Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed prophetae restat et aliud officium. doctrinam scilicet dei uniuersis constanter ingerere et uerbum uitae seternse iugiter praedicare. non inmemor quoque huius fuit ministerii; nam ait: cum loquebar illis, inpugnabant me gratis. erat quidem pacificus cum pacis inimicis, sed praedicationem pacis ipsius oderant pacis inimici et ad doctrinam dei commouebantur, quos per modestiam prophetae silentium eius in pace cohibebat; atque ita cum inimicis pacis propheta pacificus est et praedicare pacem propheta non desinit, sed pacis praedicatorem inimici pacis inpugnant.
Canticum graduum.
Leuaui oculos meos in montes, unde ueniet auxilium mihi et reliqua.
Secundum hunc psalmum canticum graduum aliqui referendum esse ad personam domini et saluatoris nostri existimant aptantes maxime ei dictum hoc: per diem sol non uret [*]( 1 Rom. XII, 18. 8 loh. XIV, 27. ) [*]( 1 1toces et apostolus — eat in nobis, quae extant in RE, om. PT 9 cum hominibus pacem habentes R cf. Sabatier JIJ, 642 (prob. cum omnibus hominibus pacem habentes) cum omnibus hominibus pacem ne habeatis e cum omnibus pacem habeatis b cum omni homine (homi IIf') pacem habere PT 12 pacificus RITE profeta pacificus V inimicis V*RP*TE inimicus V1 inimici p1 15 cohibebat VRP'T cnnhibebat P1 Explicit psalmus CXVIIII incipit psalmus CXX r Explicit psalmus CXVIIII incipit XX (sic) R Finit psalmus CXVIIII incipit psalmus CXX P Expl. CXVIIII incip. CXX T 20 in montes ex in monte m. 2 V auxilium V c/. infr. adiutorium h. 1. R 22 canticum RPa. (rf. Stud. 1886 p. 341) canticorum Tb 24 ei in ras. RP. )
Leuaui oculos meos in montes. humanae mentis natura ea est, ut. si cogitatione aliquid contemplemur, talem se nobis unaquseque species exhibeat, qualem eam et cogitando formemus. quoquo enim mentis nostrae oculos intenderimus, id ipsum, in quo defixi sunt, referunt ad sensum. et ut planius intellegi id, quod dictum est, possit, adferemus exemplum. si quis hiemis die uer cogitauerit et ornamentum eius lumine mentis inspexerit, oblitterata hieme, in qua sit atque algeat. totum ei in sensu suo uer cum habitu suo ornatuque consistet. adeo mentis oculi oculis corporis praestant, ut ineunte in nos obliuione praesentium totos nos obtineat quidam quasi animo prsesumptus usus absentium. hoc igitur quo spectet, mox uidebimus.
Leuat in montes propheta oculos. quosnam oculos? nempe de quibus scriptum est: reuela oculos meos, et cognoscam mirabilia de lege tua; et rursum: prseceptum domini lucidum, inluminans oculos. numquid non isti oculi nostri corporali lumine ad contemplandum accensi sunt? numquid non naturam uidendi sortiti sunt? quse inluminatio uel quae reuelatio erit necessaria? deinde qua? uisuri mirabilia in lege? nisi forte in casis festa frondium, in templo pecudum sanguinem, in pascha agni uictimam, [*](22 Pa. CXVIII, 18. 24 Ps. XVIII, 9. ) [*]( 2 quo — P 8 iudicio horum (o horum in ras. m. 1) R iudicio eorum PT iudiciorum a 9 natura ea V natura ex naturae R naturae PT contemplemur ex contemurmplemur m. 2 V talem RPT talis T 12 in quo defixi RPT in quod fixi (in add. m. 2) V sunt ex sumus m. 2 V 16 totum & R uer — suo om. R 91 leuat RPT leuauit ergo V 99 acribtum est VP 28 de lege tua VRe (ita etiam p. 381, 7 VRCp) ex lege tua PT 28 mirabilia R in casis (iRT in causis P. )
Mentis ergo oculos propheta eleuauit in montes. quosnam in montes? non utique in hos lucis atque aris profanatos et conuentibus impios, neque illos siluis horridos, saxis nudos, prseruptis inuios, niuibus concretos; quid enim in his admirationis aut spei situm est? sed montes accipimus propheticos libros ex terra in altum eleuatos, per quos sit in superiora conscensus et gradus in aeterna. poterimus autem et montes existimare angelica ministeria, caelorum uirtutes et potestates, quarum ministerio nobis in sublimia praestatur ascensus. si enim secundum Danielum dominus ipse mons magnus est, non ambigendum est montes eos nuncupari, qui praecepti eius et uoluntatis et communicandae in nos beatitudinis sunt ministri.
In hos igitur montes propheta oculos cordis eleuans horumque intra se omnium monita, ministeria, officia. dona contemplans et in his intellegentise suae lumen intendens reddidit sensui suo contemplatae speciei integram perfectamque naturam et totum id, quod cogitatione uiderat, mente continuit sciens, unde uenturum esset auxilium ei, dicens: unde ueniet [*](1 religionis RPT *** onis C religione E otium ex totium R et ut RP sed ut T 2 qui spectatores Re quia spectatores PT in id C VRPT ad id E 3 uerba sed ad — optabatur, quae in VRT extant, om. G, in mary. add. P 4 optatur V 5 ergo om. V propheta eleuauit VPTR (in R litt. ta e in rml.) profetae **** G mones C 6 in montes VPT montes Re in his C 7 neque illos GR neque in illos PTE 8 admirationis GRPT aut admirationis E 10 eleuatoa CV elatos RPT 11 uerba et gradus in aeterna, quae sunt in CRPT, om. V existimare CiRPT intellegere V 12 angelica CRPT1 euangelica V miniateria CRPT mysteria V caelorum C et caelorum VRPT quarum m GRPT quortl V 18 in sublimia GRPT in caelu V 14 danihaelum R danihelum T danielem P 15 praeceptis P 17 oculos cordis VR coulos PT releuans P 19 et in his GRPT et in his igitur V 22 sciens RPT insciens V unde VRPT unde ei E auxilium ei V auxilium & R auxilium — dicens om. PT. ) [*]( XXII. Hilar. Plct. pan J. ) [*]( 86 )
Denique quia prophetia omnis in spiritu est, statim beatam hanc eius confessionem per personam prophetae sancti spiritus consecuta benedictio est: non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet, qui custodit te. sensus ipse significat conuersionem factam esse personse. ad eum enim, qui superius locutus est, sermo conuersus est: ne det in commotionem. quis? nempe qui fecit cselum et terram. pedem tuum. cuius ? quaeremus. namque eius, qui leuauit oculos in montes et qui confessus est, quod auxilium esset a domino. sed et illud, ne det, optantis et benedicentis affectus est. et quis optabit? ille scilicet, qui nobis est praeter dominum alius aduocatus, de quo ait: et alium aduocatum mittam uobis, qui et loquitur in prophetis. quid ergo aduocatus hic loquitur? confessorem scilicet fidei huius speique benedicit: ne det in commotionem pedem [*]( 19 Luc. XXIV, 49; cf. Ioh. XIV, 16. ) [*]( 1 statimque - respondit om. R statimque ex statimquae V respondet r 3 ad montes — caelum et terram in marg. inf. add. P dootrinae ex doctrina R 4 profectus, ascensus PT pfectus accessuB R cf. Acad. p. 20 5 ueniat PT ueniet R auxilium a dno est GR auxilium meum a domino VPT 6 fides est RPT fides V confessio RPT eonfessio est V 7 spes RPT species V et caelestis RPT e caelestis V benedictionis RPT benedictione ex benedictionia rn. 2 V 9 p peraonam R ** personam G personam P in persona T ad personam e 10 non V ne RPT 11 qui add. m. 2 V 12 faotam in ra.". P 15 quaeremus R quaerimus (i ex corr.) P quaerimus TE 1-euauit P 16 et qui R et quid PT auxilium RPle auxilium eius P* (ei' supr. add.), T 18 optabit RP optat T optauit e 20 mitta R mittet PT mitto t 21 scilicet fidei huius RPT utique huius fidei E 22 speiq R speique T spei qui P et spei E in commotione G. )
Pes est pars corporis omne corpus in res efficiendas agendasque circumferens. et quia scriptura per corporalia spiritalia docet et inuisibilia per uisibilia demonstrat, sub pedis nomine motus mentis nostrae incessusque significat. ut in hoc eodem propheta: mei autem paulo minus moti sunt pedes. utique hi semper carnales mouentur in corpore: et quomodo periculi res est, quod paene sint moti, quorum ut semper moueantur proprium officium est? sed et in euangeliis dominus pedes alios significans dextrum scandalizantem iussit abscidi dicens: et si pes tuus dexter scandalizat te, abscide eum. numquid si in pede dextro scandalum est, minus scandalizabit sinister? aut quid illa pars corporis potest temptationis adferre, cum ipsa absque aliquo adpetitionis affectu solum in se habeat ministerium necessarise seruitutis? ergo ut oculi mentis, ita et pedes intellegendi sunt habentes in se et intellegentiae uisum et uoluntatis motionem.
Non est autem intellegendum, quod ideo ista benedictio sit: ne det in commotionem pedem tuum, tamquam deus aliquos tradat in uitia, in quae pedibus corruptae mentis [*](10 Ps. LXXII, 2. 15 Matth. XVIII, 8; of. V, 29. ) [*]( 4 attingimus G R attingamus PTE 6 efficiendas agendasque GRPT agendas efficiendasque V 7 per corporalia spiritalia docet GR apiritalia per corporalia dooet T per corporalia docet P 10 paulo minas in marg. add. T (in textu habet: pene) 11 uerba utique — absoide eum, ffuae extant in GR et ex parte in V, om. PT (in T spatium 2 linear. UllC.) hii R 12 paenae R 18 propriflra (sic) R 14 dfis V om. R significans GR significat V 16 abscidi GVRa abscindi e ecandalizat te GR scandalizat V 16 abscide GR abscinde V numquid si GRP nunqaid T 17 scandalizabitur G 18 aliquod R affectu ex affectus R 19 in se GR in re PT 20 ita et CRPT et V 23 in commotione G 24 dS atiqaos RTP (P aliquoe supr. add.) aliquoe deua E. ) [*](36* )