Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed magnitudinem fidei nostrae nimium forte erexisse propheta aduersus iniquos iudicabitur. sed spectandum est, quid sequatur: ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus: timentes autem dominum magnificat. ergo, ut sine personse exceptione nullus nobis, qui malignus est, debet esse, ita et sine exceptione personse omnis, qui dominum timeat, honorandus est. non nos moueat innocens pauper, non ieiunans anus, non seruus fidelis, non confidens in ecclesiae habitatione peregrinus, sed omnes pari iudicio reuereamur, ut talis sit in eorum, qui timent dominum, magnificatione humilitas, qualis esse debet in nihil sestimandis maliuolis libertas. [*]( 3 constantiam V in eam V 4 ne — terreamur in marg. super. add. m. 2 V 5 maleuolorum R 6 etiam reb. V 8 iniquitati ≡ s (fuit es) V brupentitantV(aninprofesaionemi.eruperit?)10hominecorr.m.2V abruperit ita ut V (an in professionem i. eruperit?) 10 hominem corr. m. 2 V 11 sed nullius — ut in marg. infer. add. m. 2 V sit ex sed m. 2 V nnlluB om. R 12 et caelestia enim contuentem corr. m. 2 V 18 decet et humanae V sublimi et ex sublimet et m. 2 V 14 hominem om. R taquam nullius opinari R 18 quid sup. lin. a m. 2 V 19 esius corr. m. 1 V . n dfis V 30 qui ex quid R 21 omnis ex omnes m. 2 V 22 dem V 23 sanas R 24 reuereamur ex reruereamur m. IV 25 ut talis sit ex ia (?) talis sit R talis (om. ut et sit) V da V. )

94

Et quia in regenerationis nostrae natiuitate in hsec sacramenta iuramus, renuntiantes diabolo, saeculo, peccatis, cum interrogantibus respondemus, retinendam usque in finem confessionis huius fidem statuit dicens: qui iurat proximo suo et non decipit. quamuis enim quis in mandatis dei diu manserit. tamen, si aliquando fefellerit, iam non manet, cum fefellit, et iustitia anterior iniustitiae tempore amittitur. et idcirco in euangelio: beati, qui manserint usque in finem, idcirco apud Salomonem omnis laus in exitu canitur, quia in his, quae promissa sunt deo, non est aliquando fallendum.

Sed tendit usque ad consummationem perfectam admonitio caelestis. nam cui uitium omne detersit, cupiditatem quoque eius, quae nimium nos detinet, pecuniae auertit dicens: qui pecuniam suam non dedit ad usuram. fallax hoc beneficium et humanitas fraudulenta et damnosa hsec beniuolentia docetur. quid enim tam intolerabile, quam ut indigenti ita beneficium tribuas, ut magis egeat, et miseriam inopis opem laturus adcumules? si Christianus es, quid a deo praemii expectas, ipse ab hominibus non beneficia expectando, sed damna? si Christianus es, quid otiosam pecuniam tuam in reditum conponis et fratris tui inopiam, pro quo Christus mortuus est, thensaurum tuum efficis ? si Christianus es, non quaero ut largiaris, saltem debitum sic reposce, ne spolies, et memento eum, a quo usuram repetis, esse inopem et pauperem, propter quem Christus inops uoluit esse et pauper. itaque siue iniuriam siue [*](8 Matth. XXIIII, 13. ) [*]( 1 saoramento V 51 reDunoiantes R diabulo V 8 retinenda V confessionis huius fidem sup. lin. a m. 2 V 6 et iustitia ex et iustitia et corr. m. 2 V 7 anterior iniustitiae sup. lin. a m. 2 V et idoirco in euuangelio V in euuangelio R 8 uaquae V usq (sitpra q aliquid eras.) R 9 Solomonem V promissa ex proximissa corr. m. 1 V 11 perfecta R admonitio ex admonitione m. 1 V 15 damnosa (om. et) b 18 laturos V quid ab eo R praemium praemii R praemioi corr. m. 1 r 19 expetedo V 20 ai ex sit m. 2 V otiosam ex otiosum m. 2 V om. Ji 21 et sup. lin. a m. 2 V fratris ex a fratris m. 2 V de thesaaro tuo ex de thesaurum tuum fR. 2 V 92 effici corr m. 2 V si xJSianus eius, non V 23 reposce (s in ras.) R reposoe ex reposae m. 2 V a om. V 24 xjSs et inops 1". )

95
beneficium cum pauperi praestas, Christo praestare te nosce, quia propter eum, cum deus esset, indigentiam eius est dignatus et nomen.

Sed ne durus sermo admonitionis istius crederetur, tamquam si penitus sub usurarum nomine habendi curam remouisset: non igitur adquirendi sollicitudinem sustulit, quin etiam modestiam accipiendi muneris temperauit adiciens ad id, quod dixerat: qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit. est quaedam munerum consuetudo, quae honorem adferat largienti, ita ut maximi doloris sit oblata contemni. quam damni donasse. quae sumpta sunt. igitur ea munera, quae in alterius operarentur iniuriam, inhibuit. nam si usum omnino munerum abstulisset, satis fuerat dixisse: et munera non accipit. sed quia simplex donorum usus aut ex hominis aut etiam ex dei reuerentia uenit, ea uetuit munera, quae integritatem iudicii corrumperent, quse innocentis iniuriam emerent, quae nullum in se i-aritatis mutuae officium continerent. ut enim quse deo offerimus. his quidem ille non eget. sed per nos debitae reuerentiae explentur officio, ita eam in muneribus docet seruandam esse rationem, ut ea sumantur a nobis, quae sint grata et utilia offerentibus. non quae nos faciant uenales, nec insidiosa innocentibus sint. nec munerantibus sumptuosa, officio potius quam cupiditate sumpta, honore ingesta quam metu, caritate magis suscepta quam lucro.

Qui facit haec, non mouebitur in aeternum. per haec igitur est habitatio in tabernaculo, per haec requies in monte. restat ergo praeceptorum custodia et mandatorum opus. condendus est psalmus in uiscera, scribendus in corde, in memoria [*](1 xpi V 2 esset et indigentiam V 5. paenitus VR 7 adioiens scripsi id adioiens V dicens R 11 maximi doloris ex maximi donasse doloris m. 2 V contemnui V quam damna donasse R quaedam mdonaBse r 151 quae (ae in, ras. m. 3) sumpta sunt R 1S nam si unũ V 17 emerunt V 18 et enim V 80 expletur offioium V impletnr officium b obseruandam esse b 28 neo ante munerantibus sup. lin. a m. 2 V sumptuosa (o ex corr.) R 87 in tabemaculu R in tabernaoalum V 28 praeceptorum ex praeceptorem m. 2 V. )

96
signandus et huius nobiscum noctibus diebusque copiosae breuitatis thensaurus conparandus, ut adquisita hac in uiaticum seternitatis opulentia et habitantes in ecclesia tandem in gloria Christi corporis quiescamus.

PSALMUS LI.

In finem intellectus illi Dauid, cum uenit Doec Idumseus et adnuntiauit Saul et dixit ei: uenit Dauid in domum Abimelech.

Quid gloriaris, in malitia qui potens es, iniquitatem tota die? iniquitatem cogitauit lingua tua et reliqua.

Superscriptio ipsa psalmi sollicitam expetendae Intellegentise postulat diligentiam. est enim in exordio eius statim positum: in finem intellectus. nam et non sui temporis res psalmus continere ostenditur, cui praescriptio tituli in finem est. et cum in fine intellegentia sit, non potest in eo alicuius alterius magis rei intellegentia esse quam finis. finis autem est, ut frequenter ostendimus, quo concluduntur omnia, cuius causa cetera sunt, ad quem uniuersa spei, rerum, negotiorum opera festinant.