Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Qualis autem a deo secundum uas figuli nostra confractio sit, idem docuit per Hieremiam prophetam, dicens: surge et descende in domum figuli, et ibi audies uerba mea. et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super lapides. et cecidit uas, quod faciebat in manibus eius; et iterum ipse faciebat uas aliud secundum quod placuit in conspectu eius ut faceret. et factum est uerbum domini ad me, dicens: sisecundum figulum hunc non possum facere uos, domus Israhel? ecce sicut Iutumfiguli uos estis in manibus meis. in summa loquar super gentem aut super regnum, ut feriam eos et perdam: et si conuersa fuerit gens illa a malis suis, psenitebo de malis, quae cogitabam facere illis. et in summa loquar super gentem et regnum, ut resedificem et plantem. et facient mala ante me, ut ne audiant uocem meam; et psenitebo de bonis, quae locutus sum facere illis. sic petitas atque obtentas hereditatis suse gentes deus confringet. et conteret, ut reformet. confringet enim in omnibus omnes inexplebiles cupiditates et inlecebrosas lasciuias et feruentes iras et inanes superstitiones et tumentes fastus et impias opiniones. reformat autem nos ad rationabilem uitae usum contemptu pecuniae, luxus pudore, irae moderatione, ueri scientia, communione uiuendi, religionis officiis, cum per doctrinae regimen terroremque iudicii in has uirtutes post uitia illa reuiuescimus. non enim ait: tamquam [*]( 4 Hierem. XVIII, 1 sqq. ) [*]( _p 1 fracm̃ti R danu R 4 Ieremiam V 6 desoendit V 8 fecit uas aliud RE 12 Istrahel V ecce ex eoe m. 2 V 18 supra gentem V (sed. infra super) 15 paenitebao corr. m. 1 V 16 cogitabo VR 17 loquor V reaedificem ex reaedificet m. 2 V 18 ante me ex autem corr. m. 2 V 20 hereditates V 21 conterit (terit sup. lin. a m. 2) V ut — enim om. V 22 confringet enim in R confringit enim deus in E 23 inlecebras V lasciuias ex lasciuitas m. 1 V 24 fastoa ex fastos R 27 doctrina corr. m. 2 V 88 per uitia illa V reuiuisoimus E cf. Neue Formenl. II, 505. )
Sed inrationabilis materiae uas etiam sub alia intellegentia ad rationem humanse uoluntatis aptatum est: homines quidem per haec uitia sua cadere, sed si in his pseniterent, id est, si ab his desinerent, se quoque deus in his, qui ? ad poenam casus huius constituerit, paenitere, non quod hic motus mentis secundum humanam naturam in deum caderet, sed quia homini gestorum psenitentia modus est gerendorum: paenitentiam quoque suam deus memorat ad poenam, quia puniri desinerent, qui esse impii destitissent. ut ergo figulo promptum est amissum uas ad eandem, uel quam uolet, speciem reformare, ita deo facile est, post uitiorum casus uolentes se erigi per doctrinae suae institutionem ad pietatem ex impietate reparare.
Sed et illa tamquam uas figuli non ignoranda confractio est, tum cum his corporibus dissolutis et casu mortis confractis pro uoluntate artificis restauratio adferetur. quod utrumque propheticus sermo significasse eodem dicto uidetur. nam cum paenitentiam utilem in his, quae antea agebantur, ostendit, praesentis huius uitae et corporalis ex uitiis in uirtutem nonam quasi instaurationem docet esse oportere, ira in eos dei sicuti criminum uoluntate cessante. et quamquam id ex figuli conparatione protulerit, tamen, cum de eodem figulo ait: et [*](26 Hierem. XVIII, 4. ) [*]( 1 figulum Vr figuli R figulus a om. Basil. et Par. 1572 (an figlinum? cf. Bened.) confringes eos, ne t teste corr. m. 2 V teste R frac- cj Bened.) confringes eos, ne e teste corr. m. 2 Y teste R fracmentum R 2 aad m. 2 V 4 uasi corr. m. 2 V 6 sed hoc irrationabilis t 11 dfli ex don corr. m. 2 V 12 modus ex moduaus corr. m. 1 r n P = # enitentiam et sic saepissime R 18 poenam ex paenam R desinerft Rl 14 eeae ex essent R 17 institutione m corr. m. 2 V ad pietatem ex ad inpietatem m. 2 V 19 tum sup. lin. a m. 2 V 21 Bignificasse ex tignificauet m. 1 V 28 praesenti V in uirtutS a in uirtute V in oirtntes ex in uirtute m. 3 R 24 ira ex ita m. 2 V in eosdem ricuti V. ) [*]( 5* )
Cuius boni non ignarus propheta post haec hortatur et dicit: et nunc reges intellegite, erudimini qui iudicatis terram. seruite domino in timore et exultate cum tremore. adprehendite disciplinam, ne forte irascatur dominus, et pereatis de uia iusta. [*]( 10 I Cor. XV, 42. ) [*]( 2 etiam intelligitur illa E 4 prout da enim R prout enim ei VK in om. V 5 ex ueteri E 6 materiae R 7 corporu incorruptionis V 11 in incorruptione ex in corruptione m. 2 V 19 resurgit semper restitui, quia cod. V honc formam, quae textui graeco ei antiquis uersionibus Italicis respondet (Sabatier 111, 718), primo loco excepto constanter repetit. reaurget RE 18 reaurget spiritale (om. corpus) RE 16 confringit VR t 19 uitae om. R 20 uetere R renascamur ex nascamur m. 2 V 28 ignarus ex ignoras m. 2 V 25 et exultate ei cum RE 96 adpraehendite VR. )