Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sequitur deinde: reges eos in uirga ferrea, tamquam uas figuli confringes eos. multis aut male opinantibus aut uirtutem et proprietatem dictorum diuinorum ignorantibus aduersa haec esse bonitati dei uidentur, utgentes, quas filius dei in possessionem poposcit et in hereditatem accepit, terrore uirgse ferreae regat et modo uasis figuli confringat. neque enim boni cuiusquam est dare et accipere perdenda. et qui mauult peccatorum paenitentiam quam mortem, non existimatur secundum professionem naturae suse esse facturus, si uirga ferrea confringat, quos dari sibi in hereditatem poposcit.

Et primum, ne quis temerarise huic et impiae prsesumptioni locus pateat, proprietates ipsae uerborum in romanam linguam translatorum cognoscendae sunt. namque id, quod nobiscum est: reges eos in uirga ferrea, quamquam ipsum regesnon tyrannicum neque iniustum sit, sed ex aequitatis ac moderationis arbitrio regimen rationale demonstret, tamen molliorem adhuc regentis adfectum proprietas graeca significat. quod enim nobiscum est: reges eos, cum illis est ποιμαvεις αὐ̛̛̛̛τοὐς, id est pastoraliter reges, regendi scilicet eos curam [*](1 flectat V flectat' R flectetur E 2 terrestrium (om. et) E 3 in gloria e R e 4 non terra solu VR non terrena sola E 6 genitus ex genuitas m. 1 V 8 inusitata ex inusitatam m. 1 V 9 serui erat per primogenitum ex V 11 et tamquam Rb 14 bonitatis V 16 terrorae VR et in modo Rs canfringat (can ex parte in ras.) R 17 pe~denda V 18 magis uult ex mauult R' (b) 19 promiasionem e naturae ex nam terrae m. 2 V 22 ipsae (ae in ras.) R 24 eos svp. tin. a m. 1 V 25 regis non sit tyrannicum neq. iniustum sit V 28 ιτοιμαv∈ιcαucι V ποιμαvιαuoucR reges ex regia R. )

64
adfectu pastoris habiturus: ipse est enim pastor bonus, cuius nos sumus oues, pro quibus animam suam posuit. ne autem ius tyrannicum significari arbitremur in uirga, quae in uirgae nuncupatione proprietas sit, ex nouo et ueteri Testamento noscendum est.

Beatus Paulus ad Corinthios scribens, quos ex multis peccatis ad psenitentiam moderata atque utili adhortatione reuocabat, ait: quid uultis? inuirga ueniam ad uos an in caritate et spiritu mansuetudinis? numquid Paulo ius prsetorium erat, ut uirgam comminaretur et cum officio lictoris ad ecclesiam Christi adesset? non utique ita opinandum est. sed quia omnis dei sermo, quo ex errore in ueritatem retrahimur, quo per comminationem terroremque iudicii ad innocentis et sanctae uitae uiam regimur, uirga est nuncupatus, per quam, intra disciplinam diuini metus cohibiti, moderati ac prouidentis rectoris monitu cohercemur, beatus apostolus condicionem eligendi aduentus sui his, quos monebat, adiecit, utrum mallent eum in seueritate doctrinae atque obiurgationis adesse, an in spiritu lenitatis. quod utrumque secundum modestise tenorem erat necessarium, ut ob“dientibus lenior, insolentibus uero seuerior adueniret. et hoc quidem ex noui Testamenti auctoritate prsesumptum est.

Hanc autem uerbi doctrinam uirgam nuncupari ex ueteri ita cognitum est, cum dicitur: uirga directionis uirga regni tui; quia haec eadem est uirgae directio, qua per doctrinam in aequam uiam utilemque dirigimur, et quae uirga [*](8 I Cor. VI, 21. 24 Ps. XLIV, 7. ) [*]( 2 oues sumus e 4 ueteri ex uetere m. 2 V 6 chorinthios R m o quos cQ ex a quos tum ex e 7 paenitentia V p = enitentiam R post utili 1 litt. eras. R adhortatione ex adhortationem m. 2 V 8 uenio V 10 ut in uirga V ut uirga Baxil. et Par. 1572 ut in uirga b cum offioia V 11 lectoris VR ad eclesiam V non — opinandum est om. R 12 dl sermone eu ex V in ueritate R in ueritatem dei K 14 regimur ex regimurum m. 2 V 16 coercemur b 18 eum in a seuaritate doctrinae V eum in seueritate e_u (e ex c) doctrinae R 20 obyclientibus V 21 insolentibus ex insulentibus R uero om. V 28 ex ueteri (i ex e m. 2) ita V ex ueritate sed. in mnrg.: ex ueteri ita R 25 uirgae ex uirgatui m. 2 V quo per V 26 uitam V. )

65
regni est, necesse est ipsa illa doctrina sit regni. ipsum autem dominum nostrum ob doctrinae sure utilem ac moderatam prsedicationem uirgam nuncupatum ita accepimus dicente Esaia: exiet, inquit, uirga de radice Iesse. ac ne tyrannicam in eo seueritatem per uirgae nuncupationem auderet quisquam opinari, continuo propheticus sermo subiecit: et flos de radice ascendet et requiescet spiritus dei super eum, ut uirgae seueritatem floris suauitas temperaret, cum unicuique nostrum doctrinae terror regimen perfectae beatitudinis admoueret. in hac ergo uirga reget datas sibi gentes: non corruptibili, non caduca, non fragili, sed ferrea, id est ualidissima et pro naturae suae soliditate firmissima.