Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed haec a me uolenti uirtutem et rationem dictorum ostendere ita commemorata sint, ut nihilominus inuisibilis et omnipotentis uirtutis esse intellegatur, amari, quod est ab extremo terrae, nubes educi et inter pluuias fulgura coruscare et uentos ex occultis spiratuum suorum sedibus flare. uerum quia non in his tantum omnipotentia dei est, neque in his solum, quae uoluit, fecit in caelo et in terra, in mari et in abyssis, et in his, quae corporaliter gesta esse memorantur, spiritalia significari meminimus: demonstrandum est nunc. quid sub his dictis per uirtutem prophetiae intellegere debeamus.

In eo, quod omnia, quae uoluit, fecit in caelo et in terra, in marietin abyssis, quantum cognitioni nostrae permissum est, nihil amabilius deo homine est. et subest causa, ut peculiare hoc ei animal sit. mundus uerbo constitit, homo autem cum consilio efficitur, non uerbo, sed opere cogitato. fit quoque ad imaginem dei; per inspirationem etiam dei uiuens anima perficitur. legem accipit, uoluntati suae permittitur, liber ab omnibus mundi dominus constituitur, paradisi incola est, inuidia diaboli dignus est, post peccatum misericordiae reseruatur, omni saeculi huius aetate ad cognitionem dei eruditur, iudex angelis praeparatur. reuelationem eius creatura expectat uanitati in spem et ipsa subiecta; ob paenitentiam eius ex peccato angelorum in caelis maximum gaudium est. hic ipse per sacramentum natiuitatis secundum hominem legum Christum adsumptus in eum est. iam ubique inreligiosum ante os eius religionem docet, iam pollutum stupris corpus continentia pururm est, iam caeca quondam a cognitione dei mens Israhel facta est. iam inuidia in imitationem boni profecit, iam ebrietas in [*](1 commouerit G 3 uolente Te 4 ***stae (?) commemora*** G 7 ***ratuum G spirituum PT 10 his***** qualiter (?) gesta G 12 quod G 16 et sub3 supr. add. P 17 constitit PTa consistit E 20 accipit GT accepit P uoluntatis GPl 28 in dm (?) *st G ante uos (?) G 30 caeca GT ex caecam P istrahel G 31 iam pr. I. supr. add. P in imitationem boni proficit P imitatione boni profecit T in inmu (?) ******* G. )

703
ieiunia exarsit, iam odium in amorem demutatum est, iam uitia in uirtutum uita perempta sunt. -

Fecit ergo dominus omnia, quae uoluit, in caelo et in terra, in mari et in abyssis. nihil enim in his omnibus prius homine suo habuit, ob quem etiam unigenitus eius deus homo extitit; et fecit ista educens nubes ab extremo terrae. nubibus dominus praecepit, ne super spinosam et infecundam uineam pluerent: mandabo, inquit, nubibus, n e pl ua n t super eam. cognoui et nubem, in qua locutus est deus: in columna, inquit. nubis loquebatur ad eos. et testatur mihi Paulus in hac nube non hoc solum, quod legitur, intellegendum dicens: an nescitis, quia patres nostri sub nube fuerunt et in Moysen baptizati. sunt? nubes haec itaque significat doctrinam apostolicam, quae inumbrans et a calore defendens aestum omnem futuri iudicii excludit. quod autem a nouissimis terrae sint, audiamus apostolum dicentem: puto autem deus nos apostolos extremos ostendit sicut abortiuos. dominus ipse. cum de loco et dignitate inter discipulos sermo esset, ait: qui uoluerit in uobis esse primus, sit omnium nouissimus. has ergo nubes deus omnia, quae uult, faciens a nouissimis terrae educit, et hanc inumbrantem doctrinam terrae humilia exhalant.

Fulgura in pluuias fecit. fulgur est uirtutis cae-lestis agnitio, et hoc ipse dominus testatur dicens: sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque ad occidentem, ita erit aduentus filii hominis. et hoc quidem ita in domino, qui non in locis, ut corporalia, sed [*](8 Esai. V, 6. 10 Ps. XCVIII, 7. 12 I Cor. 10, 1 sq. 17 I Cor. 4, 9 20 Marc. X, 44. 25 Matth. XXIV, 27. ) [*]( 2 uita Ge uitam PTb 5 prius G (prius = potius uel carius cf. A cad. p. 35) carius PTE 6 ista G ita PTE 7 praecipit G 8 infoecundam T inquid G nubibus GP nubibus meis T 18 in moysi = P in moyse T in mose s cf. Sabatier III, 691 14 nube hanc P doctrina apostolioa ex doctrinS apostolicS P 18 siS auortiuos P 21 noluit T 28 ut corporalia coni. Bened. in adn. ut corporali G ut corporalis PT corporalibus e. )

704
ubique adueniens cernetur. ceterum in singulis hodie, quicumque uirtutem dei adnuntiabunt, qui cognitionem eius per doctrinam praestabunt, fulgura in pluuias facti sunt: fulgure primum ipsi scientiae coruscantes, tum deinde uerborum imbrem profundentes. et huius pluuiae ex se profundendse Moyses non iam spiritaliter per doctrinam, sed corporaliter per gloriam fulgens ita meminit: attende caelum, et loquar: et audiat terra uerbaex ore meo. expectetur sicut pluuia dictum meum, et descendant sicut ros uerba mea et sicut pluuia super gramen et ut niues super faenum. illa fulgura in has pluuias facta sunt, uerba scilicet uiuificantia et potantes inrigantia et peccaminum hieme arefacta excitantia.

Seruatus autem ordo est, ut post congregatas ex nouissimis terrae nubes, post fulgura in pluuias constituta producat uentos de thensauris suis. et quos de thensauris suis uentos producat. non ambiguum est, eos nempe, de quibus ait: faciens angelos suos spiritus. sunt enim angeli paruulorum cotidie deum uidentes. hi igitur spiritus ad salutem humani generis emissi sunt; neque enim infirmitas nostra nisi datis ad custodiam angelis tot tantisque spiritalium caelestium nequitiis obsisteret. opus ad id fuit naturae potioris auxilio; et hoc ita esse ex his dictis docemur, quibus trepidum ac pauentem Moysen dominus confirmat dicens: ecce angelus meus antecedet te. hos igitur de thensauris suis uentos producit [tribuens in his auxilium humanae infirmitati], ut haec nos diuina praesidia [*](7 Deut. XXXII, 1 aq. 16 Ps. ell, 4. 28 Exod. XXIII, 23. ) [*]( u 1 cernetur (oernetr G) GT cernitur (i in ras. P) Pe 8 in plooiis fiPT inter pluuiaa e fulgure GT fulgora Pfulgura e ipsis G P 5 profunde denda* G profundeN P 6 per doctrinam — corporaliter om. G cf. Acad. n p. 32 7 audiet G 8 expectetr G dictum PT cf. Ps. CXLII cap. 7 et Sabalier 1,385 adn. eloquium E 10 niuis P 11 potent T 12 et peccaminum hieme arefacta *****tia (excitantia temptatii) G om. PTh 14 in pluuias GPTb om. e 15 thensauris G thesauris PTE et quop de thensanris suis scripsi et quo* de********** G quos T quos autem E om. P 21 obsistere G 24 teasQfris ? G tribuene — infirmiUti om. G uncinis inclusi, quia haec praetermusio non iis causis, de quibus Acad. p. 32 dixi, explicari poleat. )

705
aduersus mundipotentes harum tenebrarum in hereditanda nobis salute tueantur.

Sequitur deinde hic ordo dictorum: qui percussit primogenita Aegypti abhomine usque adpecus et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem et in omnes seruos eius. qui percussit gentes multas et occidit reges fortes: Seon, regem Amorraeorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan occidit: et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israhel populo suo. frequenter sermo diuinus eum intellegendum esse deum caeli atque terrae et uniuersitatis creatorem docet, qui Aegyptum percusserit, mare diuiserit, Aegyptios demerserit, populum suum magnis et mirabilibus uirtutibus eduxerit, in eremo manna aluerit, eiectis gentibus in terram repromissionis induxerit. et quidem omnia haec magnifica et praeclara. opera deum esse testantur; neque enim mediocris et moderatae uirtutis est tanta gessisse: admirandus in his intellegendus est. sed docet nos apostolus cum ueneratione gestorum prseformationem in his doctrinae atque operis spiritalis agnoscere, cum lex spiritalis est, cum gesta eius allegorumena sunt, cum sub nube patres fuerunt, cum in Moysen baptizati sunt, cum de spiritali petra biberunt, cum petra Christus est, cum postremo secundum exaltati in deserto serpentis formam exaltandus est dominus. ergo, licet illa in Aegypto corporaliter gesta sint, spiritaliter tamen nunc geruntur in nobis.