Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Etiam huic psalmo addere aliquid translatoribus uisum est. nam cum Hebrseis sola alleluia sit praelata confessio, illis placuit Aggaeum et Zachariam in titulo anteferre: hoc eo, ut psalmum esse propheticum nosceremus, quia per hos prophetas, sub quibus sedificata rursum Hierusalem est, ipso illo tum tempore aeternae Hierusalem sedificatio praedicatur, etiam euangelio testante, cum ingressuro templum domino et nummulariorum mensas et ementium ac uendentium negotia subuersuro ita scriptum est: hoc autem factum est, ut impleretur quod dictum est per Zachariam prophetam dicentem: dicite filise Sion: ecce rex tuus uenit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum nouellum subiugalem.
Et, ut arbitror, huius Hierusalem potius et Sion regem psalmus ostendit, qui ita coepit: lauda, anima mea, dominum, laudabo dominum in uita mea: psallam deo meo, quamdiu ero. scienter et de prophetae doctrina dictorum ordinem tenuit. primum enim animam hortatur ad laudem, quse in hanc est constituta naturam, ut maneat aeterna tum deinde, quia per donum resurrectionis glorificato corpore totum se ei meminerit coseternum, tamquam de futuro confidens ait: laudabo dominum in uita mea. non enim ea uita, quae nunc est per infirmitates corporis, sua est; ab Adam namque ista coepit, non cum Adam inchoata est, quam non uitam, sed mortem esse apostolus nouit dicens: miser ego homo, quis me liberabit a corpore mortis huius? in hac ergo uita sua deum, qualis primum in homine est instituta, laudabit. tum tertio. ne in hoc eodem nunc corpore inreligiosus existimaretur, adiecit: psallam deo meo, quam [*]( 13 Matth. XXI, 4. 14 Zach. IX, 9. 28 Rom. VII, 24. ) [*]( 5 aliquit R 7 Aggeum R 10 aenae (t supr. scr. m.l) R 18 caepit R 21 animam cwm. Bened. eam RE cf. praef. 29 a corpore R tf. p. 609, 26 de corpore E huius k. 1. om. R 82 dno deo meo R. )
Post quae stultas hominum opiniones et inanes in regum nominibus religiones, quos sibi deos antiquitas finxit, redarguit dicens: nolite confidere in principibus et in filiis hominum, quibus non est salus. exibit spiritus eorum et reuertentur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. confidere uetuit in regibus. et quibus regibus? subiecit: et in filiis, inquit, ominum. et quibus filiis hominum? quibus non est salus. et cur salus non est? ostendit: exibit spiritus eorum et reuertentur in terram suam. et reuersuris in terram quid erit? in illa die peribunt omnes cogitationes eorum: corruptae ipsi scilicet originis, quia esse filii hominum perstiterunt nec filii dei esse uoluerunt; nullius quoque salutis, quia exeunte spiritu et in terram corporibus dissolutis cogitationes eorum corporeae atque terrenae cum terreno corpore interibunt.