Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Nulla ergo dei requies est, nulla habitatio? et forte nequaquam creditur esse, qui nusquam est. audiamus ergo [*](14 Esai. LXVI, 1 sq. 20 Act. ap. XVII, 24. ) [*]( 1 et G VR om. PT intellegimus G 2 cognosci: (ir in i corr. m. 2) V quatenus G VR quatinus PT 4 ****quae se G 6 suae add. m. 2 V institutiones P enim ex eam corr. m.2 V 8 secretam R V' sacratam P secratam T om. V1 11 profetica V profetia G 13 ao in ras. R domum dfli di V 14 docemur GRPT doceamur V 15 scamellum V scabellum RPT ****cub**tis (?) mihi G mihi aedificabitis VRPT 16 locus erit G locus VRPT requietionis GRPT ex retributionis corr. m. 2 V 17 fecit GRPT facit V 19 est operata Zeno, cui lectioni fauere uidetur spatium litterarum euanidarum in G, est VRPT fecit E 21 in eo G VR in eo sunt PT 22 in GVPT om. R habitat GPT inhabitat VR 23 di GPT d5 VR nulla G et nulla VPT 24 creditur GPT credetur VR. )

618
ipsum de requie sua et habitatione testantem; ait enim: hsec requies mea in saeculum sseculi: hic habitabo, quoniam elegi eam. elegit autem Sion; sed numquid eam, de qua praesens prophetise huius querella est: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt, qui aedificant eam? Sion, in qua templum fuerat, euersa est: et ubi sedes domini aeterna? ubi requies sempiterna? quod habitabile ei templum? nempe illud, de quo dictum est: uos estis templum dei, et spiritus dei habitat in uobis. haec domus et hoc dei templum est, doctrinis et uirtutibus dei plenum et sanctitate cordis diuini capax incolatus, de quo hic idem propheta ita testatus est: sanctum templum tuum, mirabile in sequitate. sanctitas, sanctitas, continentia humana deo templum est.