Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Cuius rei sacramentum omne beatus apostolus Paulus, quippe cuius ore Christus de se est locutus, exposuit dicens: qui cum in forma dei esset. non rapinam existimauit se esse aequalem deo, sed se exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominis constitutus et habitu repertus ut homo: humiliauit se factus obaudiens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et deus illum exaltauit et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu curuet caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur. quia d.ominus Iesus Christus in gloria dei patris. in forma itaque dei manens formam serui accepit, scilicet ex deo homo natus. et post mortem crucis in nomen, quod super omne nomen est, exaltatur: in deum namque, quia nullum ultra deum nomen est, prouehitur, eique hoc petenti, id est, ut esset, quod fuerat ante, donatur. formam enim serui in forma dei manens sumpserat. accepit deinde possessionem finium terrae. [*]( 14 Phil. N. 6 aqq. ) [*]( 2 huius infernae E abyssos V abyssi E 4 super V 6 sepultis ex sepultam m. 2 V 8 mortui ex mortuis m. 1 V uiuant VRa ullum Vb illum R a 10 non tam terra donatur om. V 12 sacrametum ex saorametaum m. 1 V 14 in sup. lin. a m. 1 V 17 rep — = tus R 18 oboediens R crucis ex fauois m. 2 V 21 genu ex genua m. 2 V flectatur RE 28 in gloria e (e in ras.) R(e) 24 itaque (ita in ras.) R 25 quod est super omne nomen E 29 promissionem R. )
Sequitur deinde: reges eos in uirga ferrea, tamquam uas figuli confringes eos. multis aut male opinantibus aut uirtutem et proprietatem dictorum diuinorum ignorantibus aduersa haec esse bonitati dei uidentur, utgentes, quas filius dei in possessionem poposcit et in hereditatem accepit, terrore uirgse ferreae regat et modo uasis figuli confringat. neque enim boni cuiusquam est dare et accipere perdenda. et qui mauult peccatorum paenitentiam quam mortem, non existimatur secundum professionem naturae suse esse facturus, si uirga ferrea confringat, quos dari sibi in hereditatem poposcit.
Et primum, ne quis temerarise huic et impiae prsesumptioni locus pateat, proprietates ipsae uerborum in romanam linguam translatorum cognoscendae sunt. namque id, quod nobiscum est: reges eos in uirga ferrea, quamquam ipsum regesnon tyrannicum neque iniustum sit, sed ex aequitatis ac moderationis arbitrio regimen rationale demonstret, tamen molliorem adhuc regentis adfectum proprietas graeca significat. quod enim nobiscum est: reges eos, cum illis est ποιμαvεις αὐ̛̛̛̛τοὐς, id est pastoraliter reges, regendi scilicet eos curam [*](1 flectat V flectat' R flectetur E 2 terrestrium (om. et) E 3 in gloria e R e 4 non terra solu VR non terrena sola E 6 genitus ex genuitas m. 1 V 8 inusitata ex inusitatam m. 1 V 9 serui erat per primogenitum ex V 11 et tamquam Rb 14 bonitatis V 16 terrorae VR et in modo Rs canfringat (can ex parte in ras.) R 17 pe~denda V 18 magis uult ex mauult R' (b) 19 promiasionem e naturae ex nam terrae m. 2 V 22 ipsae (ae in ras.) R 24 eos svp. tin. a m. 1 V 25 regis non sit tyrannicum neq. iniustum sit V 28 ιτοιμαv∈ιcαucι V ποιμαvιαuoucR reges ex regia R. )
Beatus Paulus ad Corinthios scribens, quos ex multis peccatis ad psenitentiam moderata atque utili adhortatione reuocabat, ait: quid uultis? inuirga ueniam ad uos an in caritate et spiritu mansuetudinis? numquid Paulo ius prsetorium erat, ut uirgam comminaretur et cum officio lictoris ad ecclesiam Christi adesset? non utique ita opinandum est. sed quia omnis dei sermo, quo ex errore in ueritatem retrahimur, quo per comminationem terroremque iudicii ad innocentis et sanctae uitae uiam regimur, uirga est nuncupatus, per quam, intra disciplinam diuini metus cohibiti, moderati ac prouidentis rectoris monitu cohercemur, beatus apostolus condicionem eligendi aduentus sui his, quos monebat, adiecit, utrum mallent eum in seueritate doctrinae atque obiurgationis adesse, an in spiritu lenitatis. quod utrumque secundum modestise tenorem erat necessarium, ut ob“dientibus lenior, insolentibus uero seuerior adueniret. et hoc quidem ex noui Testamenti auctoritate prsesumptum est.
Hanc autem uerbi doctrinam uirgam nuncupari ex ueteri ita cognitum est, cum dicitur: uirga directionis uirga regni tui; quia haec eadem est uirgae directio, qua per doctrinam in aequam uiam utilemque dirigimur, et quae uirga [*](8 I Cor. VI, 21. 24 Ps. XLIV, 7. ) [*]( 2 oues sumus e 4 ueteri ex uetere m. 2 V 6 chorinthios R m o quos cQ ex a quos tum ex e 7 paenitentia V p = enitentiam R post utili 1 litt. eras. R adhortatione ex adhortationem m. 2 V 8 uenio V 10 ut in uirga V ut uirga Baxil. et Par. 1572 ut in uirga b cum offioia V 11 lectoris VR ad eclesiam V non — opinandum est om. R 12 dl sermone eu ex V in ueritate R in ueritatem dei K 14 regimur ex regimurum m. 2 V 16 coercemur b 18 eum in a seuaritate doctrinae V eum in seueritate e_u (e ex c) doctrinae R 20 obyclientibus V 21 insolentibus ex insulentibus R uero om. V 28 ex ueteri (i ex e m. 2) ita V ex ueritate sed. in mnrg.: ex ueteri ita R 25 uirgae ex uirgatui m. 2 V quo per V 26 uitam V. )
Hac ergo uirga ferrea ut reget, ita et confringet uel conteret; nam magis hoc secundum septuaginta translatores graecitatis proprietas enuntiat. ita enim scriptum est: 'Ως σxεῡος xεϱαμέως συvτϱιψεις α̛̛ὐτοὐς. sed siue conterat, siue confringat, non idcirco existimandus est hereditatem poscere. ut eam ad perdendum atque abolendum confringat et conterat: quippe cui cor contritum sacrificium sit optimum. contritio ergo illa siue confractio est, quse in nobis corporeas uoluptates et saecularium uitiorum incentiua conminuit dignosque nos dignatione domini praestabit secundum dictum prophetae: cor contritum et humiliatum deus non spernet. conparata autem uasis figuli confractio quantam absolutionem intellegentiae huius inpertitur? non enim sine causa quos in hereditatem poposcit, uirga ferrea regens tamquam uas figuli confringet: nisi quod conparationis exemplo [*]( 4 Eaai. XI, 1. 28 Ps. L, 19. ) [*](1 necesse est illa ipsa eat doctrina sit regni V 3 uirga V Eeeia V 4 inquid VR 6 de radice eius RE 7 super eum spiritus domini RE 18 ut reget ita confringet et conteret Rb reget ita ut confringat et conterat e 15 ω∈ck∈uock∈ραμ∈ωccuvτρ∈ιψ∈ιc auTOUC = V ωcck∈oc k∈αμ∈. WCe liVTpu etcaUTOUO R 18 atque abolendum om. V 19 conbilla tritum R contribulatum VE 22 praestabit ex praestauit m. 2 V 23 contribulatum Rb 94 sperna R 25 iper = titur (eras. i) R inpertit V impartitur e. ) [*]( XXII, Hilar. Plct. pars 1. ) [*]( ó )
Qualis autem a deo secundum uas figuli nostra confractio sit, idem docuit per Hieremiam prophetam, dicens: surge et descende in domum figuli, et ibi audies uerba mea. et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super lapides. et cecidit uas, quod faciebat in manibus eius; et iterum ipse faciebat uas aliud secundum quod placuit in conspectu eius ut faceret. et factum est uerbum domini ad me, dicens: sisecundum figulum hunc non possum facere uos, domus Israhel? ecce sicut Iutumfiguli uos estis in manibus meis. in summa loquar super gentem aut super regnum, ut feriam eos et perdam: et si conuersa fuerit gens illa a malis suis, psenitebo de malis, quae cogitabam facere illis. et in summa loquar super gentem et regnum, ut resedificem et plantem. et facient mala ante me, ut ne audiant uocem meam; et psenitebo de bonis, quae locutus sum facere illis. sic petitas atque obtentas hereditatis suse gentes deus confringet. et conteret, ut reformet. confringet enim in omnibus omnes inexplebiles cupiditates et inlecebrosas lasciuias et feruentes iras et inanes superstitiones et tumentes fastus et impias opiniones. reformat autem nos ad rationabilem uitae usum contemptu pecuniae, luxus pudore, irae moderatione, ueri scientia, communione uiuendi, religionis officiis, cum per doctrinae regimen terroremque iudicii in has uirtutes post uitia illa reuiuescimus. non enim ait: tamquam [*]( 4 Hierem. XVIII, 1 sqq. ) [*]( _p 1 fracm̃ti R danu R 4 Ieremiam V 6 desoendit V 8 fecit uas aliud RE 12 Istrahel V ecce ex eoe m. 2 V 18 supra gentem V (sed. infra super) 15 paenitebao corr. m. 1 V 16 cogitabo VR 17 loquor V reaedificem ex reaedificet m. 2 V 18 ante me ex autem corr. m. 2 V 20 hereditates V 21 conterit (terit sup. lin. a m. 2) V ut — enim om. V 22 confringet enim in R confringit enim deus in E 23 inlecebras V lasciuias ex lasciuitas m. 1 V 24 fastoa ex fastos R 27 doctrina corr. m. 2 V 88 per uitia illa V reuiuisoimus E cf. Neue Formenl. II, 505. )
Sed inrationabilis materiae uas etiam sub alia intellegentia ad rationem humanse uoluntatis aptatum est: homines quidem per haec uitia sua cadere, sed si in his pseniterent, id est, si ab his desinerent, se quoque deus in his, qui ? ad poenam casus huius constituerit, paenitere, non quod hic motus mentis secundum humanam naturam in deum caderet, sed quia homini gestorum psenitentia modus est gerendorum: paenitentiam quoque suam deus memorat ad poenam, quia puniri desinerent, qui esse impii destitissent. ut ergo figulo promptum est amissum uas ad eandem, uel quam uolet, speciem reformare, ita deo facile est, post uitiorum casus uolentes se erigi per doctrinae suae institutionem ad pietatem ex impietate reparare.