Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Seon, regem Amorraeorum, et Og, regem Basan. et omnia regna Chanaan occidit. et quid istud est? tot regna euersa sunt, tot reges extincti sunt: et horum tantum fit memoria? fit quidem secundum gestorum fidem paucorum memoria ex plurium; sed hi tantum memorantur, in quibus, quamuis quidem res gesta cognosceretur, tamen per condiciones uirtutesque nominum spiritalis in his esset condicio subtexta. nam Seon infructuosae arboris interpretatio est — quod enim nobiscum arbor infructuosa, id hebraice Seon nuncupatur- Amorrseus uero exacerbantis. has ergo sub horum nominum significatione infructuosas in nobis exacerbantibus uirtutes deleuit, infructuosos scilicet principes, qui nos, qui exacerbabamus in dominum, obtinebant, et ob id secundum dictum euangelicum exemplo infructuosae arboris excisos. Og uero [*]( 6 Ps. LXXin, 12. ) [*]( 1 animalem quae G 9 hebetem P hebentem T habentem GE cf. Acad. p. 41 inanimamqae GPT inanimemque E 12 in medio aegypto P 18 id 3 = zabolus P 21 plurifll PT (subaudi memoria) pluribus E sed hii T s* in P 26 nunooupatur P 26 amorreos uero exacerbantes PT Amorreus uero ezaoerbans e; corr. Bened. 28 qui *&• 1 l. E qb T quibus P fort. quia (q<) exacerbabamus E exaoerbunus PT ;89 in dominum PTb dominum e. )
Sed occisis his quid consequitur? dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israhel populo suo. data quidem terra est regum et gentium superius memoratarum, sed amissa rursum est. hodie a gentibus incolitur, Israhel ubique exul est; et quomodo terra, quae data est, hereditas est? manet ergo idem ordo, ut sub his, quae corporaliter gesta sunt, ea, quae spiritaliter essent gerenda, praescripta sint. data igitur corporum nostrorum terra in hereditatem est, quse antea erat in Chanaan maledicta, in uitia mobilis, in Basan confusionis pudorisque plena, in Amorraeo exacerbans et inritans, quam possidebat in Og infidelitatis maceria, quam occupauerat in Seon arbor infructuosa. hsee igitur terra soluto infidelitatis uallo et excisa ex ea arbore infructuosa data est hereditas et data Israhel populo suo. quse autem haec hereditatis terra sit et qui sit hic Israhel, [*](8 Ephea. II, 14. 6 Gen. IX, 25. 12 Rom. VI, 12._ ) [*]( 1 uallis ≡ P 8 uel uel ualli.id S P uel ualli α 4 a cognitione Tb ad cognitionS Pe 5 ohanaan chanaan maledictum P (ubi alterum channan supr. scr.) T Chanaan. maledictum Chanaan E 8 in male dicta impietatS P in maledicta impietate T 9 in nos PE in nobis T aua (a ertU.) ac P 10 extincxit P 11 non Tb ne ex neo P hec e 18 hodie PlTE quae hodie P* 28 in uitia Pe et in uitia Tb 29 hec israel P. ) [*]( 46* )
Atque ita ait: domine, nomen tuum in saeculum. numquid a nobis optandum hoc deo est, aut aeterna uirtus eget uoto nostro, ut maneat in aeternum? ut in nobis potius maneat, optandum est; sicuti cum dicimus: sanctificetur nomen tuum, adueniat regnum tuum, fiat uoluntas tua in caelo et in terra, non utique, ut haec deo proueniant, optamus, ut sanctificetur, qui sanctus est, ut uoluntas sua fiat, cuius factum in uoluntate est: nostrae haec potius rei uota sunt, ut per egregia fidei nostrae opera nomen eius sanctificetur in nobis-ait enim: estote sancti, quoniam ego sanctus sum —, ut in nos regnum eius adueniat, et digni aeterno regno per indultam nobis aeternitatis substantiam simus — quia spes uitae est confiteri regnum eius, et dicenti sibi latroni: domine, memento mei, cum ueneris in regnum tuum, respondit: amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso-. ut, sicut uoluntati eius in caelis ab indefessis et caelestibus uirtutibus paretur, ita et a nobis in terra pareatur, ne corporalis nos infirmitas ab exequenda eius uoluntate deflectat — in caelis enim indefessis cotidie uocibus dicitur: sanctus, sanctus, sanctus, dominus deus sabaoth, pleni sunt caeli et terra gloria tua, ut nobis quoque nihil aliud in opere sit per quod sanctificatur nomen eius, nihil aliud in spe, per quod et in nos regnum eius speramus, nihil aliud in uoluntate, per quod ei aeternae a nobis laudes sunt deferendae. profectus hic uoti nostri indigentiae res est, ut nobiscum nomen eius maneat in aeternum. [*](1 I Cor. 15, 49. 10 Matth. VI, 9. 16 Levit. XI, 44. 19 Luc. XXIII 42 sq. 26 Esai. VI, 3. ) [*]( 6 incolome P 12 in caelo P cf. Sabatier III, 33 sicut in oaelo TE utique ut haec PTe utique haec b 18 quia = P 19 nita.i P 21 paradyso P 22 sicut PT sicuti E 28 per quod hic et in seq. PTb; w t hic et infra praemittitur nisi ante per quod, sed cf. adn. Bened. )
Dehinc sequitur: et memoriale tuum in genera. Mone et generationem. non, sicut saepe, a saeculo in saeculum neque a generationibus in generationes, sed in generatione et generationem. et hoc non de nomine, sed de memoriali memoriale enim est memoria operum dei, quae libro legis continentur. et quia lex et memoriale dei in generatione prima, ludaeorum scilicet. usque in plenitudinem temporum mansit, sicuti plebi Sodomae et Gomorrae usque ad plenitudinem peccati poena dilata est, ita mensuram omnium impietatum cum prima generatio explesset, memoriale dei et omnium operum suorum memoria in generationem alteram transiit, in Christianos namque, cum quibus hodie legis ueneratio est et prophetiae et nomen domini.
Tenuit autem hunc eundem in consequentibus ordinem dicens: quia iudicabit dominus populum suum et in seruis suis consolabitur. differt iudicari et consolari et differt populus et seruus. in seruis autem consolatio, in populo uero indicium est. populum dei Israhel secundum carnem nuncupatum esse, quis nescit? dictum autem ab apostolo est: qui in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur. iudicabit ergo deus populum suum; sed in seruis suis consolabitur, nempe illis. de quibus dominus ait: qui credit in me, non iudicabitur, sed transiet de morte in uitam: qui autem non credit, iam iudicatus est consolabitur autem dominus iudicato Israhel in seruis suis. in omnibus enim fidelibus terrae solatium habebit ex damno.
Voluisset enim populum suum, quem in patribus eorum Abraham et Isaac et Iacob elegerat, non iudicari: ob quem post diuersas plagas Aegyptum adflixerat, ob quem in columna ignis et nubis adstiterat, ob quem mare diuiserat, aquam e , [*](90 Rom. II, 13. 28 Ioh. V, 84; cf. III, 18. ) [*]( 1 in generatione et generationS Pb in generatione et generatione T in generationem et generationem e et ric infr., cf. explicationem Bened. 13 et profetie PT et prophetia E et nomen domini E nolb dnf P om. T 29 illi P 23 de P ex a corr. T 25 israhel supr. scr. P 96 terrae Tb terra Pe 81 adstiterit P. )
Conuertitur deinde ad depellendum errorem gentilium prophetico sermone, ut stultas atque inreligiosas superstitiones ex ipsis superstitionum causis coarguat dicens: simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. os habent et non loquentur; oculos habent et non uidebunt; aures habent et non audient: nares habent et non odorabunt; manus habent et non palpabunt; pedes habent et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo neque est spiritus in ore eorum. similes illis fiant, qui faciunt ea et [*]( 14 Deut. XXXII, 36. 17 of. Maoh. II, 6, 21. 18 Ibid. II, 7, 6. ) [*]( 3 homiminS T 18 exodi cantioo P 17 degustare (re in ras.) P ementito. saorificatQ PT emetiQ. sacrificattt «; e gentium sacrificatu < coniect. Erasm. ed. Basil. 1550, Par. 1572, sed cf. adn. Bened. 18 scriptura l. supr. c. septem fratres hac uoce tUJOB esse narrat. 22 prophetico sermone PE propheticns sermo T 95 couloa — uidebunt om. P 29 uoces non clamabunt in gutture suo in Pe infr. post in ore eorum legvntur. )
Demonstrato autem errore gentili ad doctrinae ordinem propheticus sermo se rettulit dicens: domus Israhel benedicite dominum; domus Aaron, benedicite dominum; domus Leui, benedicite dominum; qui timetis dominum, benedicite eum. in his nominum atque officiorum distinctionibus omnem ecclesiae populum conplexus est, sed per nuncupationum et proprietatum significationem ipsa illa officiorum merita diuisit. in eo enim, quod dicitur domus Israhel et domus Aaron et domus Leui et qui timetis dominum, aliud ab alio esse discernitur, ut secundum apostolum ad Corinthios scribentem quaedam fit in nominibus distinctio, cum ait: uocatis, sanctis cum [*]( .27 I Cor. 1, 2. ) [*]( 1 sperant in his PT cf. Sabatier II, 263 coofidant in eia E 2 simalachru Pa 8 labor et P 6 formandos P 8 aurium om. P in formam P - 9 cui apiritn aaolante«7 (anolare =,,ausgeben'' 1) e n", "f elllen') . cui spirita enolante b cui. spfis (a a a m. 2) a uoluntate P cui spQs 5 sine aolantate « cui species est sine uoluntate ed. Basil. 1550, Par. 1572 10 inanimae PTb inanes e 11 rigentes ex regentes P 14 emortna Tb et mortua P I emortuo e corpora PTb corpore e 21 diatinctionib: ex distionib; P 24 et ante domus Aaron om. T 25 esse om. T 26 chorinthioa P fit in nominibus Tb fit in omnibus P ait in hominibus e. )