Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Cuius rei sacramentum omne beatus apostolus Paulus, quippe cuius ore Christus de se est locutus, exposuit dicens: qui cum in forma dei esset. non rapinam existimauit se esse aequalem deo, sed se exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominis constitutus et habitu repertus ut homo: humiliauit se factus obaudiens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et deus illum exaltauit et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu curuet caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur. quia d.ominus Iesus Christus in gloria dei patris. in forma itaque dei manens formam serui accepit, scilicet ex deo homo natus. et post mortem crucis in nomen, quod super omne nomen est, exaltatur: in deum namque, quia nullum ultra deum nomen est, prouehitur, eique hoc petenti, id est, ut esset, quod fuerat ante, donatur. formam enim serui in forma dei manens sumpserat. accepit deinde possessionem finium terrae. [*]( 14 Phil. N. 6 aqq. ) [*]( 2 huius infernae E abyssos V abyssi E 4 super V 6 sepultis ex sepultam m. 2 V 8 mortui ex mortuis m. 1 V uiuant VRa ullum Vb illum R a 10 non tam terra donatur om. V 12 sacrametum ex saorametaum m. 1 V 14 in sup. lin. a m. 1 V 17 rep — = tus R 18 oboediens R crucis ex fauois m. 2 V 21 genu ex genua m. 2 V flectatur RE 28 in gloria e (e in ras.) R(e) 24 itaque (ita in ras.) R 25 quod est super omne nomen E 29 promissionem R. )
Sequitur deinde: reges eos in uirga ferrea, tamquam uas figuli confringes eos. multis aut male opinantibus aut uirtutem et proprietatem dictorum diuinorum ignorantibus aduersa haec esse bonitati dei uidentur, utgentes, quas filius dei in possessionem poposcit et in hereditatem accepit, terrore uirgse ferreae regat et modo uasis figuli confringat. neque enim boni cuiusquam est dare et accipere perdenda. et qui mauult peccatorum paenitentiam quam mortem, non existimatur secundum professionem naturae suse esse facturus, si uirga ferrea confringat, quos dari sibi in hereditatem poposcit.
Et primum, ne quis temerarise huic et impiae prsesumptioni locus pateat, proprietates ipsae uerborum in romanam linguam translatorum cognoscendae sunt. namque id, quod nobiscum est: reges eos in uirga ferrea, quamquam ipsum regesnon tyrannicum neque iniustum sit, sed ex aequitatis ac moderationis arbitrio regimen rationale demonstret, tamen molliorem adhuc regentis adfectum proprietas graeca significat. quod enim nobiscum est: reges eos, cum illis est ποιμαvεις αὐ̛̛̛̛τοὐς, id est pastoraliter reges, regendi scilicet eos curam [*](1 flectat V flectat' R flectetur E 2 terrestrium (om. et) E 3 in gloria e R e 4 non terra solu VR non terrena sola E 6 genitus ex genuitas m. 1 V 8 inusitata ex inusitatam m. 1 V 9 serui erat per primogenitum ex V 11 et tamquam Rb 14 bonitatis V 16 terrorae VR et in modo Rs canfringat (can ex parte in ras.) R 17 pe~denda V 18 magis uult ex mauult R' (b) 19 promiasionem e naturae ex nam terrae m. 2 V 22 ipsae (ae in ras.) R 24 eos svp. tin. a m. 1 V 25 regis non sit tyrannicum neq. iniustum sit V 28 ιτοιμαv∈ιcαucι V ποιμαvιαuoucR reges ex regia R. )
Beatus Paulus ad Corinthios scribens, quos ex multis peccatis ad psenitentiam moderata atque utili adhortatione reuocabat, ait: quid uultis? inuirga ueniam ad uos an in caritate et spiritu mansuetudinis? numquid Paulo ius prsetorium erat, ut uirgam comminaretur et cum officio lictoris ad ecclesiam Christi adesset? non utique ita opinandum est. sed quia omnis dei sermo, quo ex errore in ueritatem retrahimur, quo per comminationem terroremque iudicii ad innocentis et sanctae uitae uiam regimur, uirga est nuncupatus, per quam, intra disciplinam diuini metus cohibiti, moderati ac prouidentis rectoris monitu cohercemur, beatus apostolus condicionem eligendi aduentus sui his, quos monebat, adiecit, utrum mallent eum in seueritate doctrinae atque obiurgationis adesse, an in spiritu lenitatis. quod utrumque secundum modestise tenorem erat necessarium, ut ob“dientibus lenior, insolentibus uero seuerior adueniret. et hoc quidem ex noui Testamenti auctoritate prsesumptum est.