Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed mons domini nullus in terra est: omnis enim terra iam pridem per uitia hominum maledictis obnoxia est; nam et in Adae operibus et in Abel sanguine meruit offensam et . sub Noe habitantium peccatis fuit plena et nunc quoque edita [*](18 Exod. XXXIII, 11. 14 Luc. II, 37. ) [*]( 1 deus uirtutum Rb 2 post mea in 1 lin. uacua V in atriia V (cf. Sabatier II, 169) in atria Rb 8 Mosen R uel per dd R 4 et per Solomonem V cf. Acad. p. 15 humani = s (in ras. fuit b) V 5 ordinatum R 6 eolesia V tamen ex tam m. 2 V 9 itaquae V n 18 reliquentem corr. m. 2 Y sicut ex si m. 2 Y a om. V 13 ut de ihu VR ue e 14 iu nis R 15 profet ≡sV profetes R 16 ao ex hac R 17 in mBtem V * h- ino V 18 ulluest 21 iterpe≡antur V 28 cetearum R 24 di V 26 per uitia hominum (a homin in ras.) R maledioti obnoxia eat V malediotionibus noxia eat R 27 edita et exclusa V. )

87
et excelsa quaeque montium fanis, templis sacrisque maculantur. ergo non in his talibus expectandus hic mons est. sed ut editissimse humi partes montes nuncupantur, ita necesse est in his, quae caelestia sunt, . maxima atque sublimia sub montis nomine opinari. et quid sublimius Christo ? quid excelsius deo nostro? mons autem eius est illud, quod ex homine corpus adsumpsit, in quo nunc habitat et sublimis et excelsus super omnem principatum et potestatem et omne nomen. super hunc montem sedificata est ciuitas, quse non possit abscondi, quia, sicut ait apostolus, non est aliud fundamentum nisi Christus. ergo quia, qui Christi sunt, in Christi corpore ante constitutionem mundi electi sunt, et ecclesia corpus est Christi, et fundamentum aedificationis nostrae Christus est, et ciuitas super montem sedificata: hic ille mons est, in quo quaeritur, quis possit esse requiescens. in alio quidem psalmo de hoc eodem monte sic legimus: quis ascendit in montem domini, aut quis stabit in loco sancto eius ? et Esaias nobis erit testis: et erit in no- uissimis diebus manifestus mons domini, et dicent: uenite, ascendamus in montem domini et in aedem dei Iacob. et rursum Paulus: uos accessistis ad Sion montem et ad ciuitatem dei uiuentis Hierusalem. si ergo requiei nostrae spes omnis in Christi est corpore et cum in monte sit quiescendum, montem non aliud possumus intellegere quam corpus, quod suscepit e nobis, ante quod [*]( 10 I Cor. 8, 11. 16 Ps. XXIII, 3. 18 Esai. II, 2. 21 Hebr. XII, 92. ) [*]( 1 profanis V 8 edetissimae R aeditissimae V 5 sub monti nomine V 6 quidve b quid - deo nostro om. R dun V if. Acad. p. 49 7 et est sublimis V et celsus V 10 abscondi — apostolus in marg. infer. add. m. 2 V 11 quia qui ex quia m. 2 V 12 et eclesia V 13 corpus est Christus R 14 supra montem aedificatur V 16 quia posset requiescens V et in alio V 16 ascendet Rb 17 in om. b qui eorr. m. 2 V 18 Eseas corr. m. 1 V 19 mons domus domini Rb qf. Sabatier 11, 520 et dicent= V 20 in aedem (om. et) Rb 21 post Panlus 2 litt. eras. V aocessistis ex accesstis R 22 ierusalem ex hierusalem R 24 in mon Ie corr. m. 2 V montet non R 25 ex Vb inter ante quod et de erat uerba ex dittogr. orta suscepit ex nobis sit an quod del. m. 2 V. )
88
deus erat et in quo deus est et per quod transfigurauit corpus humilitatis nostrae conformatum corpori gloriae suae, si tamen et nos uitia corporis nostri cruci eius confixerimus, ut in eius corpore resurgamus. ad illud enim post habitationem ecclesiae scanditur, in illo in domini sublimitate requiescitur, in illo cum angelorum choris, cum et nos simus dei ciuitas, sociabimur. quiescitur autem, quia nullus fit ex infirmitatibus dolor, nullus ex inopia metus, sed omnibus firmitate sua per uirtutem aeternitatis utentibus in his sit, extra quse' nihil indigeant, quiescendum.

Ergo ad id, quod quaesitum est: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo? respondit spiritus sanctus per prophetam: qui ingreditur sine macula et iustitiam operatur. igitur inpollutus ingrediens et extra omnem peccati labem uiuens hic esse responsus est, cui post baptismi lauacrum nullae adhaeserint sordes, sed sit inmaculatus et nitidus, sitque ei non corpus stupris contaminatum, non oculi spectaculis theatralibus sordidi, non mens uino ebria, non pecuniae uita ancilla. magnum est igitur his abstinere; sed non in his statim confecti itineris est requies: c“pta. enim in his uia est, non peracta. nam sequitur: et operatur iustitiam. bonum non tam cogitandum est, quam exsequendum; et beniuolentia non ineunda est, sed explenda. iustitiam enim uelle hic erit fructus, ut fiat. et quidem in his utilis est ad dominum cursus; uerum plura sunt reliqua.

Restat enim: qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam. qui loquitur ueritatem in corde [*](1 et in quod V et in quo — eat et om. R 8 inter nostri et croci una uox erat. V 4 corporae V 5 ecleaiae V eoclaesiae R in domini — in illo om. V 6. otiabimur V 7 ait V ex impietate R an ex infirmitate? 8 nnllus om. R 11 habitabit ex habitauit R habitanit V cf. supra cap. 1 12 in tabernaculo ex in tabernaculum m. 1 r aut quiB requiescet — tuo om. Rb 14 et operatur iuatitiam Rb 16 respo nsusus eat R 18 post oculi 1 litt. eras. R 19 non uita decuniae ancilla V 20 igitur est hi = s (in ras. fuit o) V sed h non is V 26 his sup. lin. add. m. 2 V ad deum V 28 ueritatem ex ueritate m. 2 V. )

89
suo. superiora illa, licet magna atque praeclara sint, solent tamen cum gentibus esse conmunia, ut uitium caueant, ut famam bonitatis adquirant. sed haec animalium, non spiritalium uirtus est. apostolus enim et carnalem hominem posuit et animalem et spiritalem: carnalem, beluae modo diuina et humana neglegentem, cuius uita corporis famula sit, negotiosa cibo, somno. libidine: animalis autem, qui ex iudicio sensus humani, quid decens honestumque sit, sentiat atque ab omnibus uitiis animo suo auctore se referat, suo proprio sensu utilia et honesta diiudicans. ut pecuniam spernat, ut ieiuniis parcus sit, ut ambitione careat, ut uoluptatibus resistat, ut bonitate uenerabilis sit sed praesens in his tantum et inter homines homini erit usus. de quibus ait gentium doctor: secundum doctrinas et praecepta hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate sensus, ad non parcendum corpori non in aliquo honore, ut ad saturitatem carnis. spiritalis autem est, cui superiora illa ad dominum studia sint, et hoc, quod agit, per scientiam dei agat, intellegens et cognoscens, quae sit uoluntas eius, arcanum secreti consilii et absconditi a temporibus sseculi per reuelationem ac donum spiritus sancti intellegens et sciens. quae ratio sit a deo carnis adsumptae, qui crucis triumphus, quse mortis potestas. quae in uirtute resurrectionis operatio. haec, ut idem apostolus docet, animalis autem homo non percipit, quae sunt spiritus dei; stultitia enim est illi, nec potest intellegere, quoniam spiritaliter interrogatur. qui autem spiritalis est, iudicat omnia, ipse autem a nemine iudicatur. [*]( 13 Coloss. II, 22 sq. 24 I Cor. 9, 14. ) [*]( 1 superior V 2 ut uitium ex aut uitium m. 2 V famam (om. ut) V 3 adquirunt V 4 carnalem mp. lin. a m. 2 V 5 diuinae humana omnia neclegentein Y 7 sensu V 8 dicens V uitiie ex uitas R 9 su* proprio sensuo cor!. m. 1 V utilia ex utilitas m. 1 V 10 ut ieiuniie (ut supr. scr.) R ut ieiunii V 11 uoluptatibus (om. ut) V 12 pott sed 2 lilt. eras. V 15 sapientiae om. R 16 non parcendum (om. ad) Y 17 aut ad V 18 ad dm V agit ex ait R 19 q. sit V 20 archanum R consilio V 21 ac ex hac R intellegens resciena V 34 autem om. Rb 25 est enim Rb 28 ipse uero h. )
90

Conscius ergo spiritus sanctus ea, quse superiora sunt in uitae innocentia et in operibus iustitise, et gentibus et haereticis esse communia. namque plures eorum et ieiuniis corpora defatigant et continentiam patrimoniorum largitione testantur et pudicitiam uirginitate consummant. sed quia abundatura haec et multa istiusmodi in ipsis essent, dominus ad discipulos sic locutus est: amen dico uobis, cum uenerit filius hominis, putatis inueniet fidem super terram? sciebat et uirginitatem et continentiam et ieiunia esse curanda, et quia hsec non proficiunt ad sanctitatem, nisi expleantur in Christo, id est cum Christi ueritate consentiant, ad id, quod superius dixerat, proheta subiecit: et loquitur ueritatem in corde suo, superiora illa inutilia demonstrans, nisi in confessionis ueritate suscepta sint. et in his quidem conscendentibus ad requiem montis domini gradus celsus est. in innocentia uidelicet et in operibus et in confessione: sed, licet prouecti per plura simus, adhuc tamen alia sunt reliqua.

Solent enim plures gloriosam Intellegentise uerborum speciem prseferre et uoluntatis ac iudicii decus etiam sermonum honestate mentiri, cum de deo bene sentiant et loquantur, uerbis autem ac sensui suo gestis atque operibus mentiantur. hi sunt, qui quae locuntur oderunt et his, quse prsedicant, ipsis rebus inimici sunt. ergo ad ueritatem cordis adiunxit dicens: qui non egit dolum in lingua sua: ut ueritatem, quam sentit, non fallat in uerbis, ut catholicse doctrinae professionem et ita sentiendi ac praedicandi iudicium etiam operatio consequatur, quia, secundum apostoli testimonium, ut in corde creditur. ita ore confessio fit ad salutem. ergo ut sit in dei requiem [*](7 Luc. XVIII, 8. 27 Rom. X, 10. ) [*]( 51 hereticia R 8 esse add. m. 2 V defetigant ex defitigant fort. recte m.1 V deifioant r 5 uirginitatem ex uirginitate m. 2 V consumant uel consumunt (a et u interdum distingui non possunt) R habundatura R 6 e V 8 sciebat enim et V 9 fort. sed quia 10 ad salutem nia nisi V 12 ueritate m corr. m. 2 V 15 uidelicet ex uidellioet m. 2 V 17 alta annt r 19 iudicii sui V etiam uerborum R 20 sentiat V 21 adoensui suo V operib; supr. scr. R 22 loquuntur R et hi quae V 24 et ueritatem VR 25 catolicae V 26 hac praedioandi R ac praedicandi ex aut praedicandi m. 2 V 28 ita in ore Rb in requiem dñi huius dignus V (r) )

91
dignus ascensus, in uerborum ac linguae ueritate uiuendum est, ut per operationum fidem sensus nostri uerba non falsa sint.

Sed artum hoc et per saeculi nequitias 80 uitia difficile est. est enim necessarium plerumque mendacium, et nonnumquam falsitas utilis est, cum aut percussori de latente mentimur, aut testimonium pro periclitante frustramur, aut fallimus de difficultate curationis segrotum; et oportet secundum apostoli doctrinam sermonem nostrum sale esse conditum. idcirco nunc spiritus sanctus falsitatis adfectum mendacii condicionibus temperauit dicens: qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum, ut crimen mendacii in incommodo haberetur alieno.

Sed licet, quae superius diximus, expleantur, et ingrediatur innocens opereturque iustitiam, ueritatem corde conplectens, se ipsum in his, quae locutus fuerit, non fallens, malum proximo non inferens, perfectus tamen in his non erit. est adhuc aliquid in nobis edomandum, expuendum, perimendum: et, quid illud sit, idem, qui per superiora, confirmat propheta dicens: et obprobrium non accepit aduersus proximos suos. insolentiae scilicet et fiducise uitia depellit et commune illud superbiae malum tollit. quid enim tam inane, tam miserum quam homo homini superbiens, quam de se aliquid confidens? nonne uidemus plures, per opum insolentiam cum exprobrassent inopibus egestatem, amissis omnibus egere, et aliorum miseriam fastidientes rursum eguisse miserantum? [*](8 Colose. IV, 6. ) [*]( 1 lioguae ex lingua R 2 operationem V 8 nequitias ex nequitas m. 1 V difficile iter est rb 4 plerumque ex plerumquae m. 2 V 6 utilia (om. est) V percaesuro b 6 testimonium ex estimonium m. 2 V frustamur R 8 doctrinam V conditurm corr. m. 1 V 11 incommodo (om. in) V 13 ingraediatur V 15 fuerat b 16 inferens ex afferens (ut uidetur) corr. m. 1 R adhuc cx allhuo R 17 perimendum svp. lin. a m. 2 V 18 idem quod V per superiora ex per superiorem m. 2 V per euperiorem R confirmat profeta subieoit dicens V 19 aduersum Rb 20 et fidnciae uitia depellit IUp. lin. a m. 2 V 21 superbae V 22 Ufidens R s fidens b 28 insolenti m corr. m. 2 V exprobrasBent ex inprobassent m. 2 V M inopum Rb cf. illfr. p. 92, 2 aegeatatem R egestate ex in egestate m. 2 V 25 aeguisse R. )

92
plures etiam per praesumptionem uitae diu innocentis ad crimina deuolutos et, cum delicta aliis exprobrarent, ipsos uix ad psenitentiae ueniam pertinere? non est igitur obprobrium aduersus proximos ineundum, sed, si quid in illis incuriosum; si quid neglegens, si quid petulans, si quid incontinens deprehenditur, sine exprobrationis amaritudine blandimento emendationis est corrigendum. hoc humilitas, hoc sui per metum diffidentia, quse ualidissima fiducise custos est, curat, ne sit admonitio contumelia, ne sit emendatio obprobrium, ne sit doctrina conuicium. sic fiduciam orantis pharissei dominus in euangeliis damnauit, tum cum in medio consistens ita sermocinaretur: gratias tibi ago, domine, quod non sum, sicut ceteri homines; adulteri, auari, sicut et hic publicanus. erat autem publicanus in secreto orans: domine, miserere mihi peccatori. huic orationi eius scriptura subiecit: quia magis iustificatus egressus est publicanus quam pharisseus. misericordiam dei peccati confessione e promeruit publicanus: pharisaeus uero honorem eorum, quae de se praeferebat, per insolentiam obprobrii amisit.