Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Dehinc sequitur: sicut ablactatum super matrem suam, ita retribues in animam meam. ablactato Isaac accepimus Abraham fecisse cenam, quod ablactatus iam puerili aetati proximus cibum excederet excederet. apostolus omnes rudes fidei et infantilis adhuc in dei rebus scientiae lacte potat. ergo profectus maximus est, iam lacte non indigere. ad fortiorem enim cibum transisse filium suum Abraham etiam conuiuii laetitia. testatus est, et apostolus carnalibus et paruulis in Christo panem negat. propheta itaque orat, quia non exaltauerit cor suum, quia non in magnis et mirabilibus suis ambulauerit, quia non humilia senserit, sed exaltauerit animam suam, uti tamquam ablactato super matrem suam retribuatur animae eius: scilicet ut perfecti et caelestis et uiuentis panis retributione sit dignus, quia per superiora, quae commemorauit, opera cibum iam lactis excesserit.