Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Auditur itaque in Ephrata. Ephrata eadem est, quae Bethlem, in qua dominus natus ex Maria est. testis nobis est propheta dicens: et tu Bethlem, domus Ephrata, non minima es ut sis in milibus Iuda; ex te enim exiet, qui erit rex in Israhel; et rursum: et' tu Bethlem Iudae non es minima inter principes Iuda; ex te enim exiet, qui regat populum meum Israhel. illic enim primum dei requies auditur, ubi primum unigenitus deus corpus humanae carnis habitauit; et quod in Ephrata auditur, in campis siluae inuenitur. initium itaque ecclesiae in Bethlem auditur; esse enim coepit a Christo; sed in gentibus reperitur. quae sunt ex siluis campi, ex horrentibus nitidae, ex sterilibus fructuosae, ex ignis pabulo uitalis cibi regio, ex ferarum cubilibus dei requies, domus, templum atque possessio. quod autem gentes tamquam siluae cubile diaboli fuerint, psalmus nobis septuagesimus nonus erit testis dicens: deuastauit eam aper de' silua, et singularis ferus depastas est eam. illic enim de uinea sermo est, id est de dei, ut tunc putabatur, populo, quem infidelem et impium diabolus gentes inhabitans uastauerat. in his ergo campis siluae dei requies, quae in Ephrata audita est, inuenitur.
Seruata autem temporum ratio est., ut, quod audiuimus et inuenimus, praeteritam significet aetatem, id autem, quod deinceps consequitur, spem futuri temporis doceat, cum ait: [*]( ñ Mioh. V, 2. 7 Matth. II, 6. 18 Ps. LXXIX, 14. ) [*]( 1 a supr. acr. R om. VPT 4 bethlem VRT bethlehem in ras. P 5 bethlem RT bethlehem V P domus add m. 2 V non minima es R minima ee ex minima est m. 2 V non es minima PTE 6 et sis V 7 erit rex — exiet qui om. R in istrahel V israel PT bethlS T bethle T bethlehem P 9 regat VRPT reget E 10 primum ex primom m. 1R 11 efratha VR 12 bethlem RT bethle V bethlehem P 18 repperitor VR 14 ex siluis oampi PT ex siluia campis V ex ailuae campis Re 16 requies ex quies m. 2 V templa pomessio V 18 septuagSsimos V 10 diuinus sermo S P 28 efratha VR inuenitur in ras. R 84 quod audiuimus VR quod et audinimus PTE. )
Et quia in euangeliis legimus dictum: multi prophetae et iusti cupierunt uidere, quae uos uidetis, et audire, quae auditis, sanctus propheta desiderii huius inpatiens est. postquam enim requiem dei audiuit et repperit, postquam introiturum se adoraturumque credidit, spei tantae fieri iam particeps deprecatur dicens: exsurge, domine, in requiem tuam, quam reperturum se Dauid tuus uouit, quam nos in Ephrata audiuimus, quam in campis siluae inuenimus, in cuius tabernacula introibimus adoraturi illic, ubi pedes tui steterunt. [*]( 20 Matth. XUI, 17. ) [*]( 1 intrabimus VPT ex intrauinras corr. R adorabimns RT ex adorauimus corr. P adorauimus V ubi VPTe in loco ubi Rb cf. p. 670, 1 2 istut V 8 ut in R ut VPTE 4 requies di P itroeam V 6 enim add. m. 2 V 9 requies di P 10 in uno R uno in VPTE 11 deoidi R non oporteat VR non poterat 1T 18 earum ex eorum T spe est P 18 pedes domini VRPV domini pedes E demutionis V1 mutatiouis R IH transgreBsione R trana***** V transcensione PTe 20 et om. PT 28 repperit VRT reperit PE 25 depraeoatnr VRl 27 ailuae ex riluis T 28 introiuimns PT adoratur R pedis V. ) [*]( XXII. Hllar. Ptet. pars I. ) [*]( 43 )
Sed non solum tu, domine, exsurge in requiem tuam, sed et tu et arca sanctificationis tuae. non arca testamenti, non arca legis, sed arca sanctificationis tuae. et quidem esse arcam testamenti meminimus intus ac foris auream, ubi tabulae lapidum, ubi sanctae litterae, ubi liber testamenti, ubi gomor mannse. sed hsec omnia eius, quod dominus adsumpsit, corporis species est, omne in se sacramentum continens legis. nunc et deitatis spiritu et origine carnis unitum intus scilicet et foris aureum est — est enim dominus Iesus in gloria dei patris — mannam in se seternam continens — ipse enim est panis uiuus — testamenti intra se tabulas et legis librum conseruans — sunt enim in eo uerba uitae. ut igitur cum domino etiam haec sanctificationis arca — hunc enim deus secundum euangelia signauit pater requiem exsurgat, propheta orat. ceterum arca illa terrena et frequenter et ab allophylis capta est et polluta a regibus: et hodie templo atque urbe subuersa iam nulla est. et uideamus. quid sequatur. [*]( 19 Ioh. VI, 27. ) [*]( 3 cultu VPT fructu Re frugifero ex frutifero m. 2 V frupifera er frugifero T reperta ex repertu m. 2 V introeuntibus RPT ineuntib. r 6 tu ante domine om. R 7 archa RP 9 ac ex hac R 12 adsumpsit VPT assumit R corporis om. V 13 nunc VRP nã hoc T deitate sjte V 14 unitum VR muni = tum P munitum Te et foris V R ac foiis PTE est, est enim VPTE est enim R 15 dominus ihs VR dominus noster Iesus Christus PTE in gloriam V mannam ex mannas mannam m. 2 V mannam T manna RP manna E aeternam continens RFT aeternum (sed in dittogr. aeterni) continens V continens aeternum E 16 est panis R pania est VPTE 19 hunc enim ds in marg. mper. add. m. 2 V nunc (in ras. 3) enim ut deus R hunc enim diia Pm hunc enim dominum Tb hanc enim Erasm. significa****ater V om. R et sanctificauit et signauit pater PTE (Joh. I. c. rovrov yay d πατήρ lσϕράγισεr 6 Olde) 21 et ab allophyliB PTE et ab allofilis R ab allofylis r 22 iam aupr. scr. m. 1 R add. m. 2 V 23 sequatur VR sequitur PTE. )
Ait enim: sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui laetentur. induuntur, deo et arca sanctificationis eius in requiem resurgente, iustitia sacerdotes, ualidissimo, ut apostolus ait, thorace, induentes thoracem iustitiae, quo inimici iacula excipiant, quo internum hominem communiant; sancti autem laetentur. et uideamus causam, cur et sacerdotes iustitiam induant et sancti laetentur. ait enim: propter Dauid seruum tuum ne auertas faciem Christi tui. Christum ad deitatis spiritum rettulit, Dauid ad corporis carnem. formam enim serui, qui in forma dei manebat, accepit. ne igitur auertat a sacerdotibus atque sanctis Christi faciem, rogat: ut eos diuinitatis suae gloria, qui propter Dauid, id est propter adsumpti ab eo corporis sacramentum laetantur, inluminet.'
Et cur propter Dauid seruum suum ne faciem Christi sui auertat, ostendit dicens: iurauit dominus Dauid ueritatem et non frustrabitur eum. dominus iurat et iurat ueritatem; dicti sui fidem etiam sacramento, ne ambigamus, adfirmat. non fraudabit igitur Dauid suum ueritate iurata. et quid ei iurauerit, dignum est contueri. de fructu uentris tui ponam super sedem meam. si custodierint fili tui testamentum meum et testimonia mea haec, quae docebo eos, et filii eorum usque in sseculum sedebunt super sedem tuam. quoniam elegit dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi. haec requies mea in saecula saeculorum: hic habitabo, quoniam prseelegi eam. quid hic, quod Dauid sit proprium, continetur? urbs illa, quae generi eius fuit regia, [*]( . 2 laetentur VRT exultent P 8 iuatitias sacerdotes V 4 torace T thoracae R thoracem P 5 quo RPTE qui V excipiant PTE excipiat VR quo RPTE qui (?) V in = ternum (eras. ae) R interrenum V in aeternum e terrenum PTh (fort. infirmum?) communiant PTE communiat VR 6 qur R 7 laetStur V 8 tuQ supr. scr. P 9 ad ex a m. 2 V 10 in forma dei VRT in dei forma PE 17 frustrabitur RE frustrabit PT 18 dicti sui VRPT et dicti sui E etiam om. V sacramentQ T 19 fraudauit P 21 custodierint ex oustodierit m. 2 V fili V filii RPT 22 testimonia mea haec RPTlE testimonia haec VT' 26 mea om. V in saeoola saeculi R 28 generi Re generis PTb. ) [*]( 43* )