Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Ergo quia secundum humanam intellegentiam propriam et perfectam beatitudinem dicti huius sermo non explicat. erigendae sunt ad spiritalem doctrinam mentes atque aures. lex enim omnis secundum apostolum spiritalis est, et ipse non humilem nec terrenam beatitudinis spem secutus est dicens: benedictus pater domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cselestibus. cum itaque in spiritalibus et caelestibus benedici se ostendat, perfecta illa sanctorum beatitudo non in his terrenis et corporeis esse speranda est; sed potius intellegendum est, per corporalium et terrenorum nuncupationem caelestium bonorum esse intellegentiam consequendam. numquid cum dominus secundum euangelia sponsus est et secundum Iohannem [*]( 9 I Cor. 7, 7. 16 Rom. VII, 14. 19 Ephes. I, 3. ) [*]( 1 isac r filii duo R duo filii (fili V) VPT et ex ei corr. R 8 aiuentiB filii scripsi aiuentis YRPT E 5 aput R R repperietur J'R 7 domo V ex domu corr. R domu 7' domus P 9 erit RPT erat V 11 propheta PT profeta supr. scr. m. 1 R pro**** V 12 usitata est VR usitata PTE 16 ad R in VPT 17 omnis VRT om. P 18 terrenam beatitudinis spem RPT terrenam beatitndinis sed spem V terrenam n beatitudinem sed spiritalem E 19 ths xpi V 20 benedictioni F1 21 itaque in RPT itaquae V1 benedici se ostendat RVTE benedicis eos P 22 perfecta RPT perfeta V 23 corporeis VRb corporalib: PTe intelligendum est R intellegendum P intelligendum 7' intelle**** T' 24 et terrenorum RT terrenorum P 26 euuangelia T'. )

634
habet sponsam, de sponsis terrenis et corporalibus significari existimandum est? non utique: sed per hanc sermonis consuetudinem docemur eum esse, qui promissus sit gentibus cuique a patre ecclesiae hereditas per adoptionem corporis, quod ex uirgine praesumpturus esset, desponsa sit.