Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed ne ipsam quidem principalem et maximam loquendi in ira et in indignatione conturbandi praedicationem praetermisit propheta. namque post idquodait: tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabiteos, ut ostenderet, qui ille irae sermo esset et quae ex eo conturbatio gigneretur, adiecit: ego autem constitutus sum rex ab eo superSion montem sanctum eius, adnuntians praeceptumeius eius. dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. posce a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. reges eos in uirga ferrea, tamquam uas figuli confringes eos. iratus loquens atque in indignatione perturbans et irascendi modum temperat et loquendi. nam neque iram dissimulat potestate praelata, neque [*]( 1 Matth. III, 8. 2 Matth. XI, 28. 7 Act. ap. IX, 4. ) [*]( 2 ipse dfis (dñs add. m. 2 f) V (e) omnes om. V 3 honerati R 4 aduersum V 5 conuenientibis R 6 eclesiae V ecclaesiae R 9 Nazarenus RE ad ille V 13 paena R 15 et maxime R 16 in iram R et in indignatione ex et indignationem m. 2 V et indignatione R praedicatioie (tio in ras.) R 17 profeta VR loqtur R 18 conturbabit eos ex conturbauit corr. m. 2 V 19 illae V irae sup. lin. m. 1 R 21 praedicans praeceptum eius R 22 mens om. V 23 odie R 24 tuam post poMessionem om. V 25 et taquam R (b) 27 pturbat (t in m. 2 litt.) R conturbans V 28 namque ira V. )
Quamquam uero per spiritum prophetise, pro gerendis gesta memorantis, quia solitus sit per non ambiguam prouidentiam gerendorum deus futura pro praeteritis significare, absolute intellegi possit, omnia hsec ex persona unigeniti filii dei domini nostri Iesu Christi dicta esse, et infidelitas maxima sit trepidum ad haec sensum ambiguae opinionis adferre, tamen etiam euangelicis atque apostolicis doctrinis ostendendum est. nihil eorum prophetam, quse gerenda praedicandaque essent, non antea prophetasse, maxime cum non exiguus ignorantibus atque simplicibus error oriatur in eo, quod dictum est: ego hodie genui te. cum enim ante tempora unigenitus dei filius maneat, non conueniens et consonans esse intellegitur, ut in die genitus sit, cum dies omnes in tempore sint. tempora enim secundum praescriptam nobis a Moyse cognitionem, in hunc suum motum atque cursum ab origine saeculi et constitutione dimensa sunt, cum per momenta et horas et menses et annum [*]( 1 ad pietate R ad pietatem ex ad inpietatem m. 2 V 2 potestatem (tem in ras. m. 3) demonstrat (t in ras. m..1) R uocaret R reuocare V conturbabantur V 4 poesessorem eum ex possessorem cum R possesaorem eum corr. m. 2 V 5 discunt ex dicunt R 6 ac supr. scr. R uaai cnrr. m-2 V 9 lmpaenitentS V in - p emtente R penitentiae ex paenitaentiae R penitentiae ex penitentiam m. 2 V comemorato (o in ras.) R commemoratae ex commemorantur m. 2 V 11 profetiae V prophetiae ex prophetae R 12 memorantis ex memorantur m. 1 V 15 eas e V 16 ambigue (ue in raa.) R 17 euuangelicis VR adque VR 18 profetam VR gerenda ex generanda R 22 nec conueniena nec consonans e 23 omnis ex omnes m. 2 V omnis RE sit VE 24 praeacribtam VR a nobis a Moyse V in hac suum R 25 et om. R 26 oras R. )
Nam id primum est: ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius. et nescio, cui Christum regem esse ambigere sit tutum, latrone hoc ipso in crucis passione confitente: memento mei, domine, cum ueneris in regnum tuum. sed non sufficit confessio latronis, regem esse profitentis. testantur etiam adoraturi magi, cum interrogant: ubi est, qui natus est rex Iudseorum? testatur et Pilatus interrogans: tu es rex Iudaeorum? profitetur et dominus respondens: tu dixisti. non negat interrogatus, nec gloriatur humiliandus ad mortem. [*]( 20 Luc. XXIII, 42. 23 Matth. II, 2. 24 Matth. XXVII, 11. ) [*]( 2 omnia sup. lin. a m. 2 V (E hoc uerbum ante tempora ponunt) 3 germinat V R 4 per quam = ^ R per quem e inooatum V (sed mox inchoatur) 6 dei filius t ut di uerbum ita et dš uerbum V ut dei uerbum ita est: deus erat uerbum a ut dei uerbum est ita et deus erat uerbum e 6 sed ante — ante omnia est om. V 8 fecerit ex fecereit m. 2 V 9 diffinitus Rb 11 illae infinitae V ille et infinitae a ille ex infinitae e 13 euuangelica adq. apostolica auctoritaa VR euangelica et apostolica atque prophetica auctoritas E 15 idem (em in ras.) R 16 euuangelicorum R euageliorum V 20 profitente Ve 21 subficit V 22 profitentis ex profitentes m. 2 V 24 testatur = = = - etPilatue — rex Iudaeorum in marg. scr. m. 1 R 26 ne° corr. m. 2 V. )
Sed non sufficit respondisse, quod rex sit; audiamus etiam illud, et qui sit iste, qui rex est. princeps namque sacerdotum etiam cum sacramento interrogat, dicens: adiuro te per deum uiuum, ut dicas nobis si tu es Christus filius dei. et dicit illi Iesus: tu dixisti. interrogatio nunc quoque non inprobatur, sed et iactantia et gloriatio spontanese professionis effugitur; quaesita tamen ueritas non negatur. ac sic uerecundia humilitatis et ueritatis confessio temperantur, ut sit et in responsione officium et in interrogatione cognitio. sed expectandum est, qui tandem sit responsionis huius profectus, quod Christus filius dei est; nempe quid sequitur ad id, quod dictum est: tu dixisti? uerum dico uobis, a modo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis et uenientem cum nubibus cseli. qui filius hominis est. idem et filius dei est: natura generositatis in filii hominis adsumptione non deperit. nam non idcirco non dei filius, quia et hominis filius est. non enim cum diuinitatis decessione fit humilitatis accessio; nec per consortium infirmitatis contumeliam uirtus excepit, quippe cum infirmitas honore sit donata uirtutis. nam hominis filius a dextris dei adsidet, ueniens cum nubibus caeli contuendus. quo dicto prophetia consummatur illa, quse dixit: dicit dominus domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scamillum pedum tuorum.