Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sequitur deinde: quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum, absorti sunt continuati petrae iudices eorum. causam, cur absorbeantur continuati petrae, dicit eam, quia adhuc sit oratio sua in beneplacitis [*](9 Matth. VI, 17. ) [*]( 1 et increpauit R 4 adhuc in ras. R 6 capud R 9 ungite E 10 capud R nram in ras. R 11 ne quid in nobis E 12 adhereret R ungendo E 17 atque operatio E cu capud R ut caput E 18 sedis R cf. Acad. p. 18 sedes E 19 sed oleum hoc non E 20 d§ ex dfls m. 1 R 21 enim de G 22 qui aegri G 23 ai uerae obiurgationes G 28 absorti R absorpti E 29 qur R 80 dicit (it in ras.) eam R eam dicit E. )
Idcirco absorti sunt continuati petrse iudices eorum. petram non nouimus nisi Christum et quia dictum est de eo: petra autem erat Christus. quo adueniente, cum se hi peccatorum electi et iudices ipsi continuabunt, absorbebuntur. mors enim tunc et corruptio et peccatum absorbebitur, ut scriptum est: absorpta est mors in contentionem. ubi est mors aculeus tuus? ubi est contentio? aculeus enim mortis peccatum. absorbentur autem continuati petrae horum iudices cum illo suo principe, de quo dictum est: et tunc reuelabitur ille impius, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et euacuabit eum praesentia aduentus sui. per hanc ergo aduentus domini praesentiam euacuabuntur absorpti et absorpti iudicio sanctorum. sequitur enim: audient uerba mea, quia potuerunt. potuerunt uel absorbere uel audiri. in praesentia enim domini absorbentur propheticae ueritatis arguitione et impise suae falsitatis obprobrio. [*]( 14 I Cor. 10, 4. 17 I Cor. 15, 54 sq. 21 II Thess. 2, 8. ) [*]( 1 eadem Eidem (m in ras. 3) R (Gl) 4 placita sunt sibi E nisi q a 6 sumministrat R quiadhoc corr. m. 1 R 8 uoluptate peccandi G uoluntate peccandi RE 10 istorum G eorum RE quamdiu illis beneplacitum sit non pec*#*** G (if. Draeger hist. Synt. II, 61i, Petsckmig Viclor Vito p. 15, 5) quamdiu illis beneplacitum fuerit peccare (a ri rorr.) R quamdiu beneplacitum illis fuerit peccare E 12 absorpti E 13 nisi xpum G et quia G quia RE 15 cum se hia (?) G cum ei hi e absorbebunt** G absorbentur RE 16 absorbebitur E absorbetor R 18 mors R om. E 19 peccatum R peccatum est E 27 audiri Raudire E. )
Neque solum audient uerba, quae possunt, sed etiam id, quod sequitur, his accidet: tamquam crassitudo terrae eruptum est super terram. quod autem crassitudo impietatis et uitiorum aut comes sit aut causa, propheta testatur dicens: incrassatum est cor populi huius. sed et Moyses inreligiositatem populi insolentis pronuntians ait: manducauit et bibit Iacob et repletus est et incrassatus est et calcitrauit dilectus. uirtutem dicti huius ex ipsa terrae natura absolutius intellegemus. namque scimus crassiores pinguioresque terras in eas scrobes, e quibus effossse sunt, ex solido non redire, quia erumpente earum crassitudine rursum ipsarum sunt incapaces. itaque secundum id, quod ait: tamquam crassitudo terrae eruptum est super terram, docuit exemplo, quia omnis terrae nostrae, id est corporis crassitudo ex naturae suae lege uitiis effossa erumpit et capax sui non est, in perniciem suam, ne in se reformari possit, exsestuans.
Erumpente autem hac crassitudine super se habet maerorem propheta dicens: dissipata sunt ossa nostra secus infernum. se dissipari, se dispergi, se secus infernum abigi in peccatorum calamitate existimat. si enimunum membrum conpatitur, conpatiuntur et omnia membra. omnes enim inuicem unius corporis membra sumus, ut et in altero psalmo ait: dispersa sunt omnia ossa mea, non utique ea ossa, per quae corpus nostrum in hanc firmitatem uirtutis suae continetur; sed quia omnes unum corpus sumus et inuicem membra sumus, corporis nostri ossa sunt ceteri.
Vellet potius non erumpere crassitudinem terrae eorum neque dissipari ossa secus infernum, sed omnes magis hac, quse consequitur, uoce uti: quia ad te, domine, oculi mei: in te speraui, non auferas animam meam. custodi me a laqueo, quod statuerunt mihi, et a scandalis [*](5 Matth. XIII, 15. 6 Deut. XXXII, 15. 21 I Cor. 12,26. 24Ps.XXI,15. ) [*]( 3 eruptum Rb cj. Sabatier II, 274 erupta e 12 rursum R rursus h rerum e 18 merorem R 20 inferum altera loco R 22 omnia mem- L hra e membra R omnia h 26 continentur II 29 inferum R 30 uoce uti Jl uoce uoti uti E 32 quod R cf. Sabatier 11, 274 quem E. )
Multa autem spei SUSB pericula non ignorat esse, cum ait: custodi me a laqueo, quod statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. ubique laquei, ubique sunt scandala, mundus omnis plenus insidiis est, siue per principem aeris huius, siue per spiritales uirtutes in caelestibus, siue per filios inob“dientise, in quibus spiritus erroris operatur. habemus enim laqueos in hominibus malae adhortationis, periculosi exempli et elicitae necessitatis, cum nos ad uoluptates adhortantur, cum in prosperis rebus suis in deum impii sunt, cum per contumelias et iniurias ad motum nos turbulentse uoluntatis exagitant. differt autem laqueus a scandalo. laqueus enim est adhortatio uoluptatum et incentiuum adpetitionis inhonestse, quod modo laquei fallens capit. scandalum autem est uxor inreligiosa, filius inicus et cetera deinceps domi nomina et (omnis ex ecclesia frater aut contumeliosus aut auarus aut ebriosus aut turpis. in his enim nobis est scandalum, quotiensque ad necessitatem irascendi, arguendi, inhibendi, uindicandi ex illa quietae fidei nostrae mansuetudine prouocamur. [*]( 1 da ex dum CtWlx. m. 1 R deum e dominum b 4 praetiosarum R 7 teatralis R 12 cum ab' expectatione RE tum ab expectatione coni. BeT/ed. 13 effectus R affectu E 15 quod R quem E 23 pii R 27 iniqus R 28 domi (i ex c COIT. m. 1) R 30 quotienBij R tf. Acad. p. 29 quotiens E inhibendi om. R. )
Nouit autem unum, qui per omnes iniquitatem operantes ipse potius in his laqueis semper operetur, dicens: cadent in retiaculo eius peccatores: eius scilicet, qui operatur in plurimis. quidquid enim iniquitatum homines gerunt, a diabolo suggeritur; quem nunc sub singulari numero demonstrat, cum superius sub plurali ministeria eius significasset in plurimis. plures in eo et eum significat in pluribus: atque ideo iniqui laqueos prsetendunt et in retiaculo eius cadent peccatores, quia iniqui retiaculi sui laqueos praetendunt. cadent autem peccatores, non tunc peccatores, cum ceciderint, effecti, sed cadentes ob id, quia peccatores sunt; captioni retiaculi effecti per id, quod peccatores sunt, oportuni.
Propheta autem per spem suam ac fidem tutus confidenter de se ait: singulariter sum ego, donec transeam. scit impiam esse, ut supra ostendimus, conbinationem. deo autem deditus, nullis aliis saeculi negotiis occupatus est et singularis, donec transeat. et quid est illud, quod transeat? scandala scilicet et retiacula et laqueos. et quo transeat, quaerendum est. nempe eo, quo dictum est; fidelis enim et sanctus et uerus est, qui ait: qui autem credit in me, non iudicabitur, sed transiet de morte in uitam, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.