Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Quam autem per dominum sedificanda sit, ipse in euan. geliis testatur dicens: amen dico uobis, non consummabitis ciuitates Israel, donec ueniatfilius hominis. et huius quidem temporis et aedificationis beatus apostolus meminit dicens: cum autem intrauerit plenitudo gentium, tum quod relicum est Israhel saluabitur. hse igitur ciuitates, id est sancti cuiusque corporis atque animae deo placitus incolatus et c“tus hunc unum habent perfectse? huius habitationis artificem. aedificanda ergo per dominum haec ciuitas est, ut in augmentum consummationis suae crescat non enim iam sedificatio c“pta perfectio est, sed per aedificationem perfectionis consummatio conparatur.

Ceterum in aedificandis his domibus corporum et animarum ciuitatibus humanae artes uacant. inanes enim sunt omnes philosophorum uigiliae et otiosae sollicitudines. et frustratum in inuestigandis naturae secretis et perscrutandis mundi laboribus studium. sed lapsuram cito domum operatio talis aedificat. inanis quoque erit matutina eorum resurrectio. quae quamquam omnibus, quse in lucem uenerint, sit constituta corporibus, tamen ea, quae non fuerint aedificata per dominum, nequaquam eam, quae in domino ex mortuis resurgente iam c“pta est, matutinae resurrectionis gloriam consequentur.

Ac ne aliquam psalmus opinionem intellegentiae in se terrenae et corporalis admitteret, perfectionis istius tempus et sedificandorum significationem ipso dictorum suorum ordine [*](2 Matth. X, 23. 5 Rom. XI, 25 sq. ) [*]( 1 quam TT qui P' (supr. scr. rqN P*) quae GR aedificanda dliPT aedificata V sit VPT eat G om. R (de sit et est xaepe in his uet. cod. confusis cf. praef.) euangeliis G VR euangelio PTE 2 consummabitis GVRPT consummatib, F1 3 istrahel G V. ueniat VRPT eueniat G 5 autem nV'PRT om. P 6 tum GVRT tunc P relicum G V reliqum R reliquum PT 7 hae VPT h*c (?) G hic R ciuitates VPT ciuitate* G ciuitatis R cuiusque GRPT cuius V 8 habent GVPT habet R 9 habitationis G aedificationis "PT beatitudinis & aedificationis Re dom V dm G 10 haec ciuitas est G VRTe est haec ciuitas Pb consummatione P 11 per aedificationem RPTper******** G om. V 14 ua**cant V 16 in inuestigandis VRPT inuestigandis <' 17 laboris VI 19 uenerit G sit — fuerint in marg. add. R, in GVPT extant 21 nequaquam e.r nequam corr. m. 2 V. )

621
docet. nam humanis sedificationibus et terrenis custodiis et matutinis eorum surrectionibus inprobatis ait: surgite, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. cum dederit dilectis suis somnium, ecce hereditas domini fili, merces fructus uentris. nullus relictus est in his dictis ambigendi locus: intellegentise tantum fides necessaria est, rem enim uerba eloquuntur. nam prophetiae ueritatem gesta deinceps consummant, cognitionem uero gestorum doctrina euangelica atque apostolica subministrat. ciuitas ergo a deo est sedificanda, quae maneat; quia humana sedificatio infirma sit et caduca. ac ne lapides, caementa, ligna ciuitatem hanc esse existimaremus, quse hsec esset et quando esset perfecta ciuitas, docet dicens: surgite, postquam sederitis. sessio quiescentium requies est: a qua surgere iubentur, qui ad perfectam hanc ciuitatem sint conparandi.

Et qui tandem sunt isti, qui surgere, postquam sederint, iubentur? nempe qui manducatis panem doloris. panem doloris manducat, quisque se hominem in uitiis natum ac uiuere meminit. cum enim uoluntas nostra per dei metum et spem aeternorum ad perfecta innocentise opera contendat, et contra naturalis quaedam consuetudo uitiorum in ipsis illis, ex quibus emergere nitimur, demoretur, uitse dolorem per infirmitatem destitutae uoluntatis accipimus secundum dictum prophetae: [*]( m S eorii T surrectionibus GRPT resurrectionibus V 4 dederitis y somnium G omnium V somnum RPT cf. Sabatier 11, 265 ó domini om. V fili G V filii RPTqf Gtorges Wortf. 278 merces VPT mercia G?R nullus ex nullum m. 2 V nullui G ? relictus est G VPT est R 8 gesta ex gestam m. 2 V consummant ex consummat corr. m. 2 V consmbat P uero om. V 11 ao ex hac R ne om. V cementa VT cimenta G 12 et GVRP om. T 17 doloris GVT doloru (u in ras.) P dolorum R 1 18 quisque G VP qsq: T quiaq. R quisquis E 19 metum ex meminit corr. et postea uerba cum enim — metum repetita del. m. 2 V 20 et spem G VR ad spem PT ad perfecta G VR ao perfectae PT 21 naturalis GRPT ex naturam corr. m. 2 V quaedam consuetudo GPT quaedam nos eonsuetudo V R inipillis G ex quibus om. G ex om. PT 22 mergere GR nititur V et infirmitatem PT 28 destituta P accepimus PT. )

622
qui adponit scientiam, adponit dolorem. cum enim ueritatis cognitio uoluntatem nostram ad profectum consequendse utilitatis instiget et naturae consuetudo uoluntatem scientem se proficere oportere detineat, profectus scientiae profectus doloris est: cum in tantum se per naturam doleat detineri, in quantum naturam sibi per cognitionem intellegat relinquendam. hinc ergo dolor uitae est, hinc panis doloris est. cuius uitse et doloris hic idem propheta meminit dicens: cibabis nos panem lacrimarum et potum dabis nobis lacrimarum in mensura. tendendum autem est semper, non etiam desinendum: neque idcirco ad perfectum non contendendum, quia doleamus id, quo tenditur, non posse contingi. sed in ipsa contendendi pertinacia dolendum est non contingere nos posse. quo tendimus. doloris huius dominus meminit dicens: beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur; beatitudinem consolationis ob luctum et dolorem non adeptae consummationis inpertiens.

Propheticam autem uirtutem ipse ille dispositus in tempora uerborum ordo seruauit dicens: surgite, postquam sederitis. quorum alterum in prsesens est, id est surgite. ne fides tamquam de incertis et dubiis ambigeret, cum ueluti praesentem efficientiam ueritas propheticse admonitionis adferret et uiuis nobis fiduciam spei non cunctantis insereret. tempus autem huius, quod praesens est, mandati distulit in futurum in eo, quod ait: cum sederitis. in non ambigendis ergo mandatis praesentis est ueritas; in consequendis autem expectandi temporis dispensatio reseruatur. [*]( 1 Ecclesiastes I, 18. 8 Ps. LXXIX, 6. 14 Matth. V, 5. ) [*]( 4 doloris GRPT ex dolorem m. 2 V 5in tantum GRPT tanti r ae per VPT sem p R semper G 7 doloris bio idem GRPT (in R hic ex hinc), doloris est cum hoc id5 (uoces est oum del. m. 2) V 8 profeta GV panem VRl cf. Sabatier //, 164 panes G pane PTR* 9 nobis in lacrimarum G in mensura G VRT in mensurS P 10 tenendum (i 11 neque — contendendum om. R, in GVPT leguntur 12 id RPT in G V if. praef etp. 137, 25 13 continendi G 14 inter dicens et beati P inseruit surgite poatqua sederitis 15 beatitudinem ex beatitudinis corr. m. 2 V 19 seruabit r 20 in praeBens id eat G 28 cunctantM P 24 in eo quo V 25 ergo mandatis ex ergo mandatis ergo corr. m. 2 I ergo mandati T 27 dispensatio PRPI' dispositio ln. )

623

Ut autem. quando sibi surgendum esset, cum sederint, sciant, temporis ipsius demonstrata est plenitudo: cum dederit, inquit, dilectis suis somnium. mortem sanctorum deus somnum frequentissime nuncupat, ut ad hunc eundem Dauid: cum obdormieris et requieueris cum patribus tuis, tunc excitabo de semine tuo, qui mihi erit in filium et cui ero in patrem; et dominus de Lazaro: Lazarus dormit; et apostolus de resurrecturis ait: quoniam nos, qui uiuimus, non prseueniemus eos, qui dormierunt. plenitudine itaque gentium in somnum mortis recepta et Israhel reliquo saluato tunc post hanc sessionem atque somnum resurrectionis est tempus. et quia dum temporum plenitudo concluditur, gentium quoque crediturarum secundum apostolum consummabitur plenitudo, idcirco ait: cum dederit dilectis suis somnium: hoc surgendi sedentium, quod et dandi dilectis somni tempus esse demonstrans, id est omni plenitudine iam recepta.