Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Ac primum, ne etiam in hos, quos superius commemorauimus, iudicio dei probatissimos uiros, cadere tamquam generalis huius sententiae professionem existimemus, superiorum dictorum sensus obsistit. omnis etenim de stultis et corruptis et abominabilibus coeptus est sermo; et deo prospiciente de eaelo, ut uideret, si quis intellegenter exquirens esset, omnibus, postquam inutiles esse coeperant, declinantibus nemo repertus est bonitatem faciens usque ad unum, id est ex illis, qui et stulti et corrupti et abominabiles et, postquam inutiles facti sunt, declinantes esse coepissent: sententia in eos diuini iudicii congruente, a quibus coepit et sermo. id autem, quod ait usque ad unum, non unum excepit ex omnibus; sed omnibus inutilibus et declinantibus, cum usque ad unum bonitatem nemo facit, ne unum quidem secreuit ex omnibus. non enim ait: praeter unum, sed usque unum; et in eo, quod praeter unum est, exceptio significatur unius: in eo uero, quod usque ad unum est, uniuersitas generalis per prospicientis e caelo scientis diligentiam sub quodam speciali et personali numero continetur.
Quamquam uero eam esse infirmitatem humanae naturae meminerimus, ut ex conparatione diuinae bonitatis bonus nemo sit, sed inconparabilis illa diuinitatis exceptio non interclusit bonitatis officium, ut secundum conparationem humanam inter [*](5 Matth. XII, 85. 6 Matth. XXV, 21. ) [*]( 3 propheta spiritalis (om. lint) PT caeli V 4 sint ex sunt m. 1 R uero om. V 5illuddictumquomodo V intellegitur PTe bonoom. V 6serbe V 7 aliqui VT (in T a eras.) 9 ne om. V 12 enim V 14 omnibus ex omnibusq R 15 coeperant ex coeperunt m. 2 V 17 et postquam inutile. om. V 19 congrui R et om. R 20 sed omnibus om. T 29 sed ne PT 23 usque ad unum T E 24 est om. V 25 proapicienti PT a caelo V scientem VPl1 26 diligentia R 30 officium bonitatis V. )
Bonus autem solus per naturam indemutabilem suam semper deus non praedurus huius demutationis nostrae arbiter fuit, indulgentiam infirmitati nostrae, qua non semper boni permanemus, ex merito uoluntatis inpertiens, qua bonos nos esse delectat: magisque his, quae uellemus, propitiatus est quam his, quae non possemus. iratus est. namque cum Moysi. fideli utique amico suo, et quem in deum pharaoni constituerat, dixisset: quia non glorificasti me in aquae contradictione, ascende in montem et morere, hunc sibi postea, [*]( 87 Deut. XXXII, 49. ) [*]( 1 nemo sit E bonitaa ex bonitatis m. 2 V 2 ea om. RPT eat ea e 4 demutatione V ó natura ex matura m. 2 V fiat VP 8 damno mouemur dam sup. lin. a m. 2 V 9 dum amore — efferimur om. V 11 infirmea V 12 et sup. lin. a m. 2 V 18 ea VP 15 vel uoluntate — possumus supr. add. m. 2 V 16 hoc om. P 18 demutatione P obnoxii PTo. 19 nos sup. lin. a m. 2 V 21 praedurus ex praeduroe m. 2 V 99 boni om. V 23 qua bono esse V 24 uelimas PT 25 possumus PT utiquae iam amioo suo V1 26 faraoni VRP 27 in aquae contradiotione R in aqua contradictione P in aquis contradiotioniB B. )
Atque hanc quidem intellegentiae nostrae rationem ea, quae consecuntur, absoluunt: nonne sciunt omnes, qui operantur iniquitatem, qui comedunt populum meum ut cibum panis? deum non inuocauerunt: ibi trepidauerunt timore, ubi non fuit timor. quoniam dominus dissipauit ossa. hominibus placentium; confusi sunt, quoniam deus spreuit illos. si enim usque ad unum bonitatem nemo facit, quomodo populus dei est, qui ut cibus panis manducatur ab operantibus iniquitatem? generalitas ergo sententiae amota est, cum a dei populo, quem in bonitatis operationibus non ambiguum est permanere, iniquitatem secernuntur operantes. comedunt itaque operarii iniquitatis populum dei ut cibum panis, qui sanctorum iniuriis uiuunt, quos uexatio[prophetarum et uastatio ecclesiae et omnis iniquitatis delectat operatio. comedunt quoque etiam illi ut cibum panis populum dei, qui eum obtrectationis morsu et laniatu inuidiae dilacerant, secundum illud apostoli: si autem inuicem mordetis et comeditis, uidete ne consumamini ab inuicem. sed et sunt comedentes populum dei ut cibum panis, quibus, ut idem beatus apostolus ait, deus [*]( 21 Gal. V, 15. 24 Phil. III, 19. ) [*]( 1 ueri V praeposito V 2 decidissent PTE didicissent V 8 gIoriam P oaelesti P 4 iudioii (dio in raa.) R iudicium V 6 consequnntor PTE nonne scient RPTE omnes h. I. om. Vsed cf. p. 128,19 8 inuooanerunt ex inuooauerit m. 2 V 9 trepidauerunt timorem V qf. Sabatier II, 107 timueriint R (sed hic ex corr.), PTE post timor R add. confuai sunt 10 diLs V cf. Sabatxer l. c. adn. deus RPTE hominib: (nib: in ras. m. 1) R hominum P eorum hominum T 18 oibus (s in rtU.) R cibum V manducatur (a in ras. ne. 1) R manduoaretur V manda. cetur PTb 14 dei om. P7' 16 iniquitatem — operarii in marg. infer. add. m.2 V secernentur V seountur (oantor in ras.) R sed comedunt itaq; R 18 et omnis sup. lin. a m. 2 V 20 dei populum VPTE 28 sed et sunt et comedentea V 94 quibus om. V ait = quorum ds (in ras. fuit. ue) V. )
Sed qui deum non inuocant, et illud impietati suae addunt, ut timeant non timenda: illic enim trepidauerunt., ubi non erat timor, saxa, metalla, robora, ignem, aquam, aethera., reges mortuos atque morituros, uel cetera religionum superstitiosa commenta uenerantes et hoc ipso impio inanium metu contemptuque necessarii timoris ex conparatione condemnandi: cum non tam obliuisci timorem dei impium sit, quam impietate praecellat, timori eius metum inanium praetulisse. docuit autem dominus, solum in nobis metum eorum, quae uere timenda sunt. oportere [*]( 7 Matth. XXm, 14. 14 Ioh. IX, 81. ) [*]( 1 moysterium V inputant R 2 ditantorum oSuinia V ditando conuiuia PT 3 religionis — inutili om. V 6 ad diurna R in diurna V 7 domua V 8 et oratione longa E hic V 9 et dm̃ V et dominum (diim) RPTE 11 denegant V 12 obtrectatione om. V insectatione et sumptu E inaectationia sumptu V insectati et sumptu P inseotantur et sumptu T et cibum V 14 eunangelio VR peccatores ex peccatorii m. 2 V 15 non exaudiet PT hic V operatio RPTe qf. Acad. p. 31 16 non uerboruzn sed professione erit fidei PT 17 sed quia PT impietatis suae VB 18 enim om. P trepidarunt E 19 timor adorantes saxa et ala V 91 hio V metu in ras. R metni V contemptum V om. PT 22 necessarium V condemnant V 93 timore V . inpietatem P1 pietati T praecellentia T 24 timorie VT eius om PT 2B quae iure V. )
Et hoc ipsum decreto grauissimo sententia diuina condemnat. namque ad illud, quod dixerat: nonne sciunt omnes, qui operantur iniquitatem, qui comedunt populum meum ut cibum panis? deum non inuocauerunt: ibi trepidauerunt, ubi non erat timor, id ad summam coepti sermonis adiecit: quoniam deus dissipauit ossa hominibus placentium; confusi sunt; quoniam deus spreuit illos. hi ergo, qui operantur iniquitatem et populum comedunt ut cibum panis et deum non inuocauerunt et in non timendis trepidauerunt, nonne cognoscent, quia ossa eorum, qui hominibus placere uelint, deus dissipauit? timuit [*]( 1 Matth. X, 88. ) [*](et 1 possnnt om. R corput occidunt R 3 et animam corpus V et corpaa et animam R 4 in gehenna Pb ipsius ergo Y 6 et quae — non timentur sup. lin. a m. 2 V 8 nostrumquS pro V debito V 8 potestates 721 in nos V quam latroni om. PT 9 hia enim geaeribut pro summa V n breuem corporis dolorem V libertatem om. V eolesiae V ao deaideria PT fiduciae V*PT 12 confessione deicimus PT jn ignS R igne Y iudicia V 18 timentis V 18 manere VRT famulatum V 17 et om. PTE ipeum om. V 18 soient Tb 19omnes h. I. om. RE if. p. 126, 6 21 trepidaue? timore ubi P 22 coepti ex coepit R di supr. scr. m.1 R dissipabit R 24 hii T 87 uellint Y. )
Dissipauit ergo ossa deus hominibus placentium. et ossa non haec corporalia dissipari intellegenda sunt, sed quia spes aeternitatis in ossibus significari solet, ex quo dictum est: hoc nunc os de o-ssibus meis. quod beatus apostolus, quia magnum mysterium est, ad Christum et ad ecclesiam refert. quae ex Adae sui seternitate aeternitatis substantiam mutuatur. quod in domini uulnerato licet corpore confixoque non frangitur. os, inquit, eius non conteretur; quia cum fuerit iniquis ius passionis in carnem, in aeternam tamen diuinitatis et inpassibilem naturam nihil licuit passioni. integram autem et incorruptam spem aeternitatis significari in ossibus etiam illic meminimus, ubi dicitur: custodit deus omnia ossa iustorum, unum ex his non conteretur, quia secundum demonstratam Ezechieli resurrectionem sacramentum eius sub ossium significatione sit reuelatum. ergo ut custodit deus ossa iustorum, ita et hominibus placentium dissipauit, et dissipauit non ita, ut eo, quod essent, carerent, sed ut per contemptum dei tamquam deperdita et abiecta uilescerent.
Id enim sequitur: confusi sunt, quoniam deus spreuit illos. confunditur quisque et pudore dedecoris sui et conparatione honoris alieni. et hinc illud, quod apostolus significat dicens: omnes quidem resurgimus, sed non [*]( 5 Gen. II, 28. 10 Num. IX, 12. 14 Ps. XXXHI, 21. 94 I Cor. 15,51. ) [*]( 1 probilem V1 & placendi (di in ras.) sibi cunctis R placendi cunctis E 2 utilitatis se V dedisset ex disset m. 1 P 8 dissipabit P dã ossa V 5 et hoc R 6 ex ossibus R 7 ministerium r1 O 8 ex aeternitate adae suit V substantia RiP 9 quid V in dõn (o add. m. 2) V in dfio PT 10 hos V1 11 uis passionis V in carne internam tamen P diuinitatem R 14 ubi add. m. 2 V dš V doi minus RPTE 16 ezeceli r hiezechiheli T sub ossibus significatione V 17 releuatum V 18 et dissipauit supr. scr. R et dissipabit P* om. V 19 ut cu quod R 90 uiliscerent 1' 91 idem sequitur V quia deus RE 22 spraeuit eos R et pudore om. V 28 corporatione (xic) ex corparatione m. 2 V illud est quod PTE 24 resurgemus RPTE cf. Sabatier lII, 720. )
Commemoratis uero humanis et insolentiae et iniquitatis impietatibus, ut is, qui titulo praefertur, intellectus in finem possit intellegi. tali propheta spem beatorum finis ipsius adhortatione confirmat dicens: quis dabit ex Sion salutare Israhel? dum auertit dominus captiuitatem plebis suae, exultabit Iacob et laetabitur Israhel. una enim haec spes reliqua fuit humanae infirmitati et fidei, per quam inter tantas praesentis uitae calamitates aeternorum bonorum exspectatione requiesceret. et idcirco certus huius beatitudinis propheta, tamquam ex uasto humanarum miseriarum proclamat profundo, dicens: quis dabit exSion salutare Israhel? namque secundum alium prophetam: ex Sion exiet lex, et uerbum domini ex Hierusalem. hoc uerbum domini caro factum est. haec caro et Sion et Hierusalem est, ciuitas nobis pacis et speculatorium nostrum. hinc salutaris, hinc Iesus. Iesus enim, ut saepe diximus, ipso nomine salutaris est. lex [*]( 2 Dan. XII, 2. 92 Esai. II, 3. ) [*]( 1 inmutabimur Rb confessionem V 3 uitam alii in om. R alii quidem in e alii autem in b 6 deus om. V continues. 7'1 6 et om. r 7 immutabuntur b 8 surrectionis V 9 pro om. R 12 impietatis F1 nt his R in fine RFT 18 spe R 16 istrahel V aduertit R pleuis P1 18 calamitates rx calamitatis m. 1 V exspectatione rerum requieaceret V 19 beatitudins V 20 proclamat de profundo r «. 92 cundil corr. m. 2 V 23 de ierusalem R 24 caro sup. lin. add. . a. 2 V hec uerbum oaro corr. m. 2 V 25 nobis add. m. 2 V nonae PTE nostrum om. V hinc ias enim ut V 26 eat lex — salutaris om. V. ) [*]( y* )
Hic uero exspectatus salutaris et datus est Israhel, sed non carnali illi Israhel. non enim, qui filii carnis, filii deisunt, sed filii promissionis deputantur in semen. testatur et Iohannes, non esse secundum carnem Abrahae filios. cum et filii uiperarum sunt, et potens est deus Abrahae filios de lapidibus excitare. dominus autem ipse docuit, ex fidei operibus proprietatem successionis existere, nec secundum carnis generationem filiorum originem deputari, cum ait: si filii Abraham essetis, opera Abraham faceretis. sed et Daniel presbyteros condemnans ita dicit: non semen Abraham, sed semen Chanaan et non Iuda. Ezechiel quoque increpitis populi iniquitatibus ait: pater tuus C h ananaeus, mater tua Chettaea, radix tua et generatio tua de terra Chanaan. non est ergo Israhel iste ex successione corporea, cui ob infidelitatem origo profanissimi generis deputatur. neque huic data salus est, qui non suscepit oblatam. sed ei, qui auersa captiuitate populus dei factus est.