Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Ob quod tamquam in apice ipso diuinarum ob misericordiam laudium propheta consistens debitum deo honorem ueluti publicae confessionis ostendit dicens: confiteantur tibi, domine, omnia opera tua, et sancti tui confiteanturtibi. gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur: ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui. regnum tuum regnum omnium sseculorum, et dominatio tua in omni generatione et progenie. dignus prophetica magniloquentia ordo dictorum est. opera deum confitentur: quam magnificus enim sit, operum et creaturse magnificentia confitetur. sed confitentur et sancti, quibus rex esse dignatur. gloriam regni elocuntur, ne ignorata non desideretur usuris. magnificentiam quoque gloriae regni dei nuntiant, ne desperetur seterna. dominatus etiam in generationem et generationem ostenditur, ut se dominatui intellegat coseternam. atque ita cognitio dei in operibus est, sanctorum officium in doctrina est, prophetise usus in prsedicatione est, regni gloria in aeternitate dominatus est, dominatus seternitas eos necesse est habeat, in quos agatur aeternus.

Atque ad id spebus fidelibus expetendum adhortatio [*](2 iustitiam tuam R sed cf. p. 833, 32 8 miserator et om. R 12 ipso Re ipse b 18 laudium R cf. Neue Formenl. /, 272 laudum E 19 regnum omnium R cf. Sabatier II, 280 omnium E 20 progeniae R 24 eloquntur R 27 dominatui intelligat coaeternam Rb dominatui subiiciant coaeterno e 82 spebus E spem R. )

837
prophetae continuo subiecta est: fi d e Ii s dominus in uerbis suis et sanctus in omnibus operibus suis. uerborum fides forte nutaret, nisi sanctitas operibus esset admixta. atque ita sanctitas in operibus fidem confirmat in uerbis. ut de sancti fide in promissis non ambigas, cuius sanctitate utaris in rebus. si enim sanctum esse deum intellegimus per id, quod nascimur, uiuimus, alimur et copiis omnibus humanae naturse congruis abundamus, sanctitas ista esse non potest infidelis. in dictis.

Scit autem propheta esse et aliud sanctitatis dei opus in eo, quod sequitur: suffulcit dominus omnes, qui ruunt, et corrigit omnes elisos. adest omnibus dei sanctitas et se humanis auxiliis non subtrahit. sed seruat etiam nunc iustitise et misericordise propheta rationem. suffulcit enim dominus non conlapsos, sed cadentes, quos, etsi trahat pronus naturae lapsus in casum, paenitentia tamen, quae auctor est desinendi, ne penitus iam ceciderint, sistet in lapsu. ruere enim, non ruisse potest in id confirmatum esse, ne ruerit.

Sed et eriguntur allisi. differt autem ui exteriore conlidi et ruisse suo casu. alliditur namque ille, quem per diaboli instinctum calens aetas praecipitauit in casum, quem ignoratio conpulit in errorem, quem fraudulentis usa blanditiis naturae infirmitas egit in crimen. hic potius eliditur, quam ille, qui uoluntate permanserit, quem hic uitiorum usus oblectet, quem non paeniteat admissi. habet enim uenise apud deum solacium psenituisse de gestis, nec temperamento seueritatis indignum est, quod per admissi dolorem adfectum ita profitetur inuiti.

Et cur cadentes suffulciat et allisos corrigat, consequentibus docet dicens: oculi omnium in te sperant. et tu das escam illorum in tempore oportuno. aperis tu manum tuam et inples omnem animam benedictione. totis itaque in deum allisi et cadentes oculis aspectant; neque quisquam ita de se confidat, ut non semper cadere, [*](8 ista R ita E 11 corrigit R cf. Sabatier l. c. erigit E 16 paenitus R ceciderint Rb ceciderit e sistet in lapsu R si stet (aistet b) in lapsu suffulcit E 21 fraudulerRis (sic corr. m. 1) R 23 perman = = aerit (eras. en ?) R 27 qur R 28 sperant R sperant domine E 99 escam ex ascam m. 1 R oportuno Ra opportuno. 81 aspectant Ra aspectent e fort. recte (an aspiciant?) x )

838
semper se uereatur allidi. ab illo sperandum est, ne casu periclitemur, ne allidamur infirmitate naturae. omnia autem nobis uitse subsidia ex ipso sunt, cum ex oportunitate fructuum indultis cibis uiuimus, cum manum aperiendo animas nostras donis spiritalibus replet: etenim ex uirtutis suae fonte copia in nos eorum, quse sibi beneplacita sunt, exuberat. quod utrumque in his, quse consecuntur, discernit ita: iustus dominus in omnibus uiis suis et sanctus in omnibus operibus suis. iustus in uiis est, cum infirmitatem nostram in aeternum regnum suum confirmata donorum spiritalium communione deducit; sanctus autem in operibus suis, cum uniuersis fructus in temporum oportunitate subpeditat: sanctitatem suam in omnium alimonia docens, iustitiam uero in replendis beneplacito animis conseruans.

Post quae sequitur: prope est dominus inuocantibus eum. non longe abest, qui per naturae suae uirtutem et ipse ubique semper est, et totus semper et ubique est secundum illud Apostoli: quia in ipso sumus et in ipso uiuimus ac mouemur. prope est ergo inuocantibus, cum nihil sit, quod sine eo sit. sed quibus inuocantibus prope sit, subiectis docet: omnibus inuocantibus eum in ueritate. non ex otio inuocantibus neque ex infidelis ambiguitatis incerto, sed uerum deum fideli inuocantibus ueritate.

Et cum prope adsit, quid in ueritate se inuocantibus tribuat, demonstrat dicens: uoluntatem timentium se faciet; non turpium uoluntates neque uitiosorum cupiditates deus faciet, sed timentium se, per metum innocentes, per fidem honestas, per reuerentiam uerecundas; et uoluntates non otiosas neque sperare aliquid a se quodam contemptu silentii [*]( 18 Act. ap. XVII, 28. ) [*]( 8 oportunitate Ra opportunitate e et sic infr. 5 & enim R et cum E 7 consequntur R 10 confirmatam coni. Rimed. 18 saecundum R 21 subieotis R ex subiectis E 24 in ucritate se inuooantibus R inuocantibus se in ueritate E 26 turpium Rb turbidorum e 27 sed ei ue se corr. m.1 R 28 Rerentiam (R ex u corr., ro. 1) R non otiosas neque sperare R non otiosas neque mutas neque sperare E 29 contemptus )

839
dedignantes, sed quas eloquatur oratio, quas preces contestentur. etideo subiecit: et orationem eorum exaudiet. uoluntas ergo ea a deo fit, quae uoce orationis exauditur. sed quse uoluntas fiet orantium? et saluos faciet, inquit, eos. hoc uolunt timentes deum, hoc ut audiantur orant, ut non dominetur eorum aeterna mors, non in interitum perpetui iudicii deputentur, sed sub custodia dei tuti sint. sequitur enim: custodit deus diligentes ipsum. saluos ergo faciet eos custodiendo, id' est aeterni regni participes reseruando; sed eos, qui et timebunt. et precabuntur et diligent. dehinc sequitur: et omnes peccatores disperdet, qui nec ut homines timuerint nec ut subditi orauerint nec ut donati uita mundoque dilexerint.