Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Superscriptio ipsa psalmi sollicitam expetendae Intellegentise postulat diligentiam. est enim in exordio eius statim positum: in finem intellectus. nam et non sui temporis res psalmus continere ostenditur, cui praescriptio tituli in finem est. et cum in fine intellegentia sit, non potest in eo alicuius alterius magis rei intellegentia esse quam finis. finis autem est, ut frequenter ostendimus, quo concluduntur omnia, cuius causa cetera sunt, ad quem uniuersa spei, rerum, negotiorum opera festinant.
Intellegentia ergo psalmi in eo consistit, ob quem omnia sunt, extra quem nihil est. et quis iste sit, superscriptio ipsa. quse continere historiam existimatur, ostendet. est enim talis: in finem intellectus illi Dauid, cum uenit Doec [*](1 nobis V 2 thesaurus R 1 uiatioum ex i uitaticum m. 2 V 3 in 'clesia corr. m. 2 V in gloria xpi corporis V in gloria corporis R in gloria corporis Christi b 5 Explicit psalmus XIIII inoipit psalmus LI r Finit psalmus XIIII incipit LI R Incipit tractat' beati hylarii piotauensis ep in psalm LI P (add. m. sate. XII?) 6 in finem — Abimelech om. R 7 Idumeus VP Saul V Sauli P 8 Aohimelech t' sed in seqq. et hic cod. semper Abimelech, cf. Sabatier II, 105 9 iniquitate VR sed cf. infracap. 5 et Abh. IV, 77 10 iniustitiam cogitabit R 12 superscribtio V expetendae ex expectandae R 14 res om. P 15 contineri P 16 est om. P 18 quem concluduntur P cuiua clausa V 19 ad quae uniuersae res rerum P 21 de quo omnia sunt R 28 historia R ostendit VPE. )
Abimelech, interpretatione uerbi, fratris mei imperium significat. quod enim nobiscum fratris mei imperium dicimus, id Hebraei Abimelech nuncupant. cum ergo Sauli dicitur: uenit Dauid in domum Abimelech, illi inimico Dauid nuntiatur, quod domum ingressus sit fratris imperii. domus autem imperii fratris quae sit, Petrus apostolus docet dicens: et uos. quasi lapides uiui sedificamini domus spiritalis ad sacerdotium sanctum. et infra: uos autem genus electum. regale sacerdotium, genus sanctum, plebsad possidendum. in hanc igitur spiritalem domum sedificandi in regale genus sumus, si per spiritalem corporum aedificationem conformes deo facti genus perfici regale mereamur. hanc ergo Abimelech domum, id est domum fraterni regni, Dauid ille uerus, sanctus, rex, iustus, oriens ingressus est; factus scilicet nostri corporis homo. quse domus fraternum ei regnum est, quia in eiusdem corporis gloria coheredes sumus regni eius, ipso dicente: uenite, benedicti patris mei, possidete praeparatum uobis regnum a constitutione mundi. quod autem fratres eius sint, quorum domum regiam fuerit ingressus, per prophetam testatur in psalmo dicens: adnuntiabo nomen tuum fratribus meis, in media ecclesia laudabo te. concessa ergo secundum praecedentem psalmum peccatorum remissione uerbum caro factum habitat in nobis, qui et fratres et domus spiritalis et regale genus sumus. [*]( 7 I Petro 2, 5. 9 Ibid. 9. 17 Matth. XXV, 34. 21 Ps. XXI, 23. ) [*]( 1 interpraetatione VR 3 hebrei VR haebraei P nuncupant ex 1 nuncupauent V1 5 fratris = - imperii R fratris imperium V 6 quae ex que corr. m 2 V 8 domos epiritalee R in domos spiritales e 9 electum om. V forsitan id sacri texltts uocabuhtm h. I. ipsum iam Hilarium fugisse ex iis, quae secuntur, ubi identidem regale genus nominatur, conicere possis. 12 p supr. scr. R corporum om. R sed 4 litt. eras. conformes adft P 13 meremur V 15 post ingressus est 3—4 lilt. eras. R nostri corpori R 16 frni mei regnum est R fraternum regnum est 7' fratris mei regnum est e 17 gloriam P 19 constitutione ex conte stitationem m. 2 V 99 eolesia V aecclesiae R laudabor P. )
Populus autem impius et parricidalis et proditor, qui in Doec significatur, regi suo, inimico scilicet Dauid, prodit, quod in domo Abimelech sit — et hoc fit, cum Pilato traditur, cum homo crucifigendus offertur, cum repudiato rege regem suum Caesarem confitentur — prodens quidem eum in domo esse Abimelech, sed non intellegens eum, cum in domo Abimelech sit. in domo esse imperii fraterni, corpus scilicet, in quo ei sanctorum ecclesia, quae corpus est Christi, conformis conregnabit., ingressum, id est in qua et desideratum sibi cibum sumpserit - desiderio enim manducare pascham desiderauit — et ex qua Golise, id est diaboli arma sustulerit; fortis enim spolia ipse diripuit; post quod ab hoc eodem Doec, id est populo proditore apostoli occisi. ecclesiae subuersse sunt. hinc ergo titulus psalmi: in finem intellectus, quia in Christo, qui Dauid, oriens, iustus. rex et aeternus et pastor est, totius spei nostrae consummatio et legis finis esse intellegitur: qui et secundum psalmi et titulum et ordinem in ea corporis sui domo proditus est. quse ei fraterni domus esse significatur imperii.