Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Dehinc sequitur: si iniquitates obseruabis, domine, quis sustinebit? non neglegenter dicti huius ratio tractanda est. non enim ait: si peccata obseruabis, sed: si iniquitates obseruabis. differt enim iniquitas a peccato. numquid deus peccata non obseruabit, et criminum memoria non erit? erit certe: quin etiam de otioso uerbo rationem unusquisque praestabit et omnis in carcerem missus reddet nouissimum quadrantem. diffen*e autem iniquitatem et peccatum docemur, cum dicitur: beati, quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata, et rursum: iniquitatem meam ego agnoui et peccatum meum non abscondi. iniquitas enim omnis transgressio dei legis est, quae est grauior peccato. quod idipsum apostolus absolutissime distinxit dicens: qui enim inique peccauerunt, inique peribunt: qui autem per legem [*]( 5 Hebr. I, 14. 20 Ps. XXXI, I. 22 Ibid. 6. 25 Rom. II, 12. ) [*]( 2 dfim VRT deum PE deferentes VPTE conferentes R a nobis est R est e sit VFTb 6 spiritas R sps V om. PT 8 aeget V 9 hereditabunt VR inhereditabunt PT 11 intercessiones P indegente P 12 obaeruabis VPT obseruaberis R domine T/RT domine domine PE 14 ai peccata obseruabis VR peccata obeeruabia PT sed si iniquitates obseruabis RE om. VPT 17 quin Rb quia PTe 22 agnoui PTE ag∗∗∗∗ (noui — absolutis lin. 2.5 euan.) V cognosco R 28 iniquitas enim — peccato om. PT 24 dei legis R legis dei E 25 inique PTb ini**e V sine lege Re 26 inique VRb sine lege Re. )