Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Et quia ex persona eius hominis, quem dominus adsumpsit, hsec omnis oratio est, scit, cum quanta se dignitate deus legibus mortis absoluat et iniquorum manibus per gloriam resurrectionis abripiat, dicens: domine, inclina cselum et descende: tange montes et fumigabuntur; corusca coruscationes et dissipabis eos: emitte sagittas tuas et conturbabis eos. emitte manum- tuam de alto. simile his dictis psalmo, cuius superius meminimus, continetur: et inclinauit c ae I u met descendit, et carbones succensi sunt ab eo, et ignis a facie eius exardescet, et ascendit fumus in ira eius. misit sagittas et dissipauit eos; et fulgura multiplicauit et conturbauit eos. misit e summo et accepit me et adsumpsit mede multitudine aquarum. eripuit me de inimicis meis fortissimis. in eo autem, quod fortissimos dixit, possumus intellegere, quos dixerit; nempe de [*]( 21 Ps. XVII, 10; 9; 15; 17; 18. ) [*]( 1 subsistat R aubeistit E 4 similis uanitati RE similis uanitas (?) G; forsitan uanitatie sit scribendum, quamuis in sacro texlu ubique uanitati legatur 6 et in quid deputatur G cf. Harlel Lucif. p. 367 et in quid deputetur RE 9 ut per R homo deputatur R homo qui deputatur E 10 in quod Bened. in adn. 11 conformis G conformis ex conformes *w. 3 R 15 et inquorum R 16 abripiet R R It. I. ut p. 813, 21 u 19 emitte R emittes E 20 cuis G 22 eius post facie om. G (r) 23 exardescet Gb exardescit Re. ) [*]( 52* )

820
quibus apostolus ait: non est enim nobis pugna aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus mundi potentes, aduersus spiritales nequitias in cselestibus: satana ipso se in cor Iudse. ut dominum traderet, iuserente. sed et in hoc psalmo hoc contuendum est: coruscationes coruscationes et dissipabis eos; emitte sagittas tuas et conturbabis eos. nullos superius, de quibus ita memoraret, ostendit: quod necesse est ad montes hos referri. qui ad solum dei tactum fumabunt. et ne de terrenis istis montibus dictum existimemus, psalmo alio admonemur, cum dicitur: ut quid suscepistis, montes coagulatos? et quantum intellegi conceditur, montes interdum etiam diabolicas potestates, ut nunc in hoc loco, significari arbitramur: qui constitutiones diuinse legis transgressi tamquam ex lactis sinceritate uitiosa coaguli corruptione coacuerint. et hos esse potentissimos inimicos suos psalmus anterior locutus est.

Descendit ergo dominus inclinato caelo suo, non corporali motu, ut declinatum descendente eo caelum sit: sed per corporalem significationem spiritalis sensus instruitur, ut cum deo somnus. uigilise, memoria, obliuio, discessus et accessus adscribitur, quia secundum meritorum nostrorum differentiam unicuique nostrum aut dormiens aut uigilans aut inmemor aut recordans aut desit aut adsit. atque ita inclinatum descendente eo caelum est, quia descendenti ei ad adsumendum hominem famulatus caelestis adstiterit, cum Maria euangelizatur, cum pastores aerium coetum et sonum uident atque audiunt, cum post temptationem diaboli angeli ministrant, cum ipse totus. in forma licet serui, tamen in paternse maiestatis uirtute se gessit. [*]( 1 Ephes. VI, 12. 10 Ps. LXVII, 17. ) [*]( 1 non est enim nobis R non est nobis E 2 mundi potestates R; G h. t. nos destituit, sed cf. de eo Acad. p. 60 et adn. 2 7 nollos GR non illos E memoraret G Rb memorarat e 8 ferri G 9 montibs G e 11 suscepistis Rb sascipistia G suspicitis e 15 coaguerint corr. m. 1 R coagulauerint E 16 est om. R 24 quia descendi ei (ex eo corr. m. 1) R cf. Abh. Ill, 10 et IV, 61 quia cum descendente eo E 26 aerium R aethereum E. )

821
sic inclinatur caelum, cum ad terras caelestium uirtus honorque deducitur.

In eo autem, quod tacti montes fumigant potius quam uruntur, cum tamen id indicet quod fumetur, deinde cum coruscantibus coruscationibus dissipantur potius quam inlucescunt, tum quod emissis sagittis conturbantur magis quam configuntur, non sine maxima ratione spiritalis intellegentise ita dicitur. et quidem iam et alius psalmus his paria significat, cum ait: prse parans montes in uirtute tua, accinctus potentia. aduentu enim domini confracta et obtrita diaboli potestas est, cum fidei sanctorum hominum subiectus est: non quod non adhuc potentiae SUSB habeat maximas uires, sed per id, quod utcumque subiectus est. praesentis subiectionis condicione ultioni et p“nse legitimae prseparatur, ut nunc per hanc eandem subiectionem uirtute dei tactus fumet, licet nondum totus uratur: sed per id, quod interim fumare potuit, et uri posse noscendus est. uritur non ille tantum, sed et omnes eius. non enim uni tantum prseparatus hic ignis est domino dicente: abite in ignem seternum, quem praeparauit pater meus diabolo et angelis eius. hi ergo montes tacti a domino fumigabunt.

Dissipabuntur etiam coruscata coruscatione, lumen scilicet eorum. de quibus dictum est: uos estis lumen mundi. non ferentes. domini namque aduentus tamquam fulgur ab oriente usque in occidentem apparens intellegetur. sed interim coruscationes multae sunt, id est apostolicse prse dicationes et splendor doctrinae dei. quse condensam illam et conspiratam daemonum uirtutem coruscationis luce dispergit.

Sagittae etiam emissae conturbabunt eos. meminit eadem quoque prophetia et loco alio harum sagittarum: sagittae, inquit, paruulorum factse sunt plagse; eorum: paruulorum, ut apostolus ait. malitia, non sensu. horum igitur, id [*](8 Ps. LXIV, 7. 18 Matth. XXV, 41. 22 Matth. V, 14. 23 cf. Matth. XXIV, 27. 29 Ps. LXIII, 8. 30 I Cor. 14, 20. ) [*]( i a 8 fumgnt corr. m. 1 R 12 habeat maximas R maximas habeat K 17 oms eius R non enim uni R non uni E 18 habit & in R 20 fumigabunt R fumabunt K 21 coruacata coruscatione R per cornscatae coruscationes A' 27 dispergit Rb disperget e. )

822
est fidelium ad innocentiam renatorum uerba tamquam sagittse emissae illos fumantes montes conturbabunt, cum regni caelestis beatitudo et seternitas praedicetur, cum honor saeculi contemnatur et Christi gloria speretur, cum luxus et ebrietas relinquatur et corpus ieiuniis purgetur, cum auaritia uincatur et largitio exerceatur, cum uirgines corpus suum oderint, cum uiduse fuisse uirgines maluissent, cum confessores uitam suam detestentur. -cum mori martyribus sit optabile. et hoc totum sagittae istae, id est doctrinae et adhortationum uerba praestiterint, quae emissae eos, qui his aduersabantur, conturbant, cum cessante regno eorum Christi regni expectatio praedicatur.

Sed et ex alto manus domini emittitur. manum autem dei dominum nostrum Iesum Christum significari in spiritu non obscura doctrina est. per eum enim facta sunt omnia. et scriptum legimus: manus, inquit, mea auxiliabitur ei: quia per filium dei homo adsumptus laqueis mortis et iudicio iniquae damnationis per gloriam resurrectionis eripitur.

Sequitur enim: eripe me de aquis multis. aquas populos dici, usitata cognitio est — ut etiam per Esaiam dicentem docemur: propter hoc ecce dominus inducet super uos aquam fluuii ualidam et multam et regem Assyriorum —, quorum uirtus atque uita in abolendum finem exemplo aquae transfluentis elabitur. ut hic idem propheta ait: perierunt sicut aqua prseter fluens: quia natura earum cessante incremento maris, in quod feruntur, eximitur. et de manu iniqua filiorum alienorum. dei enim esse destiterunt, de quibus dictum est: filii alieni inueterauerunt et quibus dictum est: uos de diabolo patre estis. [*]( 15 Ps. LXXXVIII, 22. 20 Esai. VIII, 7. 24 Ps. LVII, 8. 27 Ps. XVII, 46. 28 Ioh. VIII, 44. ) [*]( doctiinft 8 contempnatur R 14 non obscura psoua corr. m. 111 15 manus inquid R manus enim inquit E 16 et aiudicio ex et iniudicio R et a iudicio a 17 iniq dapnationis R 19 usitatae R 24 eorum R* cf. praef. 26 destiterunt G destiterant RE 28 de diabolo GRs (ej. Sabatier III, 431 et Dlcif. ed. Hartel p. 148. 4'1) e diabolo e. )

823

Sed non solum filii alieni sunt dominum suum non recipiendo, sed etiam id, quod sequitur: quorum os locutum est uanitatem. uanitas oris et confessionis fuit illa, qua dictum est: nos non habemus regem, nisi Caesarem. regem enim sseculi, id est uanitatis populus in regnum aeternum electus elegit. et dextera eorum dextera iniquitatis. iniqua dextera est, cum palmis caedit, cum uirgis laniat, cum calamo conlidit, cum coronam spineam coaptat, cum clauo manus ac pedes figit. cum fel aceto admiscet, cum omnia iniquitatum opera consummat.