Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed perfecta horum septuaginta interpretum auctoritas manet. primum, quod ante aduentum corporalem domini transtulerunt, nec adulatio interpretandi adhibita tempori arguetur, tanto anteriore interpretationis aetate: dehinc, quod ipsi illi principes doctoresque synagogae et praeter scientiam legis per Moysen quoque doctrina secretiore perfecti non potuerunt inprobabiles esse arbitri interpretandi, qui certissimi et grauissimi erant auctores docendi. hi ergo psalmos inter ceteros libros [*]( 1 trasferentea r 2 cognitionum ex cognitionem m. 2 V scientia V 3 ambigua R hebraeicae V uario V nuntia - tia (quae lilt. correcta sit non apparet) R 5 post transtulerunt 1-2 iitt. eras. R multi- R modu m sermonum intellegentiam V 6 ut om. Rb 7 interpraetantes Vll 8 attulerint RE occulte V ..moysi VR 9 traditionis profectae V ambiguae VII hebrea V 10 cumemorata (co i. ras.) R incertis ipsis Va 11 lingue hebraice r 18 Bresith in ras. a m. 2 V ΒΡθΙCΙθ R hebreicum V significantias ex significantia m. 2 V 14 id est in principio li 15 diuersae R Tl 17 in omnem translationem V 18 interpraetum V 00 adula tl0 R adibita R arguitur « 23 doctorina (na in rOB. a m. 1) secretina secretrinore r non probabiles t 24 interpraetandi VR. )
Beatus ergo apostolus Paulus, secundum professionem suam Hebrseus ex Hebraeis, etiam secundum hebraicam cognitionem et fidem psalmum hunc primum esse dixit, translatorum distinctione non usus: cui maximum hoc prsedicandi ad synagogse principes studium erat, ut dominum nostrum Iesum Christum dei filium, natum, passum, resurgentem regnare in aeternum ex doctrina legis ostenderet. tenuit itaque hunc modum, ut Hebrseis praedicans Hebrseorum consuetudine uteretur. sed nobis translatorum utendum auctoritate est, legem non ambiguitate litterae, sed doctrinae scientia transferentum.
Praestat autem nunc absolutissimam intellegentiam personae, temporis, causae apostolica auctoritas. nam quid in libro Actorum suorum de hoc eodem psalmo idem apostoli senserint, uerbis ipsorum loquemur. scriptum namque est: ipsis dicentibus: domine, tu es, qui fecisti cselum et terram et mare et omnia, quae in illis sunt, qui partris nostri Dauid, sancti pueri tui, dixisti: quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt [*]( 25 Act. ap. IV, 24. ) [*](1 redigerunt 1' 2 et in diapsalmis distincxerunt V hebreos VR • 11 3 tran lationes R 4 cum lingua R 5 diligentiae re giosa V 6 postea scripsi posteaquam cod. cf. Addenda omne V sacramento corporationis R 8 cumque scripsi cum cod. idem VRCI cf. Neue Formenl. 11, 200 iidem t 9 compertis e 12 hebreus VR et sic fere semper hebreicam u r constitutionem V 16 rpm mpr. add. V 18 tenetur corr. m. 2 r 20 transferentu V traaferSdu a transferendo R t 28 actoru ex auotoru m. 2 Y 24 loqmur R acribtum namquae ita est V 25 et ipsis K tu ex cu corr. R 26 et mare in marg. add. m. 1 R illis ex illius R. )
Et quidem diligenter secundum propheticam scientiam unicuique generi et nomini singulorum quorumque uerborum est proprietas coaptata: ut gentes fremuerint, inperito scilicet motu inconditoque commotae, dei filium in corpore cernentes et audientes. quae usque adeo fremuerunt, ut corona spinea conpunxerint, ueste regia indutum salutatione atque honore regis inluserint, harundine caput contuderint, aceto ac felle potauerint, lancea latus foderint. cohors enim militum Pilato subditorum ex fremitu irse intemperantis haec gessit.