Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed qui perfectus ac bonus, et bonitate in nos ac beatitudine sua non sine ratione ac modo usus est. nam unicuique nostrum libertatem uitae sensusque permisit, non necessitatem in alterutrum adfigens, ut unumquemque ex natura bonum malumue esse lex cogeret: sed qui nos per beniuolentiam utenda; beatitudinis suse creasset, profectum nobis ad id per meritum uitae innocentis honestaeque constituit. quid autem honoris ac prsemii bonitatis necessitas mereretur, cum malos non esse uis quaedam nobis conserta non sineret? uoluntati ergo permissa bonitas est, ut praemium sibi uoluntas bonitatis adquireret, et esset nobis aeternae huius beatitudinis profectus atque usus ex merito, non necessitas indiscreta per legem. et quamquam nos ad uoluntatem bonitatis, id est ad bene honesteque uiuendum per spem promerendae et utendse suae bonitatis inliceret, poenam tamen deuitatae et contemptae bonitatis adiecit: ut. cum libertatem nobis uoluntatis ad bonitatem promerendam reliquisset, quia meritum naturse necessitas non haberet, libertatem ipsam cotidie propositus e contrario poenae terror argueret. [*]( i 4 nos ex nobis fir. 2 V obeequi ex absequi m. 2 V 5 expectat R expetit e beatitudinis suae ac bonitatis e beatitudinis suae ac bonitatis suae b 8 succi E praebenti ex probanti m. 2 V 12 ac bonus est, bonitate e in om. Ra 13 unicuique (que sup. lin. a m. 2) V 15 ea natura R 16 malumq. r per beneuolentiam, 19 ac ex hac R 20 conserta e.r conseria corr. m.3 R uoluntati — praemium sibi om. V (sed linea dimidia uacua relicln) 22 aeternae ex aeterna nI. 2 V lilt. aeternae hu in ras. R 28 adque VR 24 quamquam ex quam m. 2 T honestaeque R 26 deuitatae ex deuitati m. 2 r. )
Itaque his, quibus ex uoluntatis libertate malitia magis placuit, ultio constituta ira esse dei creditur, non quia indemutabilis illa dei et quieta natura motu impetus turbidi incalescat, sed quod ille, qui per constitutionem p“nse maneat in p“na, sentiat sibi auctorem huius constitutionis iratum. p“na enim patientis ira esse creditur decernentis. atque ita irascitur deus, cum per p“nse dolorem iram decreti in se sentiant esse puniti, quae non per demutationem naturae in iram ex placabilitate commotae, sed ex constitutione p“nse ira sit puniendis. hanc autem p“nse constitutionem iram nuncupari atque esse, Iohannes in euangelio ostendit, dicens: natio uiperarum, quis monstrauit uobis fugere a futura ira? cum enim debitum illis esset ob impietatem suam p“nse constitutione puniri, iram tamen hanc futuram psenitentise confessione fugiebant apostolus quoque irse huius ita meminit, dicens: quia si. cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis iustificati nunc per sanguinem eius liberabimur per illum ab ira, iram uidelicet p“nam manentis constitutionis ostendens.
Non itaque ad demutationem deus mobilis est neque ad aliud ex alio transferendus: cum certae ipse constantisque naturae est, manet ut est, quippe qui dixerit: ego sum qui 15 Matth. m, 7; Luc. IJI; 7. 19 Rom. V, 10. 26 Exod. III, 14. [*]( 1 atque ex adque R adque V 2 ina V uis R (?) E libertis V1 3 ar = tatfi (ercu. c. ?) R artata E meriti = (eras. B ?) R merenti V 4 praepositae F1 poenae V 9 sentiat ex sedtiat V cf. praef. et Aood. p. 22 10 decernentis ex decernitur V atq. V adque R 12 que M. 2 V per denotationem V 13 commota est, sed E 14 adque VR 15 in euuangelio R 16 monstrabit ex monstrauit R 17 guam corr. m. 2 V 18 poenitaentiae ex poenaentiae m. 1 R 19 huius ex eius m. 1 R 22 liberabimur ex liberamur m. 2 V ab ira per illum Rt 23 iram uidelicet poenam V constitutionis est V 24 non itaque — mobilis est om. V 25 et ex alio VR incertae ipse (ipsae V ) inconstantisque naturae est manet VR oerte ipse cSstantisq; naturae est manet a cum certae ipse constantisque naturae sit maneatque e ) [*]( XXII. Eilar. Piet. pars I. ) [*]( 4 )
Atque ideo, posteaquam fremuerunt gentes et adstiterunt reges, posteaquam inania meditantes populi in unum conuenerunt aduersus dominum Christumque eius et posteaquam inrisi subsannatique sunt, subiectum est: tunc loquetur ad eos in ira sua et in indignatione sua conturbabit eos. q qualiter autem loqui semper in ira sua dominus solitus sit, coam propheticae doctrinae grauissimum et maximum adferemus . exemplum, Esaia dicente : audite uerbum domini, principes Sodomum; adtendite uerbum dei, populus Gomorrhse. quo mihi multitudinem hostiarum uestrarum? dicit dominus; plenus sum. holocausta arietum et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo; nec si ueniatis apparere in conspectu meo- quis enim exquisiuit hsec de manibusuestris? — calcare aulam meam non adponetis. si adferatis similaginem, uanum est; thymiama abominatio mihi est. neomenias et sabbata et diem magnum non sustineo, ieiunium et ferias et neomenias uestras et festiuitates odit anima mea. facti estis mihi in abundantiam, iam non sustineo peccata uestra. cum extendatis manus uestras, auertam oculos meos a uobis; et si multiplicetis precem, non exaudiam uos: manus enim uestrse sanguine plenae sunt. et haec quidem atrocia et plena irse, principes Sodomum generosam Abrahae familiam nuncupari, populum Gomorrhse electum in hereditatem Israhel dici, inprobabiles esse hostias, abominabiles [*]( 8 Eeai. I, 10 sqq. ) [*]( 1 adque VR 2 conuenerant VR 3 aduersum V 4 loqtur R 5 et indignatione (ne sup. lin. a m. 2) V conturbabit ex conturbauit m. 2 V 6 d5 V 7 profeticae VR et ex est m. 2 V maximum ex maximus m. 2 V 8 Eseia V 9 Sodomorum RE cf. Stud. 1886 p- 341 domini E 10 gomorrae VR mihi om. R 16 apponitia R 16 thimiama ex thimiamna m. 2 V 17 est mihi E numenias V et sabbata uestra Ra 18 ieiunia RE 19 et neomenias om. V 20 facti enim mihi eatia E in abundantia VR 21 extenditis R 22 uestras om. RE 23 praecem VR 24 sanguinae V 25 Sodomorum RE generosa V generotum R 26 Abraham R familia VR Gomorrae VR 27 Istrael V. ) [*]( 4* )
Sequitur enim, posteaquam dictum est: manus uestrse sanguine plenae sunt, lauamini, mundi estote, auferte nequitias ab animis uestris, a conspectu oculorum meorum. discite bonum facere, exquirite iudicium, liberate iniuriam accipientem, iudicate pupillo et iustificate uiduam: et uenite, disputemus, dicit dominus. et si fuerint delicta uestra sicut ph“nicium, ut niuem dealbabo: si autem fuerint ut coccum, ut lanam candidam efficiam. et Hi uolueritis et exaudieritis me, quae bona sunt terrse manducabitis: quod si nolueritis neque audiueritis me, gladius uos comedet. os enim domini locutum est haec. sequitur terrorem benignitas. et quibus iam ultio criminis debita est, his adhuc superest psenitentis conscientiae beata confessio. non enim statim deus in ira sua perimit, sed loquitur et dissimulata adhuc poena tantum in indignatione perturbat. qui enim ut coccum et phoenicium erant. redundanti in manus sanguine decolores, hi in niuem albescent eruntque ueste beati uelleris candidati. et haec quidem ex auctoritate Testamenti ueteris praesumpta sint: uideamus. an etiam in nouo dei ira talis esse intellegatur, ut saluet.
Namque lohannis eos. quos esse nationem uiperarum ob malit-iam paternse se impietatis exprobrat ita ad salutem [*](1 pertesa li epreta lP ab conspectu E euntium (aduidendũ supr. ser. nt, I) li '2 oculi tx coulis R ab sup. lin. a m. 2 V pcantium R praeeantium I' sangainae Tn/i 3 plaenae V sunt VE hac ex haec l\ 4 loquitur Ra 9 indicate orfano R E 10 et uenitP arguamur RE 12 sicut fbenicium T (el ut fenicium R 14 et audieritis R Ed. Par. 1572b 15 neque obaudieritia mihi (ihi in ras.) R 16 comedet rj- eomedit R 17 haec om. E et quibus - adhuc om. V 18 paenitentis R paenitentis ts paenitentes r 21 foeniciam r fenioium R 22 hi om. Rt S3 erunt:: qae r aestae R uelleris ej• uelleres t. 2 V 25 esse sup- lin. o m. j* r 26 namque ex nam m. 2 r lohannis Vloannes r.r loannis R quos esse froctum niperarum 1 : )
Sed ne ipsam quidem principalem et maximam loquendi in ira et in indignatione conturbandi praedicationem praetermisit propheta. namque post idquodait: tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabiteos, ut ostenderet, qui ille irae sermo esset et quae ex eo conturbatio gigneretur, adiecit: ego autem constitutus sum rex ab eo superSion montem sanctum eius, adnuntians praeceptumeius eius. dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. posce a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. reges eos in uirga ferrea, tamquam uas figuli confringes eos. iratus loquens atque in indignatione perturbans et irascendi modum temperat et loquendi. nam neque iram dissimulat potestate praelata, neque [*]( 1 Matth. III, 8. 2 Matth. XI, 28. 7 Act. ap. IX, 4. ) [*]( 2 ipse dfis (dñs add. m. 2 f) V (e) omnes om. V 3 honerati R 4 aduersum V 5 conuenientibis R 6 eclesiae V ecclaesiae R 9 Nazarenus RE ad ille V 13 paena R 15 et maxime R 16 in iram R et in indignatione ex et indignationem m. 2 V et indignatione R praedicatioie (tio in ras.) R 17 profeta VR loqtur R 18 conturbabit eos ex conturbauit corr. m. 2 V 19 illae V irae sup. lin. m. 1 R 21 praedicans praeceptum eius R 22 mens om. V 23 odie R 24 tuam post poMessionem om. V 25 et taquam R (b) 27 pturbat (t in m. 2 litt.) R conturbans V 28 namque ira V. )