Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sicut, inquit, iurauit domino, uotum uouit deo Iacob. sacramenti mentio ad professionem uoluntatis adsumitur. et nescio, an unigenitus iurauerit. certe ita et gessit et locutus est omnia, ut sacramenti religioni satisfacere uideretur. namque cum quaedam de passione sua locutus ad discipulos suos fuisset et Petrus tamquam indignum hoc dei filio detestatus esset, Petrum, cui superius claues regni caelorum dederat, super quem ecclesiam aedificaturus erat, aduersus quam portae inferi nihil praeualerent, qui quae in terris soluisset uel ligasset, ea in caelis uel soluta persisterent uel ligata, hunc itaque tali conuicio detestantem hoc sacramentum passionis excepit: uade retro post me, satanas, scandalum mihi es. tanta ei religio fuit pro humani generis salute patiendi, ut Petrum, primum filii dei confessorem, ecclesiae fundamentum, caelestis regni ianitorem et in terreno iudicio iudicem caeli, satanae conuicio nuncuparet. quin etiam in [*]( 2 Matth. XI, 29. 8 Matth. XII, 18 sq. 22 Matth. XVI, 23. ) [*]( 8 de eo Rb di PTe 4 anima mea VRPlTb animae meae P'e 5 ludioimn gentibus (gentib. V) VPTb iudicium meum gentibus R gentibus iudicium e 6 olamauit V 7 ut ergo omnis V 8 huius VRTe eius Pb 11 inquid R diio supr. scr. m. 1 R uotum om. R 14 saoramenti religioni VRb sacramento religionia Pe sacramento religioni T 16 indignuB V1 17 petrQ ex petro T petro RPa 19 inferi VRe inferni (an ras. P) PTb praeusalerent R ualerent VTe ualerent ex q; ualent P qui quae (in ras. P) VPTE qui quae R soluisset R uel soluisset VPTe fort. recte 22 uade retro post me VR uade post me PTE if. Sabatier III, 98 satanas VR sathanas T satana PE 28 tanta ei RVPT tanta enim ei E 25 iudioio supr. scr. T. )
Si intrabo in tabernaculum domus meae et si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem et requiem temporibus meis, donec inueniam locum domino, tabernaculum deo Iacob. humanae naturae uota haec esse non possunt, et condicio sacramenti infirmitatem terrenae necessitatis excedit. adeundum tabernaculum domus non est, strato lecti abstinendum est, somnus oculis et palpebris dormitatio et requies temporibus non danda est, donec cum inueniatur domino locus et tabernaculum deo Iacob. [*]( 2 Ioh. XVIII, 11. 8 Ioh. XIX, 30. ) [*]( 1 eo quo RTE meo quo V c€L eo quo (cQ in ras.) P dedendum VRE danda PT 2 ait om. P 8 in theca VT in teca R supr. tcr. 1' in theoam E 5 patri uouisset RPTE pati (adJ. m. 2) uoluisset r 6 ostendet V deuotam VRE dediti P debita T 8 et supr. tcr. p om. 7' 9 oapud R 18 qua iurata sunt esse VRPT quia iurata sant haec esse E seques est P 14 ut add. m. 2 V 15 et si asoendero I si ascendero RPTE 18 doneo inueniam VRPTe donec cum inueniam b 20 haec esse Re ista (add. m. 2) esse V esse ista PTb 21 excaedit R n 22 strato lecti abstinendum est om. R 28 doneo cum RPb doneo T donec e cf. Arch. //, 604 24 domino locus RT don locus V dAo locutus P. . )
Domino nostro Iesu Christo unigenito dei filio, qui omnia humanae salutis sacramenta tamquam iuratus expleuit et quem a prophetis Dauid significatum docuimus, hoc opus maximum fuit, ut hominem ad scientiam diuinam eruditum dignum habitaculo dei redderet. et esse hominem sedem atque habitationem deo ita docemur, deo ipso per prophetam loquente: quia inhabitabo in his et illis ambulabo et ero illorum deus, et ipsi erunt mihi populus, etrursum: in et rursum exultabunt, et inhabitabo in illis. dominus autem ipse in euangelio ait: si quis diligit me, et uerbum meum seruabit, et pater meus diliget eum, et ueniemus et mansionem apud eum faciemus. apostolus quoque ait: uos estis templum dei, et spiritus dei habitat in uobis. habitat autem deus religiosorum mentes non corporali habitu neque naturae grauioris ingressu, ut alibi non degens illic tantum, quo se intulerit, insistat: sed spiritali uirtute in uacua se a terrenis labibus corda permittit seseque luminis modo in patentes innocentiae foribus mentes inluminaturus infundit. adsumpto igitur corpore unigenitus deus neque ante se cum homine suo ingressurum tabernaculum domus suae [*]( 8 Lev. XXVI, 11; 12. 10 Ps. V, 12. 12 Ioh. XIV, 28. 16 I Cor. 3, 16. ) [*]( 1 deo iaoob tabernaculum VRPe tabernaculum deo iacob Tb 8 ibo n xJSo G ihm xpo V qui omnia GVPTE quia omnia R 5 docuimi r< s 7 di GPTb deo Re redderedderet G 8 dii pr. I. GRe dei PTb loqetem f> inhabitabo G VR habitabo PTE 9 in his GRT ex in is corr. P in it r in illis GRP ex in his et in illis corr. m. 2 V int illos T 11 in illis V cf. Sabatier IJ, 16 in his (ex in is P) GRPT 12 et uerbum VKP* uerbum.. (et eeruabit uerbum T) 13 et pater GRE pater PT diliget VRT diligit GP et ueniemus RPT et ad eum ueniemus E 16 habitat GRPT habitabit V habitat autem GVPT habitat R 17 habitu G aditu VRPTE ingressu supr. scr. P alibi non degens Re ∗∗∗non degens G aliunde decedens VPT 18 intulerit GRT intulerint YP 19 in uacua ae a terrenis e in uacuaa et terrenis GV in uaont se terrenis PTb in uacuis terrenis R labibus GT ∗∗∗∗bus V laboribos R labi = = = P 91 deus (dS) RPTE di V. )
Sed neque stratum lecti sui ascensurum se esse uouit. stratum requies humanorum laborum est et fessorum corporum refectio. sed in caelo semper quiescitur et, quia indefessa illa natura laborem nescit, semper in strato, id est semper est in quiete. dominus noster in forma dei manens formam serui accepit et oboediens usque ad mortem fuit, et mortem cruris, ut plus nescio quid morte pateretur. ob id autem tantum ob“diens usque ad crucis mortem est, ut nos habitatione dei dignos esse praestaret. mori igitur uoluit, qui uita est, et effici se indefessa uirtus ad habitationem corporis non recusauit infirmam, ut in forma dei manens formam serui acciperet. excessit ergo ex illo aeternae beatitudinis suae strato. et testis nobis quadragensimus psalmus est, qui ex persona domini omne sacramentum passionis eloquitur dicens: uniuersum stratum suum uersasti in infirmitate eius. cum per obcedientiam uoluntatis paternae ex deo homo, ex potente infirmus, ex uiuificante mortuus, ex aeterno saeculorum iudice crucis reus dicitur, tum stratum eius in infirmitate conuertitur. in illud igitur aeternae et beatae quietis stratum uouit, nisi reperto dei tabernaculo, non redire, sed nec ante somnum oculis suis dare.
Quis iste est somnus? nempe ille, de quo ait: ego dormiui et somnum cepi et surrexi, quoniam dominus suscipiet me. mortis hic somnus est, quem non [*](16 Pa. XL, 4. 23 Ps. IU, 6. ) [*]( 8 pectoris G VRptT peccatoris Px don V 8 ae esse GPT ex se corr. m. 2 V esBe se R 5 sed in caelo GRPT sed quia in oaelo E illa natura — semper in marg. infer. add. m. 2 V 7 in supr. scr. P 8 obaudiena VPT etsicinseq. 9 quid mortem VIII praestaret GVRT praestiterit P (et T in marg.) 12 reonsauit GRPT. reonsabit V 14 aeternae GPT svpr. scr. m. 1 R om. V 16 nobis GVPT nobis est R quadragensimus Gl V quadragesimus G'RPT psalmns est GVPT psalmus R 19 aeterno R aeternorum VPTe 20 dioitur VRP dioetur T in infirmitate PT in infirmitatem VRe sed cf. lin. 17 et adn. Bened. in illud igitur IUpr. scr. m. 1 P illut V 22 sed neo ante V ex sed neq. ante corr. R se neo ante T se negante P 23 post quis ; 5-6 litt. euan. V iste est VRe iste P iste T. )
Id ipsum autem etiam psalmi consequentia demonstrant. ne enim indefessa illa uirtus et inpassibilis unigeniti dei natura mortis somno dormitatura existimaretur, rem omnem ad officium corporis, cui discessio inmortalis animae mors est, rettulit dicens: si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem et requiem temporibus meis, donec inueniam locum domino, tabernaculum deo Iacob. "temporibus" secundum translationis fidem non aetatis spatiis, sed capitis partibus requiem negat. et hae adfectiones sunt corporales, quas labor longus et uitae anxietas exagitant. quieuit autem ille, cui mors somnus est: et id, quod nobis poenalis demutatio est, unigenito et in corpore manenti deo requies fuit.
Sed ante hanc requiem et apostoli eliguntur et soluendi ac ligandi et in caelo et in terra ius sortiuntur et potestatem aduersus uirtutem omnem aduersariam sumunt et templum dei sunt et ipsi ex lege uenientes dignum deo Iacob tabernaculum sunt reperti. ac ne forte nos per multiplicem humani ingenii intellegentiam uim ueritati adferre quidam arbitrentur, ut, quod ex Dauid persona dictum sit, id ad dominum saluatoremque nostrum multimodis translationum subtilitatibus transferamus, contuenda sunt, quae secuntur, ut ex his ueritatem inuitis licet et renitentibus ingeramus. ait enim: ecce audiuimus eam in Ephrata, inuenimus eam in campis siluse; introibimus in tabernacula eius, adorabimus, [*](i n 1 in deferens R 2 est leonis VPT 3 ipsfl = (eras. d) R demonstrat rorr. m. 1 R demonstrat VPT docent E 6 dormitatura TE dormienceatlo tianatura R dormitura P 6 discescesaio corr. m. 2 V dis = = = P rettulit V retalit APTE 7 palfebris V (et palpebris meis om. R) 9 locum add. m. 2 V tabernaculum ex tabernaculo m. 2 V 11 requiem RUpr. scr. T 16 ac ex hao R et in caelo et in terra VRPT et in terra et in coelo E 20 arbitrentur ex quo ex dauid V 21 id mpr.' scr. m. 1 R 22 suptilitatibus V 28 ut om. V ex supr. scr. P 24 eam VTE ea RP 26 efratha V Rim efrata Rl efifrata T 26 introibimus VRE intrabimua PT adorabimus TE ex adorauimus corr. P adorauiznus V adorabimua — pedes eius om. R. )
Volunt ergo Iudsei Dauid, areae huius coemptorem, peregrinationem a domo et uigiliarum iniuriam et laborem corporis, donec cum hunc locum et hoc tabernaculum deo Iacob posset inuenire, uouisse. sed hoc neque historia Regnorum aut Praeteritorum, in quibus Dauid gesta continentur, loquitur, neque psalmus admittit. et cur non admittat, in absoluto est. Dauid aream coemit; locus templi locus areae fuit, ubi fruges congestae, ubi tritae, ubi paleae tritico separandae sunt. requies autem domini in Ephrata est; et prius audita in Ephrata est et postea in campis siluae reperta. et quid commune Hierusalem et Ephrata? et quid areae ad siluae campos? nihil hic conueniens est, nihil non dissonans. aream, in qua requieuisse deus Iacob existimatur, nouissimis temporibus uentilabro dominus emundat: triticum eius horreis condit, paleas autem inextinguibili igne urit. probatos legis uiros apothecis dignos habet, inutiles et infructuosos igni iudicii deputat. templum [*]( 1 ubi steterunt V cf. Sabatier Il, 259 adn. in looo ubi steterunt PTE mouetur V 9 naturae humanae VRe humanae naturae PTb 4 ubi h om. V 6 et om. V odie regiones P 8 illuc VR ex illic corr. T illic P 9 solomon V 10 religionis VIII peregrinatione P 16 oõtmeantur V 16 qur R 18 ubi sec. I. GPT; ubi et ex ubi corr R ex et m. 2 V paleae tritico RPT palea tritico G palusea (utlea a fJI. 2) tritico V paleae a tritico E separandae GRVP (et T in marg.) separatae T 19 efratha Va eufratha R eprhata P 20 siluae VRPT syluae t hierusale V 91 et eprhata P et efratha Va et eufratha R ad ephrata Tb et quid R quid VPTE 24 condit RT condet P 26 inutiles ex inutilis R infructuosos in ras. P ex infruotuosus corr. R. )
Diximus superius, etiam hunc prophetam de Dauid illo iusto, pastore, rege, oriente, in psalmo isto prophetasse et ex persona eius locutum esse, cum dixit: si intrabo in tabernaculum domus meae, si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem et requiem temporibus meis, donec inueniam locum domino, tabernaculum deo Iacob. nunc uero ut se uoti eius non ignarum neque inperitum esse propheta ostenderet, ex persona sua loquitur dicens: ecce audiuimus eam in Ephrata, inuenimus eam in campis siluae. superius, ubi sacramenti religio commemoratur, unus iurauit ac uouit. unus enim in forma dei manens formam serui accepit; et unus dominus Iesus Christus est, per quem omnia, uno deo patre, ex quo omnia. nunc autem ubi scientiae propheticae cognitio ostenditur, ex persona plurium dicitur: audiuimus eam in Ephrata, inuenimus [*]( 28 I Cor. 8, 6. ) [*]( 1 illut V 2 ergo dei GR dl ergo PT propheta (profeta G) eet GPT est <-pfeta R 8 dl etenim G 6 quia GRE om. P supr. add. T 7 ficmenta G ex istia nunc G ex ipsis nunc R ex ipais VPT scribturarum U V 9 dñi G domini R dmi fi V domini nostri PT cf. irifr. 18 ait (del. m. 2) dixit V 14 inleoto P strati ex stratu m. 2 V stratu G (stratum*** legi potest) 16 et palpebris meis RPT aut palpebris meis G et palfebris V cf. p. 664, 17 18 eius RPT huius V m 20 errata G efratha R eam in campis RT ea in campis G ea in campis P 28 dominus Iesus Chriatua RE dfis ihs VPT 94 uno deo patre VflPT unus deus pater e 26 plurium Re plurum V plurimorum, h PTb eam in ex ea m. 2 V efrata R ephratha P efratham V. )
Auditur itaque in Ephrata. Ephrata eadem est, quae Bethlem, in qua dominus natus ex Maria est. testis nobis est propheta dicens: et tu Bethlem, domus Ephrata, non minima es ut sis in milibus Iuda; ex te enim exiet, qui erit rex in Israhel; et rursum: et' tu Bethlem Iudae non es minima inter principes Iuda; ex te enim exiet, qui regat populum meum Israhel. illic enim primum dei requies auditur, ubi primum unigenitus deus corpus humanae carnis habitauit; et quod in Ephrata auditur, in campis siluae inuenitur. initium itaque ecclesiae in Bethlem auditur; esse enim coepit a Christo; sed in gentibus reperitur. quae sunt ex siluis campi, ex horrentibus nitidae, ex sterilibus fructuosae, ex ignis pabulo uitalis cibi regio, ex ferarum cubilibus dei requies, domus, templum atque possessio. quod autem gentes tamquam siluae cubile diaboli fuerint, psalmus nobis septuagesimus nonus erit testis dicens: deuastauit eam aper de' silua, et singularis ferus depastas est eam. illic enim de uinea sermo est, id est de dei, ut tunc putabatur, populo, quem infidelem et impium diabolus gentes inhabitans uastauerat. in his ergo campis siluae dei requies, quae in Ephrata audita est, inuenitur.
Seruata autem temporum ratio est., ut, quod audiuimus et inuenimus, praeteritam significet aetatem, id autem, quod deinceps consequitur, spem futuri temporis doceat, cum ait: [*]( ñ Mioh. V, 2. 7 Matth. II, 6. 18 Ps. LXXIX, 14. ) [*]( 1 a supr. acr. R om. VPT 4 bethlem VRT bethlehem in ras. P 5 bethlem RT bethlehem V P domus add m. 2 V non minima es R minima ee ex minima est m. 2 V non es minima PTE 6 et sis V 7 erit rex — exiet qui om. R in istrahel V israel PT bethlS T bethle T bethlehem P 9 regat VRPT reget E 10 primum ex primom m. 1R 11 efratha VR 12 bethlem RT bethle V bethlehem P 18 repperitor VR 14 ex siluis oampi PT ex siluia campis V ex ailuae campis Re 16 requies ex quies m. 2 V templa pomessio V 18 septuagSsimos V 10 diuinus sermo S P 28 efratha VR inuenitur in ras. R 84 quod audiuimus VR quod et audinimus PTE. )