Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Intellexisti omnes cogitationes meas de longe. scrutans corda et renes deus est; et quomodo de longe cogitationes eius intellectae sunt? de longe non ad locum, sed ad tempus refert. non enim de longe intellegis ait, ut significatio loci esse credatur, tamquam longe ab humanis operibus situs uirtutis suae scientia ea, quae cogitantur, intellegat: sed de longe intellexisti, praeteriti potius temporis significans aetatem. et ubi istud, quod longe ante cogitationes suas cognouerit, reperiemus? nempe ubi dicitur: ecce puermeus, quem elegi, dilectus meus, in quo conplacuit anima mea: ponam spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. non clamabit, non contendet, neque quisquam in plateis uocem eius audiet. et [*]( 1 Matth. VIII, 1 sq. 6 Matth. IX, 19. 9 Ioh. XIII, 4. 22 Matth. XU, 18 aq. ) [*]( 2 eum sunt PT ueniens om. PTe 4 & tetigit eum P 5 ad Re et ad PTb sananda P centurionis BPT archisynagogi E 6 filia P 9 a cena It ^ caena P 11 et surrectione R et resurrectione e et in resnrrectione PTb 12 dei in se patris gloriam RE dei in patris gloria P dei patris gloriam T 17 intellegi se ait R 18 significatio Re res PTb 19 situs uirtutis suae Scientia ea quae R sit cum usu uirtutis suae et soientia quae PT sit cum uisu uirtutis suae et scientia quae e 20 intellexisti TE intellexit RP 22 repperiemus R repperimus P 24 sup eum spm mea R sed cf: p. 663, 4 25 non clamabit om. PT. )
Semitam meam et directionem meam inuestigasti. est autem de semita et directione, antequam id ipsum tractatur, non nihilum prseloquendum. id namque, quod nobiscum semita est, alia uirtute atque intellegentia cum Graecis est: 1:QlPo'V enim nuncupant, id est frequenti ingressu discursuque contritam, per quam non semel neque aliquando, sed semper incessum sit. quod autem nostri directionem transtulerunt, id illi ex hebrseo axoiviov interpretati sunt. a%oivlov autem quarundam gentium consuetudine certum et constitutum modum itineris significat, ut, quod nos milia, id illi OXOLVLOV nuncupent
Dominus itaque noster in corpore, quod adsumpsit, iam transcursam a se atque tritam in prophetis semitam percucurrit et certum constitutumque sibi itineris sui finem confecit. quod autem per tritam prsedicationis semitam ambulauerit, audiamus ipsum dicentem: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt. quotiens uolui colligere filios tuos, sicut gallina congregans pullos suos, et noluisti! quotiens cum ait, frequentiam numerosae significationis ostendit. nihil ergo noui et egit et passus est, cum per nolentem congregari filios suos Hierusalem totiens et auditus et inhonoratus est in prophetis. [*]( 19 Matth. XXIII, 37. ) [*]( 7 tractatur RP tractetur TE 8 adque G intellegenti G 9 tribon GT tribu P mnQ R 11 incessum ait GT incessu sit P ineundu sit R 12 id illi GRT ex ad illi P CXOlnlOn G CXOIINION P EXOTInlON R CXIVOV T exotinion a interpraetati sunt GR non interp = tati sunt P interpretati sunt praeeunte unius uocis lacuna T COXIINION P, GRTa ut supra 14 id illi RT id illi ex ad illi P, om. fi CXInlOn G COXIINION P, RTa, ut supra 15 in corpore G in eo corpore RPTE 16 trsnscursu P percucurrit GRT peronrrit Pe 18 audiamus GPTE audiam R 19 h. I. fin. cod. T 20 lapidas GR lapidas ex lapides P qui ad te missi suntPqui ad te missi G qui missi sunt ad te Re 21 colligere R collegere G congregare PE. )
Quod autem definitum et prsescriptum iter confecturus esset, ostenditur in eo, cum ait: ego te honorificaui super terram, opus consummaui, quod dedisti mihi. qui datum sibi opus consummat, modum prsescriptse operationis expleuit. scit autem sibi constitutum esse, quid gerere oporteat, cum ait Petro gladio his, qui ad prehendendum eum uenerant, resistenti: calicem, quem dedit mihi pater meus, non bibam illum? docens se prsescriptse sibi a patre passionis calicem esse bibiturum. scit se etiam semitam suam directionemque conplesse, cum poto aceto spiritum traditurus ait: consummatum est! et mox tradidit spiritum.
Hanc ergo semitam et directionem suam pater inuestigauit. inuestigauit autem, cum per prophetam de sorte uestis prophetauit, ut scriptum est: et super uestimentum meum miserunt sortem. et iterum, cum de tradito inter latrones atque suspenso recognita est prophetia dicens: et cum iniquis sestimatus est; uel cum de osse intacto atque inpresso uulnere ante praedictum est: os eius non confringetis et: uidebunt, quem conpunxerunt t. haec itaque, quae ei omnia erant in passione praescripta. a deo peruestigata sunt, ut et fuerint prophetata. ac ne quid ex his, quae gessit ac passus est, incognitum fuisse patri existimaretur, generaliter cuncta conplexus est dicens: et omnes uias meas prseuidisti. sed qui praeuidit, uidit antequam res esset. prseuidit autem etiam hoc: quia non est dolus in lingua mea; est enim secundum propriam professionem [*](2 Ioh. XVII, 4. 7 Ioh. XVIII, 11. 11 Ioh. XIX, 30. 14 Ps. XXI, 19. 16 Esai. LIH, 12. 18 Exod. XII, 46. Num. IX, 12. 19 Zach. XII, 10. ) [*]( 1 autem om. G praescribtum G pscriptum P 2 esse G 3 quod autS sibi opus P 4 operationis ex orationis P 6 ad praehendendum R1 ad adpraehendendum corr. m. 3 R ad comprehendendum PE 7 non bibam illum G RP non uis ut bibam illum e 8 persoriptae (?) G 10 poto P potato ex potu m. 3 R traditurus esset aitP 11 et om. P 18 cn per prophetam Re par prophetam cum Pb 14 ut scriptum est GR et scriptum est P 17 aestimatus Re cf. Sabatier II, 611 deputatus Pb 19 uiderunt P conpunoxerunt P 21 ut et fuerint Pb uel fuerunt ex uel fuerint m. 3 R ut fuerant e ac ex hac R 24 res esset PE res e R. ) [*]( XXII. nOar. Pict. para I. ) [*]( 48 )
Proficit deinde paulatim sermo c“ptus ab homine et ad significationem naturae in eo caelestis extollitur, cum ait: ecce tu, domine, cognouisti omnia nouissima et antiqua: tu formasti me et posuisti super me manum tuam. mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, non potero ad eam. personse istud prophetae non conuenit, ut ex se dixisse uideatur: mirabilis facta est scientia tua ex me, ut mirabilis dei cognitio ex eo facta sit, Moyse antea cognitionem nobis dei libris legis loquente. sed ne ipsi quidem Moysi hoc esse proprium potuerit deum, antequam flagrantem rubum conspicit, nescienti, opinione quidem electi in Abraham et Isaac et Iacob populi sui religioso, uerumtamen familiarem cognitionem ante hoc tempus nisi, deo non adepto. sed omnis sermo iste ei conpetit, qui ait: pater, manifestaui nomen tuum hominibus et qui ait: haec autem est uita seterna, ut cognoscant te solum et uerum deum et quem misisti Iesum Christum. sed haec suo loco plenius prosequemur.
Descendendum autem ad id est secundum ordinem dictorum: ecce tu, domine, cognouisti omnia nouissima et antiqua. nouissima sunt, cum probasti, cum [*](1 Ioh. XIV, 6. 3 Matth. XXIV, 35. 22 loh. XVII, 6. 23 Ibid. 3. ) [*](1 uia uita R uilL tua P uia et uita E recepit R 2 in lingnaP 3 qtiia ait a qui ait P 5 uerii ex uero P 8 profecit P 18 et non Pb 16 moyse RE moyses P libris = legis R loquentis RPb lt potuit Re a 18 nesciente P 19 et ante isac supr. scr. P 21 istae R ei om. P 23 auiè est R est autem PE 24 solum & uerum RPX solum uermn pt E çj. Sabatier III, 471 25 suo loco PE uolout R 27 cognouisti nonislima (uisti in tiers. exeunte add. m. 3) R cf. Abh IV, 86 adn. )
Dehinc ut nouissima deus et antiqua cognouit, ita in eo, quod sequitur: tu formasti me et posuisti super me manum tuam, utrumque significat: ut, quod formauit, antiquum sit, quod superposuit manum, nouissimum sit. quod enim secundum naturam diuinitatis formatus sit, apostolus docet dicens: qui cum in forma dei esset; quod enim in forma est, formatur in formam et quidem paternae naturae et diuinitatis formam. et nescio, an, quod formatus in forma serui est, referri possit ad patrem, ut formatus ab ipso sit: sapientia enim ipsa sibi sedificauit domum. sed hinc nec temporis nec quaestionis est amplius loqui. quod autem proprie ad corpoream natiuitatem referri oporteat: et posuisti super me manum tuam, ita docemur ex persona patris: inueni Dauid seruum meum, in oleo sancto meo unxi eum. manus enim mea auxiliabitur illi et brachium meum confortabit eum. nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non adiciet nocere eum. et non est ambiguum, omnem hunc psalmum ad personam domini esse referendum: quia ea omnia in eo sint, quae et diuinitati ipsius propria sint et a naturae nostrae infirmitate dissentiant.
Et quia utroque in tempore, id est nouissimo et antiquo, uel ipse praedicando uel in apostolis et prophetis loquendo cognitionem ex se dei mirabilem fecit, ait: mirabilis facta est scientia tua ex me. sed mirabilis quomodo? nempe [*](8 Ioh. 1,1 sq. 10 Phil. II, 6. 13 Prov. IX, 1. 17 Pa. LXXXVIII, 21 sq. ) [*]( 1 eine supr. scr. m. 1 R 4 per eum RP per ipsum E 6 quod om. R 11 formatijr in formam R formatur in forma P et quidemformam om. R et ei paternae naturae et diuinitatis P 12 formam — serui om. P cf. Acad. p. 32 sqq. 18 referri R ut referri P ad patrem R a patre P ut formatus R et formatus P locum in RP noli. illis aberrationibus confusum, sed facile ex eorum uestigiis restituendum bene coraeruarunt E 14 nec tempus ė nec quaestiones P 15 propriae R ' 19 illi RP ei E 21 in eū ex in eo m. i R 28 ait enim mirabilia P. ) [*]( 48* )
Sed quid est istud, quod dicitur: non potero ad eam? unigenitus ait: omnia, quae patris sunt, mea sunt; et: sicut habet pater uitam in semetipso, ita et filio dedit uitam habere in semetipso; et: sicut pater uiuificat mortuos, ita et filius quos uult uiuificat similiter; et: ego et pater unum sumus. nulla discretio potestatis in uerbis est, nulla enim differentia uirtutis in factis est. "unum sumus" plerique inreligiosorum ad uoluntatis tantum concordiam rettulerunt. sed cum dicitur: uel operibus meis credite, quia pater in me et ego in patre. non tantum uoluntatis unitas, sed etiam diuinse uirtutis ostenditur. ergo cum omnia, quae pater faciat, omnia faciat et filius — eadem enim facit similiter — quserendum est, quid sit. quod dictum est: non potero ad eam. sed cum audio: pater maior me est; et rursum: non potest filius facere a se quicquam, nisi quod uiderit patrem facientem, haec mihi intellegentiam suggerunt dicti huius: non potero ad e a m. est enim maior pater filio, sed ut pater filio, generatione, non genere: filius enim est et ei eo exiuit. et licet paternse nuncupationis proprietas differat, tamen natura non differt: natus enim a deo deus non dissimilis est [*]( 10 Ioh. XVI, 15. 11 Ibid. V, 26. 12 Ibid. V, 21. 14 Ibid. X, 30. 17 Ibid. X, 38. 23 Ibid. XIV, 28. Ibid. V, 19.. ) [*]( 2 inconpraehensibilis R 3 manens (a ex corr. m. 1) R 5 ac rJ hac R 11 ita filio P 14 et ante ego om. G 15 nulla enim G nulla etiam RPE 16 unum sumus G quod unum sumus RPE 17 rettulerunt 0 retulerunt RP 22 dictum est Re dictum sit P 23 me maior est R 24 a = se P 26 maior pater filio GRP pater maior filio f. )
Et uideamus, an hoc, quod non poterit ad eam, ad dignitatem paternse confessionis relatum sit. sequitur enim: quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades; si sumpsero pinnas meas ante lucem et habitauero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. non excedit paternam filius infinitatem; neque naturam, quae ultra locos omnes est, is, qui in sinu est, transgreditur. sit licet in caelo, sit in inferno et ultra postrema maris euolet, adest tamen ille ubicumque, qui ubique est: nec subterfugi potest, intra quem omnia sunt et qui in omnibus est.
Et ne inreligiose ad contumeliam indemutabilis atque inpassibilis substantiae quaedam opinemur ex eo, quod dictum est: aut a facie tua quo fugiam? ut uideatur fugam ob passionis metum cogitasse: dictorum ratio noscenda est, ut incolumi dignitate haec necessario commemorata esse intellegantur. nemo autem eorum, qui in studiis doctrinae caelestis demorantur, poterit ambigere deum atque hominem dominum nostrum Iesum Christum confiteri: et hominem quidem in tempore, deum uero semper et ante hominem et post hominem, [*](1 substantia PE substantiae R non potest ergo ad eum ex quo est.nam GR non potest ergo ad efl ex quo ė non exaequari.nam Pnon potest ergo ad eum ex quo est exaequari. nam E cf. Acad. p. 67 3 ei ex qu* G et ex quo RE & ex quo P 4 ideo uidetur P 5 poterit G potero RPE ad sec. I. om. G 7 a spiritu GR ab spiritu P et a facie tua quo G et quo a facie tua RPE 8 si descendero G R et si descendero P 9 in infernum GR ad infernum PE pinnas GR pennas PE 12 excaedit R 13 is GP ex his R 14 in inferno G in infernis RPE 16 ubicumque quia..... (an quiu***** ?) G ubicumque qui ubique est P ubicumque est (om. qui ubique) R auperfugi R 17 ne quid RPE 18 quaedam RP quaenam G om. E 19 est GP sit Re quo GPE om. R ut uideatur GP et uideatur R 20 dictorum ratio GR ex dictum ratio P dictorum uirtns e 21 incolumi G incolomi RP. )
Cum igitur psalmum hunc coeptum ex persona hominis. quem adsumpsit, meminerimus, diligenter contuendum est ut intellegamus, quid diuinitati eius, quid homini sit aptandum: atque ita, ut sensum nostrum dictis magis applicemus. quam per fallacis intellegentise opinionem sensui dicta subdamus. ait enim: quo ibo a spiritu tuo, aut a facie tua quo fugiam? diuersa significatio est spiritus atque faciei. et a spiritu quidem abibo, a facie autem fugiam. dehinc sequitur: si ascendero in cselum, tu illic es; si descendero in infernum. ades. non eadem est ascensio in caelum, quse et descensio in infernum. tertium deinde est: si sumpsero pinnas meas ante lucem et habitauero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. iam non hominis hsec uox est. ut pinnas sumat, ut suas sumat, ut trans oceanum habitet, ut deducatur illic manu dei, ut teneatur dextera dei: potioris istud naturae est. et quis hic sit, qui confidenter haec dicat, ipsa dictorum ratio monstrabit.
Ostendens igitur unigenitus deus eam, quae per se mirabilis facta est et ad quam non potest, paternse admirationis confessionem, utrumque in se tempus et naturam utramque significat, scilicet eam, qua et in spiritu et in corpore manens docuit. cum enim ait: quo i bono spiritu tuo, tempus illud, quo et ipse spiritus in spiritu paternse gloriae ante adsumptionem hominis mansit, ostendit. non enim potest a spiritu quoquam [*](1 da ante scilicet supr. scr. P 2 in ante forma om. P 6 absort» R absorpta PE cf. Georges Wortf. 5 9 diuinitati RE dignitati P 12 ab spiritu tuo P 14 abibo RE aquoibo (aquoi in ras. a m. 2) P posI autem R add. tua 16 & illic ades R 21 pennas ex pinnas m. 3 R pennas P 22 illic R illuo ex illic P cf. Stud. 1889, 321 24 dictorum ex dicturum P 26 et om. P 28 quo R dOqt RquodPcf p. 763,28. )
Sequitur quoque par ratio dictorum, ut utrumque ex eo, quod et homo et deus erat, dixerit. si ascendero in caelum, t u ill i c es: hoc diuinitatis est proprium. nemo enim ascendit in cselum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. terreni enim corporis natura ascensionem hanc nisi in caelestem gloriam demutata non obtinet. si descendero in infernum, ades: humanae ista lex necessitatis est. ut consepultis corporibus ad inferos animae descendant. quam descensionem dominus ad consummationem ueri hominis non recusauit. id autem: quo abibo. ant quo fugiam, et illic es et ades ad significationem doctrinae eius, quse mirabilis ex eo facta est, pertinet, per quam deus omnia esse et in omnibus esse sit cognitus: ut, licet faciem dei homo fugiat, quia non sustinet, licet de supernis ad inferos mortis lege descendat, deus tamen ubique sit semper et in omnibus. [*](4 Exod. XXXIII, 20. 8 Ps. XXXIII, 17. 17 Ioh. III, 18. ) [*]( 1 deficere Re decipere Pb 9 quo om. P 6 defngiamus R 7 quantum ad inpatientiam unionis RE qu = = tfl inp** (si spatium litterarum fugientium respicit, fuisse uidetur: quantum inpatientiam uisionis) P 10 dei om. ? P fort. non autem cf. praef. 12 extra omnia & manentS P 15 par ratio coni. Bened. in adn. paratio P narratio R ratio Ecf. Abh. IV, 65 16 dS erat (om. et) P 18 de caelo descendit RP descendit de caelo E. )
Et quia per hsec superiora discretim ex utroque, in quo erat, naturae genere prsedicauit, dei scilicet atque hominis, tertio unitatem naturae iam in se proficientis ostendit dicens : si sumpsero pinnas meas ante lucem et habitauero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. cum sumpsit pinnas, iam corpore non grauatur. cum suas sumpsit, docet hanc euolandi semper sibi fuisse uirtutem. cum ante lucem sumpsit, tempus resurrectionis ostendit. cum in postremis maris est, loca ut deus humanae demorationis excedit. cam deducitur manu, non timet. cum tenetur dextera dei, non mutatur aut decidit: donauit illi deus nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine eius omne genu flectat cselestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris. in eo enim, quod datur ei nomen super omne nomen, manu ac potestate patris dei in gloria ipsius homo susceptus adsumitur.
Pinnas autem ad demutationem terrenorum corporum in spiritalem atque aeternam naturam referri prophetica auctoritas est, cum ad inopem fidei et bonorum operum pauperem dicitur: ne extendas te, cum sis pauper, diuiti, sensu autem tuo abstine: praeparauit enim sibi pinnas. ut aquila, et reuertetur in domum eius, qui praeest ei. pauperem extendentem se in spes diuitis arguit, quod infidelitatis suse inopiam fidelium exaequet opulentiae. diues enim non humanis opibus, sed caelestibus thesauris parat sibi pinnas, quibus reuertatur in domum eius, qui praeest ei. reuertetur enim, unde decidit, unde in peccato primi hominis expulsus est. et quis est iste, cuius haec domus est et qui ei praeest? [*](12 Phil. n, 9 sq. 22 Prov. XXIII, 5. ) [*]( 12 donauit enim illi PE 13 Aectat R flectatur PE 14 et terrestrium RPlb terrestrium P'e 16 di patris est P 17 patris dei RP dei patria E 00 aeternam Rb aeream P aetheream P, hic duin. cod. P 25 in spes Rb in opes e 28 reuertatur in domum eius qui praeestei reuertaur in domum qui peet ei reuertetur enim leclw '/iUograpkia et aberratione orta R 30 et qui ei praeest h. I. om. R. )
Sequitur etiam idem ordo dictorum et ex utriusque naturse intellegentia, hominis scilicet et dei, sermo decurrit. ait enim: et dixi: forsitan tenebrse conculcabunt me. uox, ista hominis esse existimatur; quia uidetur quibusdam aut inreligiosis aut inperitis sub illa passionis timiditate trepidare: quasi uero nunc sermo iste timoris alicuius habeat professionem et non magis susceptae mortis significauerit uoluntatem nullo eius metu ac terrore praelato. non enim ait: tenebrae conculcabunt me; sed ait: forsitan tenebrae conculcabunt me. quod fortuitu adiecit, incertum humanae de se opinionis, qua timere inferos creditus est, inrisit errorem. nemo enim conculcari se certus idem rursum, an conculcetur, incertus est.
Ut autem hoc, quod ait: forsitan tenebrse conculca 8 bun t me, non ad naturae suae trepidationem posset intellegi, sed inpise de se intellegentise significaret incertum, continuo subiecit: et nox inluminatio in deliciis meis. quomodo enim conculcatur a tenebris, cui mors inluminatio in deliciis sit futura? domino itaque passio ista deliciase sunt, dum portas aereas confringit, dum uectes ferreos conterit, dum omnem potestatem despoliat, dum de his in se triumphat, dum eum, quem ad imaginem suam fecerat, redimit, dum deliciis paradisi restituit. in his igitur passionis oblectamentis atque deliciis nox ei inluminatio est et inluminatio [*](1 Luc. XXIII, 43. 8 Essi. XL, 81. ) [*]( 8 pinnas om. R 14 istae R 16 ao terrore ex hac terrore R ac timore (??) G 18 fortuiti R 24 et mox Go 25 cum G mors GR nox coni. Lipsius, sed qf. adn. Bened. 26 itaque ex a quo R 28 triumfat R u 29 redimit dum RE redimendm G 30 paradisi G paradysi R 81 ei in rtU. R. )
Sequitur deinde: quia tu, domine, possedisti renes meos. suscepisti me de utero matris mese. confitebor tibi, quia terribiliter mirificatus sum. tenet etiam nunc ordinem significationis utriusque, ut se et hominem et deum doceat. cum enim possidentur a deo renes eius et a matris utero suscipitur, corporalis in eo condicio monstratur. in renibus enim uoluptatis est causa. sed cuius renes a deo possidentur, non exeunt in uoluptates corporis incentiua lasciuise. et qui ab utero matris suscipitur, non ad opera saeculi a deo susceptus excedit. omnis igitur eius uoluntas ac labor est patrem praedicare, uoluntatem patris explere, acceptum a patre calicem bibere. haec enim hominis sui, quem adsumpsit, officia sunt. sed cum ait: confitebor tibi, quia terribiliter mirificatus sum, confessionem omnem terribilis de se admirationis ad gloriam diuinae substantiae suse reddit. mirificatus est enim ob id, quia deus possedit renes eius, quia a matris utero susceptus est. per id enim, quod uoluntas eius et operatio deo dedita fuit, mirificari terribiliter promeruit. mirificatus autem terribiliter est, dum horis crucis tenebrae sunt, dum tremit terra, dum saxa rumpuntur, dum patent sepulchra, dum mortui resurgunt, dum in eodem corpore ipse conspicitur, dum clausis ianuis soli sibi penetrabili aditu adsistit, dum ad caelos eleuatur. dum apostoli gentium linguis locuntur, dum umbrae eorum morbis medentur, dum claudis nummum poscentibus cursus donatur, dum eleemosynis inopum mortuus redditur, dum persecutores fiunt prsedicatores, dum dissolutis catenis cantatur in carcere, dum in martyrio martyri uidetur in caelis, dum postremo in eo, quo eleuatus est, corpore a dextris dei sedet, cuius in gloria et maiestate permanet. [*]( 1 quia tu dfie RE quia = = tu G 8 magnifioatus es G, sed cf. infr. et Abh. IV, 86 4 nunc G nū R 7 cuius om. R 8 uoluptatia GR sed cf. Acad. p. 18 13 tibi dne h. I. G 16 reddidit R 19 promeruit — terribiliter om. G horis G oria R hora e 25 elemosynis R O 27 in martyri G 28 martyri G a martyre RE in eo quod GR 29 cuius in gloria et maiestate...... (unum uerbum euan.) G cuius in gloria et manebat et permanet RE. )