Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed quia horum aedificiorum faenum carnalium operum fructus esse tractauimus, considerandum est, quae differentia sit in eo, qui implet manum et qui manipulos sinu colligit. non enim idem est neque scriptura res easdem iterare geminis elocutionibus solita est; plus est enim sinu colligere quam manum replere. et quidem qui manum replent, fructum recipere recte gestorum uidentur, quia in manibus sermo diuinus opera significat; in sinu uero conscientiae et fidei et perfectae uoluntatis monstratur adfectus. plus enim metit conscientia quam gesta; haec namque manum replent, manipulos uero illa sinu colligit. duos denarios uiduae inopis acceptiores dominus habet copiosis diuitum nummis. tanto praestat operibus uoluntas. et opera ob id manum inplent, sed sinus manipulis sunt [*](1 desdeaoendat V aliquid GRPTom. V 2 descendere GRPT discedere V 3 nisi quod G VRPe nisi Tb qui super G 4 ai per G naturam G VPT om. R 5 prohibentur T 6 seruerunt R 7 inplebit GPT inpleuit VR 8 collecturos V onerabit GPT onerauit VR 9 frnctuum G Ve fructuum R fructum PTb 10 enim om. PT 11 infructuoso G VPT infructuosa R 12 euellatur VR ipsum GPT ipsO. ex ipsud m. 2 R ipsud V 16 quipr. l. 11 VRPT qo G 17 scribtura V 18 pluris PT 19 replet R 20 rectae R 22 monatratur G demonstratur VRPT metet V mente (e in III ras.) P flitS T 28 namque om. PT illa uero G 24 sinu colligit GR colligit V ? PT 25 tanto om. V praestato V 26 et opera ob id manu inplent GR (in R post manum 5-6 litt. eras.) et opera quidem manu inplentur VP et ope quidem man' inplentl. T cf. Acad. p. 70. )
Sed neque praetereuntes dicent: benedictio domini super uos. et qui sunt praetereuntes nisi qui tamquam peregrinantes corporalis uitae saeculum transeunt, non manentes in his, quae nulla sunt, sed ad aeterna tendentes; neque his, quae conspectui subiacent, inmorantes, sed ad inuisibilia pergentes? , ut autem penitus, qui sint transeuntes, intellegamus, audiamus Moysen loquentem tum, cum in rubo ignem conspexit sine damno rubi, in quo conflagrabat., ardentem. ait enim: transibo et uidebo uisionem hanc. quid est istud: transibo? nulla eum locorum interualla discreuerant, eodem in loco et loquitur et uidet; quid ergo transit? transit plane carnales corporalesque curas: et soceri sui oues pascens in caelestem cognitionem relictis terrenis operibus excedit. uerum et ipse pertransit, qui in superiore psalmo ait: uidi inpium superexaltatum et eleuatum super cedros Libani: et transiui, et ecce non erat. quem admiratus in saeculi rebus est, quem in corporeis operibus manens excelsum elatumque conspexit, hunc transiens, id est peregrinus saeculo factus et in caelestem ac spiritalem cognitionem de terrenis et caducis rebus excedens, hunc in nihilum habuit et iam non esse dixit et mortuum deputauit. negant ergo aedificiorum faeno praetereuntes dei benedictionem, fructibus aridis et caducis scientes gratiam diuini muneris denegandam. [*]( 10 Exod. III, 8. 16 PB. XXXVI, 35 sq. ) [*]( 1 metentes P 2 replebit GVPT repleuit R 4 tamquam Re et G2 (ut spatium uerborum, quae inter praetereuntes et peregrinantes legi iam non possunt, indicare uidetur) om. VPTb 5 uitae GVRP uiae T transeunte V 7 ad GRPT ex ad huius corr. m. 2 V pergentes tiVlT peregrinantes R 8 paenitus VR aint VR sunt PT 10 conflagrat R 12 discrepauerant V looo loquitur et uidet et V 13 transit potter. I. om. V planae R carnales corporalesque G corporales carnalesque VRPT 15 excaedit R qui in RPT quin G om. V 16 super altata PTV* 17 super cedros G sicut cedros (caedros VR) VRPT 19 operibus GVPT rebus R excelaum ||||| um elatumque G 20 transsiens r peregrinus peregrinus (poster. loco eras.) R 22 in nihilum GIlt nihilum VPTb dixit GRPT duxit V 28 deputauit GRPT deputabit r 24 scientia P. )
Sed prophetae uota dura atque aspera esse credentur; totus enim eius sermo tamquam optantis fuit, cum ait: fiant sicut fsenum aedificiorum. sed absit istud, ut propheta precatus esse credatur. ex prophetali autem scientia hac locutus est, et cognitionis fuit sermo iste, non uoti: simul ut peccatoribus terror ingrueret inanitatem fructuum suorum aedificiorum cognituris.
Porro autem uotorum suorum ostendit adfectum dicens: benedicamus uos in nomine domini. prompta benedictio est his, qui serebant aedificiorum fsenum, si serere incipiant, quod messoris manum et colligentis manipulos sinum repleat. aridis ergo operibus emortuos fructus suos in faeno aedificiorum propheta monstrauit benedictiones negando: uota autem sua erga paenitentium salutem pro reditu bonae operationis ostendit benedictiones rursum, quas negauit, optando. seramus ergo utiliter et labores nostros in replendis manibus ac sinibus praeparemus, ut benedictionum dei participes simus in domino nostro Iesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
De profundis clamaui ad te, domine: domine, exaudi uocem meam.
Inter multa praeclara, quae ad Romanos apostolus scribit, cum de fide gentium et infidelitate ludaeorum locutus esset et multa super iudiciis dei decretisque tnictasset, ait: o profun- 26 dum diuitiarum sapientiae et sapientiae dei, quam [*]( 25 Rom. XI, 38 sq. ) [*]( 1 sed profetae uota dura atque (adque OV) aspera GVPT sed propheta dura atque aspera dicta R 2 eius VRPT omnia G optantis GRFT optidus V 4 precatus VT praecatus RG(f) imprecatus P ex prophetali GR prophetali PT 5 istae R uoti GVRT uti P 7 aresoentium GRPT arigcentium V 9 benedicamus GVR benedioam PT 10 his qui G si hii qui R ai iis qui a si hi qui VPT si serere G serere YRE-ferre PT 11 manipulis G 15 rursum GRPT rursus V 16 ac ex hac R 17 sumus G 19 amen GRPT om. V Explicit paalm. CXXVIII incipit psalm. CXXVim G V Finit psSl CXXVIII incipit CXXVllll R Explic psalffi CXXVIII inept traSt psSIm CXXViniPExpl. de CXXVIII inoip. de CXXVIIII T 21 de profunda h. t. V sed cf. p. 649, .5 26 multa super G VR multa de PTE 26 sapientiae G VPT & sapientiae R. )
In his igitur omnibus haerens ac detentus propheta ex interno cordis sui secreto secundum apostoli uocem et ipse proclamat dicens: de profundis clamaui ad te, domine. pone illum secundum apostolum in profundo diuitiarum dei inperscrutabilium et inuestigabilium demorantem, statue illum de profundo humanarum calamitatum aestu precantem secundum eam domini, quse in anteriore psalmo est, uocem: ueni in profundum maris, et tempestas demersit me, existima illum non labiis, sed secreto, ut iussum est, cordis orare: apta aut ignorationi aut passioni aut orationi uox ista dicentis est: de profundis clamaui ad te, domine, dum aut nescit aut patitur aut precatur. et quia de profundis clamat, confidenter ait: domine exaudi uocem meam, fiant aures tuae intendentes in uocem orationis meae.
Sed quaerendum est, an idipsum sit exaudi uocem meam et fiant aures tuse intendentes in uocem orationis meae. de profundis enim orat et profundum est, quidquid orat. ac primum intellegendum est deum incorporalem esse neque ex partibus quibusdam atque officiis membrorum, ex quibus unum corpus efficitur, consistere. legimus enim in euangelio: quoniam deus spiritus est, inuisibilis scilicet et inmensa atque intra se manens et aeterna natura. scriptum quoque est: quoniam spiritus carnem et ossa non habet. ex his enim corporis membra consistunt, quibus substantia dei non eget. deus autem, qui et ubique et in omnibus est, totus audit, totus uidet, totus efficit, totus incedit. et hoc ex scripturis docemur, cum dicitur: ego sum deus adpropians, [*](9 Ps. LXVIII, 3. 23 Ioh. IV, 24. 26 Luc. XXIV, 39. 30 Hierem. XXIII, 23. ) [*]( 1 arcbano RPT 8 ac ex hao R 4 et VPT om. R 5 proclamat VR clamat PTE 8 calamitatem V1 aestu praecantem R aestum praecantem V 9 anteriori V 10 profunda ex funda V profundo R 14 clamat ex clamaaut V 16 indentes TT1 in uocem VRE (et T in marg.) in precem (praecem P1) PT 20 est ex oest m. 1 V om. R 25 scribtum V 26 bis ex is P 28 et ante ubique supr. scr. T. )