Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed quid tandem erit spei? non omnium uita diem suam in spe domini exigit; sunt enim operarii horae tertiae. sunt sextae, sunt nonae, sunt et undecimae: et uidetur propheta, qui a custodia matutina usque in noctem sperauit, spem nobis euangelicae mercedis abscindere. non abscindit plane. ait enim: speret Israhel in domino. sine praefinitione temporis spei adhortatio est. ille quidem, ut perfectus operarius, a custodia matutina usque in noctem sperauit. sed ad spem omne tempus est liberum: et mercedem non operis, sed misericordiae undecimae horae operarii consequentur. ita enim ait: speret Israhel in domino: quia apud dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio. et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eorum. bonus est, in quem speratur; et sperandum in eo est, quia misericordia est, quia copiosa apud eum redemptio est, quia redimet ab iniquitatibus suis uniuersos. hora undecima est, conclusa sunt diei tempora: curramus omnes, festinemus, ne nox adsit, ne hora praetereat. senes sumus, nox mortis insistit: ne ad undecimam saltem uitae nostrae horam [*]( 1 in labore RPT in laborem V labore G cf. lin. 5 (ubi etiam G in spe) 4 erit spei GVPT spei erit R omnium uita GVR omni uita P omnis ita E ei qui 5 oflii uita (ei qui supr. tcr.) T 6 suam G VR suum IT E exigit GTb ezi - git P1 exi = get P* exegit VR 8 abscindere GPE abscidere RT abscindit GE abscidit VRPT lectionene G hoc quoque loco seruaui, sed probabiliter abscidere ... abscidit pnxeferen- ai dum est, cj: Acad. p. 40 9 israhel G istrahel V israel RPT praefitione G 10 est GRPT om. V 11 ad GVRT om. P 12 operis GRPT opere V 18 enim GVPT om. R 14 aput G 15 misericordia et GRPT misericordia est et V apud eum RPT apud dfii G V sed qf. Acad. p. 31 18 misericordia e*t G misericors est VRPT aput eu V apud eam RPT apud dm G 19 redimet GVRe redimit T redemit Pb ab iniquitatibus G VPTe ab omnibus iniquitatibus Rb 21 ne hora praetereat GR ne opa praereat 7' ne opera praetereant (ant inrtts.) P 29 ne Gt nec RPTab saltem VPTE psaltim R om. Gtf de ne — saltem = ne — quidem cf. Draeger Synt. II, 77 et quae dixi Stud. 1889 p. 323. )
Domine, non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei.
Breuis psalmus est et distinctione magis quam tractatu explicandus, ad humilitatem nos et mansuetudinem docens. et quia plurimis aliis locis nonnulla de humilitate tractauimus, otiosum est eadem repetere. certe meminisse debemus maximum fidei nostrae opus esse humilitatem, cum hanc pro optimi operis conscientia propheta commemoret dicens: domine, non est exaltatum cor meum. optimum enim sacrificium deo cor contribulatum. non ergo cor secundis rebus efferendum est, sed dei metu intra mansuetudinis fines humilitate cohibendum.
Neque elati sunt oculi mei. alia istud proprietate grsecitas elocuta est dicens: ovdl έμετωρισϑησαv 01 όϕϑαλμοι poo, id est non ex alio in aliud elati sunt. eleuandi autem oculi secundum dicta prophetae sunt : eleuate oculos uestros et uidete, quis ostendit haec omnia. et dominus [*](16 cf. Pe. L, 19. 20 Esai. XL, 26. ) [*]( 1 procedimus GRPTb praecedimus Y procederemus e quidem GRPTE om. V usque in GYe usque ad RPTb 2 postulat GVRT e postulans P 3 misericor G misaericos ('fie) R Explicit psals CXXVIIII incipit psals CXXX G Explic»* = 缭 = CXXVIIII incipit psalmus CXXX V Finit psil. CXXVmi incipit CXXX R Esp psalmus CXXC3HI (sic) incipit psalmus CXXX P Expl. de CXXIX incip de CXXX T 14 pro om. V 15 commemoret VT onmemoret P commemorat R 18 humilitate GVRT utilitate P 19 istut V 20 ΟΥΔΣΣΜΣΤΣѠΡθΗCΑΝΟΙΟΦθΑΑ- MOIMOY V OTAe eMeTewplCO HCAN 010 <l>OAMOIO MOY R OT AEEMTEWPIGEHCAIO <l>SA AXXOT MOT P (in T . cetera recte praeter εεΤεѠPHCθΗCλΝ, supr. scr. emerete oristisan i opthalmi — in G h. 1. nihil legi potest, nisi hesan*** h ptal, quae syllabae in ipso textu litt. latin. exaratae sunc) 21 aliut V delati G 22 oculi- GVPT om. R dicta GPE dictum VRT. ) [*]( XXII. Bilar. Pict. pars I. ) [*]( 42 )
Dehinc sequitur: neque ambulaui in magnis neque in mirabilibus super me. magni periculi res est si in modicis ambulamus et si non in mirabilibus demoramur. magna eloquia dei sunt, ipse mirabilis in excelsis est: et quomodo tamquam. bonum opus de se propheta praefert, quod in magnis et mirabilibus non ambulet? sed cum addidit: super me, in his non ambulat, quse in hominibus mirabilia et magna creduntur. Dauid enim, et propheta et rex, erat humilis antea et abiectus neque conuiuio patris sui dignus; sed deo conplacuit, unctus in regem est, adspiratus est in prophetam. non insolescit in regno, non odiis commouetur: persequentes se amat. inimicorum mortes honorat, incestuosis et parricidalibus filiis parcit. imperator contemnitur, pater laeditur, propheta uexatur: ultionem non ut propheta orat, uindictam non ut pater sumit. contumeliam non ut imperator exsequitur. in his ergo, quae super se magna et mirabilia sunt, non ambulat.
Sed uideamus, quse secuntur. sinon humiliter sentiebam, sed exaltaui animam meam. quae prophetae ista diuersitas est? non exaltat cor: exaltat animam. non in magnis et mirabilibus super se ambulat: sed non humiliter sentit. excelsus animo est: et corde summissus est. humilis in suis est: sed non humilis in sensu est. sensus enim eius in caelum est, anima eius est in excelsis. cor autem, ex quo [*]( 1 Ioh. IV, 36. 97 Matth. XV, 19. ) [*]( 3 fort. ut semel in quod cf. Addenda 4 perseuerent VRPT om. Gf 8 in mirabilibuB G VP (P in supr. addJ, mirabilibus RT 7 demoramnr VR demoremur G demorabimur T demorabit' P 11 his ez is P in hominibua G homini e hominum VRPTb mirabilia et magna GVPTb magna et mirabilia Re 12 erat VR est PT 14 adspiratus est in GVR aspiratus in T adspiratu in P 15 persequentes se Ge peneq. tee et perseq. tis V persequentem se RPTb 16 onorat Pl 18 ut propheta orat uindictam non om. V .21 secuntur R sequuntur VPT 98 non in magnis VPT sed non in magnis R 515 summissua est VfR submissas PTE 26 enim RE om. VPT 97 in caelum est RP in caelum est est V in caelo est TE cor VRPe corde Tb. )
Dehinc sequitur: sicut ablactatum super matrem suam, ita retribues in animam meam. ablactato Isaac accepimus Abraham fecisse cenam, quod ablactatus iam puerili aetati proximus cibum excederet excederet. apostolus omnes rudes fidei et infantilis adhuc in dei rebus scientiae lacte potat. ergo profectus maximus est, iam lacte non indigere. ad fortiorem enim cibum transisse filium suum Abraham etiam conuiuii laetitia. testatus est, et apostolus carnalibus et paruulis in Christo panem negat. propheta itaque orat, quia non exaltauerit cor suum, quia non in magnis et mirabilibus suis ambulauerit, quia non humilia senserit, sed exaltauerit animam suam, uti tamquam ablactato super matrem suam retribuatur animae eius: scilicet ut perfecti et caelestis et uiuentis panis retributione sit dignus, quia per superiora, quae commemorauit, opera cibum iam lactis excesserit.
Sed neque sibi tantum hunc uiuum e caelis panem precatur, uniuersos autem ad huius spem adhortatur dicens: speret Israhel in domino ex hocet usque in saeculum saeculi. spem nostram nullo fine temporum claudit, in inmensum expectationis nostrae fidem tendit. in saeculum saeculi [*](] malae RPT moltae V 6micidia V 8 blasfexniae VR humile VR* homilis PTab illo VRPe (cf. Neue Formenl. 11, 210, Georges WortJ. 334) illi Tb 4 subditũ Re subditus PTV2b (in Vsnbditus — ergo add. m. 2) 6ablactatum RPE ablactatfls T ablatum V super om. V 7 ita VPT aic RE: isac V 8 cenam V caenam R puerili aetati RTe puerili aetate VPa 9 proximus VRT ex proximfl corr. P apoatolna VRe et apostolus PTb rudes RPe rudis VTb 10 infantilia VRPTb infantiles e lactae R 14 panS in matg. add. P 17' animae VPTE anima R 18 scilicet. ut Re scilicet VPTb 20 lactia excesaerint V lactis ex lactia n excesserit P 21 post praecatur (sic) in V uerba panem uinum (corr tIl. 1) sunt repetita 99 autem RE om. VPT fort. recte huius VRPT eius E 28 istrahel V dflo add. m. 2 V ex hoc et VRPT (sed in R post hoc spat. 3-4 litt. uacuum) ex hoc nunc et E 24 saeculi om. R 24 in ante inmensum supr. scr. P in sctm saeculfl acti P. ) [*]( 42* )