Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Hsec timentis deum uxor totis domus suas lateribus diffusa fecundae uitis modo se per omnia operum nostrorum latera extendit.. domum autem non ambigitur hoc animae nostrae esse domicilium, quod sibi unusquisque per timorem dei et uias eius ineundo ad habitationem sapientiae emundat. ex hac igitur filii qui erunt, tamquam nouella oliuarum in circuitu mensae nostrae erunt. non in conuiuii circuitu futuros ait esse, sed mensse. mensa enim domini est, ex qua cibum sumimus, panis scilicet uiui, cuius hsec uirtus est, ut ipse uiuens eos quoque, qui se accipiant, uiuificet. est et mensa lectionum dominicarum, in qua spiritalis doctrinae cibo alimur, sed de qua in psalmo alio scriptum est: fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in captionem et in retributionem et in scandalum; qui doctrinam dei consectantur, nisi in operum bonorum ministerio uersentur, mensae illius cibo non proficient; in captionem enim illis et scandalum omnis intellectae ipsius prophetiae lectio proficit. [*]( 18 Pa. LXVIII, 23.' ) [*]( 1 conuiuendum T conuiug*** V conuiuandum RP (sed in P a m rlU.) 9 sum R supr. scr. P om. lacuna rel. T haec igitur tamquam RPTE tamquam V 3 sapientia uirilis RPTE sapiStia haec igitur uirilis V 4 in laborem R 7 timentes P 8 foecundae T secundae V se per VPT semp R 10 et uias eius VRP et uitae ius T 11 ex hanc P 12 erant P 18 conuiuii circuitu GVRPe circuitu conuiuii Tb 14 mensae.mensa GY'RPТ mensa V1 16 uiuificat G est et GRPT sed est et V 17 in qua ex in quas R sed de qua scripsi de qua G ? VR sed qui doctrinam dei conaectantur de qua PTa 20 uerba in captionem enim illis — proficit, quae in libris (GVRPT) pont retributionem et in scandalum leguntur, transposui post non proficient lin. 22 qui doctrinam dei consectantur scripsi sed qui doctrinam dei consectantur GRa**** nam di consectatur V om. PT 22 proficient GRPT , proficiunt V 28 et scandalum GRP et in scandalum T ipsius E ipsis RPT locus certe iam in ueteribus libris eo aberrationis genere, quod totiens in recentioribus occurrit, ualde con-uptus. )

636
nam sicut ex coniuge liberi, ita ex sapientia bonae uoluntatis opera procreantur. haec igitur tamquam nouella oliuarum mensam nostram circumibunt, id est doctrinae nostrae cognitionem optimorum quasi ramorum fructibus obumbrabunt. seruauit autem etiam hanc propheta rationem, ut neophytam oliuam diceret. id est nuper plantatam: . quia per sapientiam, tamquam per coniugem adsumptam, cuius filii sunt opera fidelia, haec eadem in hac terra nostri corporis plantantur. haec igitur uxor est modo uitis abundantis in domus nostrae lateribus diffusa: hi filii, id est ex tali coniuge opera procreata, tamquam plantate oliuae in mensae nostrae circuitu adsistent. et quia haec timentium deum beatitudo est, propheta subiecit: ecce sic benedicetur omnis homo, qui timet dominum.