Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Ex huius igitur optima ac beniuola beatitudine per dominum nostrum Iesum Christum profectse omnes sunt caelestium et inuisibilium creationes. spiritalium et corporalium constitutiones, non ut profectum sibi aliquem ex his, quibus originem inpertiebat, adquireret. neque enim quisquam eo indiget, quod ex se tribuit, aut per id proficit, cui ad id, quod est, auctor est. exteriora autem sunt, quae adferunt profectum; quia ea, quae inopise ? medentur, aliena sunt. deus igitur, ex quo omnia sunt, nullo eorum indiget, quibus id quod sunt esse largitus est: omnia uero ad profectum eorum, quae gignerentur, creauit. et quia longus erit sermo, si etiam de caelestibus et inuisibilibus inchoetur, ex nobis ipsis, ad quos prophetiae psalmus est, tractemus.

Hominem, non quod officio eius in aliquo eguerit, instituit, sed, quia bonus est, participem beatitudinis suse condidit et rationale animal in usum largiendae seternitatis suae uita sensuque perfecit; et hoc ex ipsius dictis absolute intellegitur ait enim: sed nunc Israhel, quid dominus deus tuus poscit a te, nisi ut timeas dominum deum tuum et ambules in omnibus uiis eius et diligas eum et seruias domino deo tuo ex toto corde tuo et ex tota anima tua et custodias praecepta domini dei tui et iustificationes eius, quae ego praecipio tibi, ut bene sit tibi? nullum a nobis, nisi innocentiae et [*](21 Deut. X, 12 sq. ) [*]( 1 caret ex carunt m. 2 V 8 totum om. R reliquid R 4 beneuola c i ut om. R 8 indiget ex indicet m. 3 R 10 profectum ex profectam m. 2 V quia ea — profectum om. V 11 nulla ex nullu R 13 gignentur ex tignentur m. 2 V 14 inco hetur corr. m. 2 r 15 prophetia (profetia V) psalmi Vx 17 sed quia corr. m. 2 V sed qui Re condidit ex condit m. 2 V 18 suae aeternitatia. uita sensutque VR uitae. senausque a 19 absolute ex absolutae R intellegetur ex intellegatur m. 2 V 20 et nuno e iBtrael V 24 inter anima tua et et custodias add. «: et ex tota uirtute tua 25 tui om. RE. )

48
religionis et fidei obsequium deus postulat. amari se a nobis exigit, non utique amoris in se nostri fructum aliquem sui causa ipse percipiens, sed amore ipso nobis potius, qui eum amabimus, profuturo. nam amari se, sibique nos obsequi idcirco ut nobis bene sit, expectat, ut digni beatitudinis ac bonitatis suse munere per meritum amoris sui et obsequii iudicemur. bonitatis autem usus, ut splendor solis, ut lumen ignis, ut odor suci, non praebenti proficit, sed utenti. quod ergo sumus, profectus noster est potius, quam eius, qui nos in id, quod sumus, instituit; quia deus bonorum eorum, quse in se sunt seterna, non inuidens in sensum nos atque usum beatae suae bonitatis adsumit.

Sed qui perfectus ac bonus, et bonitate in nos ac beatitudine sua non sine ratione ac modo usus est. nam unicuique nostrum libertatem uitae sensusque permisit, non necessitatem in alterutrum adfigens, ut unumquemque ex natura bonum malumue esse lex cogeret: sed qui nos per beniuolentiam utenda; beatitudinis suse creasset, profectum nobis ad id per meritum uitae innocentis honestaeque constituit. quid autem honoris ac prsemii bonitatis necessitas mereretur, cum malos non esse uis quaedam nobis conserta non sineret? uoluntati ergo permissa bonitas est, ut praemium sibi uoluntas bonitatis adquireret, et esset nobis aeternae huius beatitudinis profectus atque usus ex merito, non necessitas indiscreta per legem. et quamquam nos ad uoluntatem bonitatis, id est ad bene honesteque uiuendum per spem promerendae et utendse suae bonitatis inliceret, poenam tamen deuitatae et contemptae bonitatis adiecit: ut. cum libertatem nobis uoluntatis ad bonitatem promerendam reliquisset, quia meritum naturse necessitas non haberet, libertatem ipsam cotidie propositus e contrario poenae terror argueret. [*]( i 4 nos ex nobis fir. 2 V obeequi ex absequi m. 2 V 5 expectat R expetit e beatitudinis suae ac bonitatis e beatitudinis suae ac bonitatis suae b 8 succi E praebenti ex probanti m. 2 V 12 ac bonus est, bonitate e in om. Ra 13 unicuique (que sup. lin. a m. 2) V 15 ea natura R 16 malumq. r per beneuolentiam, 19 ac ex hac R 20 conserta e.r conseria corr. m.3 R uoluntati — praemium sibi om. V (sed linea dimidia uacua relicln) 22 aeternae ex aeterna nI. 2 V lilt. aeternae hu in ras. R 28 adque VR 24 quamquam ex quam m. 2 T honestaeque R 26 deuitatae ex deuitati m. 2 r. )

49
atque ita et per rationem sequi atque iusti ad meritum praemii permissa libertas est et per bonitatem dei ius libertatis metu constitutionis artatum est, ut bene uelle meriti spes moneret, malum nolle propositae ultionis poena suaderet.

Itaque his, quibus ex uoluntatis libertate malitia magis placuit, ultio constituta ira esse dei creditur, non quia indemutabilis illa dei et quieta natura motu impetus turbidi incalescat, sed quod ille, qui per constitutionem p“nse maneat in p“na, sentiat sibi auctorem huius constitutionis iratum. p“na enim patientis ira esse creditur decernentis. atque ita irascitur deus, cum per p“nse dolorem iram decreti in se sentiant esse puniti, quae non per demutationem naturae in iram ex placabilitate commotae, sed ex constitutione p“nse ira sit puniendis. hanc autem p“nse constitutionem iram nuncupari atque esse, Iohannes in euangelio ostendit, dicens: natio uiperarum, quis monstrauit uobis fugere a futura ira? cum enim debitum illis esset ob impietatem suam p“nse constitutione puniri, iram tamen hanc futuram psenitentise confessione fugiebant apostolus quoque irse huius ita meminit, dicens: quia si. cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis iustificati nunc per sanguinem eius liberabimur per illum ab ira, iram uidelicet p“nam manentis constitutionis ostendens.