Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed neque stratum lecti sui ascensurum se esse uouit. stratum requies humanorum laborum est et fessorum corporum refectio. sed in caelo semper quiescitur et, quia indefessa illa natura laborem nescit, semper in strato, id est semper est in quiete. dominus noster in forma dei manens formam serui accepit et oboediens usque ad mortem fuit, et mortem cruris, ut plus nescio quid morte pateretur. ob id autem tantum ob“diens usque ad crucis mortem est, ut nos habitatione dei dignos esse praestaret. mori igitur uoluit, qui uita est, et effici se indefessa uirtus ad habitationem corporis non recusauit infirmam, ut in forma dei manens formam serui acciperet. excessit ergo ex illo aeternae beatitudinis suae strato. et testis nobis quadragensimus psalmus est, qui ex persona domini omne sacramentum passionis eloquitur dicens: uniuersum stratum suum uersasti in infirmitate eius. cum per obcedientiam uoluntatis paternae ex deo homo, ex potente infirmus, ex uiuificante mortuus, ex aeterno saeculorum iudice crucis reus dicitur, tum stratum eius in infirmitate conuertitur. in illud igitur aeternae et beatae quietis stratum uouit, nisi reperto dei tabernaculo, non redire, sed nec ante somnum oculis suis dare.