deus exaudi orationem meam, auribus percipe uerba oris mei. promptum prophetae fuerat dixisse: deus, exaudi me. sed quia ex persona eius [*]( 5 Phil. II, 8 sq. 12 II Cor. 18, 4. 13 Rom. 1, 16. ) [*]( 1 nomS V nomine PT cj. lin. 15 2 obydierat V ut add. m. 2 V 8 se om. V nude tantum nuncupatis VPT 4 dooeret sese V praecatur VR 5 est om. R inquid VRl obaudiens VP 6 & mortem R et mortem sup. lin. am. 2 V mortem autem PT 7 qud R 8 ut eo nomine V 10 homo add. m. 2 V 12 ex infirmitate ex et infirmitate m. 2 V 13 rui-sus V 14 euuangelium VR dei est in RPT salute P ' 16 ob raeritum tuum obidientiae V 17 in salute V 18 et nomen ex nomen m. 2 V humanus V 19 aequitatS P 20 se propheta E et uirtutis R 22 rursus V . 23 fili V redimendum r et uirtus na ex uirtus m. 2 V 25 inaurire uerba Re 26 pereo corr. m. 2. V. )
Causam deinde, cur uerba sua audiri oret, adiecit: quoniam alieni insurrexerunt aduersus me et fortes quaesierunt animam meam, non proposuerunt deum in conspectum suum. unigenitus dei filius, dei uerbum et deus uerbum — cum utique omnia, quae pater posset, omnia ea et ipse posset, sicuti ait: quaecumque enim pater facit, eadem et filius facit similiter, et in indiscreto deitatis naturaeque nomine indiscreta quoque esset et uirtus —, ut absolutissimum nobis humanae humilitatis esset exemplum, omnia, quae hominum sunt, et orauit et passus est. et ex communi nostra infirmitate salutem sibi est deprecatus a patre, ut natiuitatem nostram cum ipsis infirmitatis nostrae inisse intellegeretur officiis. hinc illud est, quod esuriuit, sitiuit, dormiuit, lassatus fuit, impiorum coetus fugit, maestus fuit et fleuit et passus et mortuus est. et ut his omnibus non natura, sed ex adsumptione subiectus esse posset intellegi, perfunctus his omnibus resurrexit. omnis ergo eius in psalmis ex naturae nostrae affectu querella est. nec mirum, si ita nos intellegimus dicta psalmorum, cum ipse dominus secundum euangelicam fidem passionis suae sacramenta scripta esse fuerit testatus in psalmis.
Alieni igitur super eum insurrexerunt. non enim iam filii Abrahae sunt, neque filii dei: sed natio uiperarum, sed serui peccati, sed semen Chanaan patre Amorraeo, matre Chethaea et de diabolo patre filii diabolicae uoluntatis. quaerunt [*](6 Ioh. V, 19. ) [*]( 8 et non RPT proposuerunt (er in ras. am. 2; unt add. m. 2) V 4 ante conspeotum suum RPT cf. p. 146,8 6 ea add. m. 3 R om. PT poasit V UM 7 et increto V ut indiscreto PTb ut in indiscreto e 10 q m. 1 R hominfl ex hominis T 11 depraeoatus VR 12 nostram—infirmitatis om. V infirmitati arae P inee intellegeremur P inesse intelligeremus T 18 esuriuit ex esuribit m. 2 V sitiuit om. V dormiuit ex dormibit m. 2 V 14 lassus V oaeous fugit V meatus VT 16 perfunctis V 18 quaerella R quaerela P intellegorimus V 19 euuangelioam R euuangeli V 23 fili V habrahae V abraae T 24 chant naarum V amorreo RPT 25 chettea V cethea T c & hea R o & thea P de om. PT diabulo V filio P querunt q. V. )
Interuentu diapsalmi non dicentis, sed cui dicebatur, [*]( 1 herodis principis V 2 nasci habebat RPT irasci habeat V cf. Arch. II, 182 p ) [*](3 aduersus PTE etanimam/T 4 infirmitates V posueF Pposuerunt T 8 hominis (n ex corr. m. 3) R hominis ex homines m. 2 V 8 non enim alius di V et filius hominis sup. lin. a m. 2 V 9 ex patre T post sed natus in P m. 2 haec adiecit: dei filius hominique unitus id est 1 factus est filius bominis q di erat 9 enim om. V 10 non svp. lin. a m. 2 V posset ex possit P possit VT 11 suam om. VT euacuante (exianiuit supr. scr. m. 2) P uacuante R uacante V euacuauit T et idcirco filius di PT filius dei — idcirco et orn. V 14 carne ex corpore corr. T 16 animam eius PTE 17 euuangeliis VR meata V mite deum una lilt. (n uel u?) eras. R 19 adquae F1 adque RV* et 20 natus eet p P natu esse (se in ras.) per R .92 esset ex esse m. 2 V 23 manserat ex manserat manserat m. 2 V manens erat R extitisse V. 24 diapsalmae TE cui dioebatur — sermo est om. V. )
Habeat itaque hanc innocens religio fiduciam, ut inter humanas insectationes et animae pericula adiutorem sibi deum esse non ambigat et, si quando iniustae mortis uis adferatur, [*](1 profetiae VR 2 quae ex que m. 2 V ad eum VR cf. Acad. p. 31 3 praecationis VR 4 impetrato PT 5 adiubat Tr 8 inrationabilem ex mrationabilem tn. 2 V irrationabilem TE 9 suae esse existimandam r praecaremur VR 10 naquae V nanque T ad ex quod corr. m. 2 V 13 exaudite VII quo ait V 14 quo ait non r 15 hoc conplectentur V 16 inimicis ex inimiciis m. 2 V 17 aduersum PT a om. R 18 animam — neque ab in marg. infer, add. m. 2 r proposito R 19 inpiis ex piis m. 2 V cogitato R ad inimicos PTE inimicos V ut om. P supr. scr. T 20 aduersus PT 91 adque VR 22 cogitant ex cogenitaut m. 1, sed deittde in dittographia iusti animam quaerendocogitabunt V ultorem malitiae ex (del. m. 2) ipsius V ultorem malitiae ipaius PTE 24 beati itaq. V 25 humanos V sibi dominum r 26 non om. V iniuste V morti suis R. )