Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Tenet autem ordinem prophetise euangelica doctrina. nam in eo ipso dicti utriusque ratio continetur, huius scilicet dicti: ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, adnuntians prseceptum eius. dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodiegenui te; cum enim ait: a modo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis, tempus, quo filius hominis, qui et Christus et dei filius est, consessu dei dignus esset, ostendit: ut, quia antea dei filius, tum quoque et hominis filius esset, id, quod tum hominis filius est, ad perfectum dei filium, id est ad resumendam indulgendamque corpori aeternitatis suae gloriam per resurrectionis potentiam gigneretur: quam gloriam a patre corporeus reposcebat. qui enim in forma dei erat, formam serui acceperat. et acceptae huic formae serui gloriam dei. in qua mansit, expostulat, dicens: pater, clarifica me apud te ipsum ea claritate, quam habui, priusquam mundus esset apud te. non noua quaerit, non aliena desiderat: esse talis, qualis fuerat, postulat et precatur id se, quod ante erat, esse, gigni scilicet [*]( 14 Matth. XXVI, 64. 24 Ioh. XVII, 5. ) [*]( 1 perditae Rqb terrenae e 2 Hiernsales sed Hierusalee V 3 quae mater nostra V magni regis est V 4 hodieque e o itaque ex itaquae m. 2 V hic ex his m. 2 V ut sup. lin. a m. 2 V eum nentnrum V 6 cum caeli nubibus E frement V 9 profetae V eaoangelica VR 11 autem om. « 15 uirtus dei a uirtutiB dei c 16 qui Christus R et dei filius (om. eat) Ra et dei filius et e consessu ex consensu m. 2 V 17 dignanduB e ut quia corr. Bened. at qui Vt et qui R tunc quoque V 18 esset ut id e esset et id b filius hominis E 22 serui sup. lin. a m. 1 V 28 postulat , 24 glorifica RE 25 habui priusquam sup. lin. a m. 2 V 27 et scripsi sed cod. praecatur VR post ante 3 litt. eras. R. )
Tenuit autem beatus apostolus nouam hanc in eo temporariae huius natiuitatis discretam ab ea, quse ante tempora est, generationem et subdiuisam significationem. nam cum de beata illa et nullis circumscripta temporibus natiuitate dixisset: primogenitus omnis creaturae, quia in ipso creata sunt omnia in cselis et in terra, uisibilia et inuisibilia, primogenitum quoque etiam ex mortuis in resurrectione commemorat dicens postea: primogenitus ex mortuis, ut fieret ipse in omnibus primatum habens. nascitur enim ad id, quod non erat, cum tamen id fieret, quod fuisset. est enim primogenitus ex mortuis, qui erat primogenitus creaturae: [*]( 19 Coloss. I, 15 sq. ) [*]( 1 tum totus V 2 quod ut fuerit R 5 nascibatur exordii V 6 ad pr. I. supr. add. VR naacitur ex nascetur R 7 post erat incip. al. man. R t 8 fuid V iio = scetur (o ex a) R noscitur a esse — atque in ras. R 9 adque VR uirtutis dextris et uidedus V uirtuti in dextris est uidendus (in i. ras.) R 11 prouehibatur V 12 consessurus ex consensuruB V, ex consefsurus R patriae inmortalitatis V corruptione ex corruptionis R 18 et in uiuentem E 15 post autem 4-5 liLt. eras. R temporariae (te ex corr., rariae in ras.) R tempore a 16 discretum V a a 17 generatione ex geniratione R generatione b de beat ille corr. m. 2 V 19 primogenitus ex primagenitus m. 2 V 21 post ex mortuis uerba errore hue quoque translata ut fieret ipse in omnib. del. m. 1 V 28 ut h. l. om. V 24 cum suv. lin. a m. 1 V. )
Non nunc aliud est, atque antea fuit. quamuis ipse etiam aliud fuerit ex alio; sed id, quod ex alio etiam aliud fuit, in id ipsum tamen, unde antea exstitit, aliud est renatum. nam qui natus ex uirgine homo est, erat et tum dei filius: sed qui filius hominis est, idem erat et dei filius. natus autem rursum ex baptismo et tum dei filius, ut et in idipsum et in aliud nasceretur. scriptum est autem, cum ascendisset ex aqua: filius meus es tu, ego hodie genui te.. sed secundum generationem hominis renascentis tum quoque ipse deo renascebatur in filium perfectum, ut hominis filio ita et dei filio in baptismate conparato.
Sed id, quod nunc in psalmo est: filius meus es tu, ego hodie genui te, non ad uirginis partum neque ad lauacri generationem, sed ad primogenitum ex mortuis pertinere apostolica auctoritas est. namque in libro Actuum apostolorum ita dictum est: nosque uobis euangelizamus eam, quae ad patres facta est repromissio. hanc deus expleuit filiis nostris, suscitans dominum nostrum Iesum, sicut et in psalmo primo scriptum est: filius meus es tu, ego hodie genui te, cum suscitauit eum a mortuis, amplius non regressurum in interitum. uox ergo hsec dei patris secundum apostolum in die resurrectionis existit; et uideamus an idipsum et euangelistae doceant. namque dominus resurgens tali ad apostolos usus est [*](19 Act. ap. XIII, 82 sq. ) [*](2 idem enim genitua est ex V 4 quamuis ipse etiam aliud (ex alio m. 1) R quamuis (ex quam m. 1) ipse etiam aliud V quamuis etiam aliurt ipse E 6 set R uerba sed id quod ex alio in mat g. inf. add. m. 2 V 7 filiua dei e 8 erat om. V 9 et cum V 10 nosceretur V est enim V 12 post renascentis desin. ai. man. R tQaqS. quo R 18 profectum VR sed cf. adn. Bened. 16 neque ex neque neque m. 2 V 19 uobis om. R euuangelizamua VR ea V 21 dm fi l'hm V 24 regreaiurum ex regreseuroum m. 1 V 26 die (om. in) V exstit V entitit E 26 euuangeliste V qune Bened. h. I. de V notant euangelia sic doceant ad a pertinet 27 namq. V namque ex namquae R. )