Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Dehinc sequitur: neque ambulaui in magnis neque in mirabilibus super me. magni periculi res est si in modicis ambulamus et si non in mirabilibus demoramur. magna eloquia dei sunt, ipse mirabilis in excelsis est: et quomodo tamquam. bonum opus de se propheta praefert, quod in magnis et mirabilibus non ambulet? sed cum addidit: super me, in his non ambulat, quse in hominibus mirabilia et magna creduntur. Dauid enim, et propheta et rex, erat humilis antea et abiectus neque conuiuio patris sui dignus; sed deo conplacuit, unctus in regem est, adspiratus est in prophetam. non insolescit in regno, non odiis commouetur: persequentes se amat. inimicorum mortes honorat, incestuosis et parricidalibus filiis parcit. imperator contemnitur, pater laeditur, propheta uexatur: ultionem non ut propheta orat, uindictam non ut pater sumit. contumeliam non ut imperator exsequitur. in his ergo, quae super se magna et mirabilia sunt, non ambulat.