Superior psalmus omnem creationum diuersitatem ad laudem dei creatoris est adhortatus; et ordo a caelestibus c“ptus cuncta [*]( 1 Ps. CXLIV, 18. 5 I Cor. 15, 24 sq. ) [*]( 1 his R (sine dubio orlum ex hii) 2 hymnus R cf. p. 866, 7 hic hymnus E 5 conregnante R congregante E cj. infr. 6 docente nib; * R dicente E 10 om R omnes e subiecti R subiiciet e nouissima euacuatur Rb nouissima enim euacuabitur e 11 Bnbiecta sunt R eunt subiecta E 13 deus sit R sit deus E 18 in regntt filii R 21 erimus in regno Rb erimus regnum e in seoula seculorum amen lilt. unc. scr. R Finit psalmus CXXXVIII incipit CXXXVIIII (sic) R 24 laudatio R cf. p. 867, 7 laus E 25 in ex m m. 1 R ecclaesia R. ) [*]( XXII. HUar. Plct. pitra I. ) [*]( 66 )
866
terrae ac maris et seris animantia percucurrit uniuerso quoque genere aetatum, sexuum, potestatum ad honorem debitae confessionis admonito, ut gloriam eius, qui se ad uitam animasset. firmasset, ornasset, pius gratiarum sermo celebraret. postquam, ut dignum fuit, propheta psalmi ipsius fine proprium officii sui munus expleuerat, omnibus quidem ad laudem diuinam adhortatis hymnum tamen esse sanctorum eius ostendit: filiis scilicet Israhel, populo, qui fieret deo proximus, ut, cum uniuersitas omnis deum ex uitse suse sensu et gratulatione laudasset, Israhel tamen ei solus adpropians hymnum ex cognitionis ac dignationis diuinse familiaritate cantaret. post quae nunc ad cantandum deo nouum canticum incitamur. et forte nihil ultra reliquisse psalmus anterior nouitatis admirationisque credatur, cum. si quid illud in gratulatione nostra sensuque sit, idipsum in laude oportere esse praescriptum sit. efferre autem se ultra caelestem sedem mens nostra non sufficit; sed laudare deum ea, quae supra caelos sunt, admonentur. rursum autem se tendere ultra abyssi immensitatem intellegentise nostrae opinio non potest; uerum ea, quae in his sunt, ad laudis officium aduocantur. iam uero ipsa illa natura seris in grandine, niue, crystallo procellseque spiritu concinere gloriam tantae laudis iubetur. tum porro uniuersitas generis humani in regibus, in principibus, in iudicibus, in omni uel aetatis flore uel senectutis maturitate dei laudem cantare praecepta est; quia haec omnia sibi inperturbato cursu moderatoque consistant, fluantque uniuersa ita naturae suae lege praecepta, ut decedere his ex ea, qua creata sunt, constitutione non liceat.
Cum ergo nulla extra haec rerum diuinarum cselestiumque decreta uideatur homini concessa esse cognitio cognitionisque laudatio, uideamus, ad quod nunc nouum canticum aduocemur, [*](1 percucurrit R percurrit E 5 ipeios R hnius E 7 tamen R tantum E 8 populoQ, qui R (possis popnloque qui ex usu cod. R, de quo cf. Acad. p. 29, sed sacro textui et expositioni minus conuenit ac q h. l. ditlographia ortum esse uidetur) 10 ex scripsi & R de E 11 postq R 12 post canticum desin. ed. uet. ante Paris. 160-5 (in a haec adiuncta sunt: Reliqua rcquiratur actu & fruotu Israel nocetur ! cnius studio caetera adipiscamur) 14 quit R 16 mens noatra R mensurS 11 18 habyBsi R 22 iubetur scripsi iubentur R. )
867
cum dicitur: cantate domino canticum nouum. est plane nouum canticum. cuius quidem noui cantici gratulationem iam et in superioribus psalmis, in quibus nouum canticum cantatur, ostendimus: cum in gentibus dominus esse regnaturus ostenditur, cum ipsum ad regni gloriam dextera sua saluabit, cum adsumens ex inferno animam suam nos secum adsumpsit in reges. proprium ergo hoc canticum nouum est sanctis eius. id enim sequitur: laudatio eius in ecclesia sanctorum. lsetetur Israhel in eo, qui fecit eum, et filii Sion exultent super regem suum: laudent nomen eius in choro, in tympano et psalterio psallant ei; id est in eo, qui secundum nonagesimi et quinti psalmi canticum nouum regnabit in gentibus et quem in sequenti cantico nouo in mirabilibus factis suis dominum saluabit dextera sua. super hoc igitur rege laetatur Israhel et Sion filii, eius scilicet Sion, quse mater in caelis est, quae conscriptorum primitiuorum et angelorum frequentantium ciuitas est, et Israhel ille, qui spiritu, non littera et super quem apostoli pax est. hi ergo filii, qui suscipientes confitentesque regem filii dei facti sunt, et hi ergo, qui in corpore deum mentis oculis agnouerunt, lsetabuntur in choro, in tympano psalterioque psallentes. haec autem musa laetitiae in tabernaculis iustorum est, et in symphoniae cantu cantus in reditu filii paenitentis auditur.