Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Seruauit -autem etiam hanc rationem propheta, ut cum habitationibus Cedar habitauerit, non in habitationibus. licet enim sancti in carne uiuant, tamen, si habeant arma militiae non carnalia, sed potentia deo, cohabitabunt tabernaculis Cedar, non inhabitabunt. peregrinantes enim a corpore ut dei accolse audient ab apostolo: uos autem non est isincarne, sed in spiritu; si tamen spiritus dei habitat in uobis. sic ergo habitauit, ut cohabitaret habitantibus, ostendens in eo, quem doleat, incolatu se esse peregrinum. et quia iniquorum consortium et cohabitationem habitantium in obscuritatibus odisset, quamquam de futuro iam questus esset, adhuc etiam de praeterito ait: multum incola fuit anima mea, in multis scilicet tribulationibus labiorum iniquorum et linguae dolosse, ob quas ad dominum proclamauit.

Sed cuiusmodi incolatus sibi fuerit, ostendit dicens: cura his, qui oderant pacem, eram pacificus. hoc proprium et dignum prophetae est, simultates et motus naturae alienae uoluntatis suae pace cohibere et infidas quasque animorum ac turbulentas affectiones omni placabilitatis modestia continere. et haec dominus docuit pacificans ipse in semet, quae in caelis et in terra sunt, orare pro persequentibus, neminem odisse. [*]( 1 Matth. VI, 23. 2 I Thess. 5, 5. 9 Rom. VIII, 9. ) [*]( 1 ai lumen quod in te est tenebrae sunt PTE cf. Sabatier 111, 36 quodsi oculus tuus tenebrosus R (librarius ad uersiculum antecedentem sacri textus aberrauit) 4 cum habitationibus PTb cum habitantibus (ntib in ras. 1) R cum habitantibus e 7 militiae RTE ex miliae P tabernaculis PTE in tabernaculis R cf. de loco uniuerso ac de sententia In adn. Bened. 8 non inhabitabunt E non = 1= habitabunt P non & habitabunt RT 9 accolae R (ubi cco in ras.) PTE 11 habitantibus PTE habitanteB R ostendens RE contuens PT 12 incolatu se esse RTE incolatu'esse P peregrinG PTE ex peregrina corr. m. 1 R et PTE ex tum et corr. R 13 cohabitationem RT habitationS V coh*bitationes E conhabitationibus P 15 animea V 18 cum is qui oderant V cf. Sabatier 11, 250 oum odientibus PTE cum odientes R 90 motus PTE supr. scr. m. 1 R 21 pace RTE pacem P. )

559
amare inimicos. et apostolus monet: si possibile est in uobis, cum omnibus hominibus pacem habentes. et dominus hanc ueluti praceptorum summam consignat: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis. haec igitur conseruabit corda nostra in Christo, haec nos patriarchis adaequabit, haec etiam eos, qui pacem oderunt, per pacem obsequentes in pace retinebit.

Sed prophetae restat et aliud officium. doctrinam scilicet dei uniuersis constanter ingerere et uerbum uitae seternse iugiter praedicare. non inmemor quoque huius fuit ministerii; nam ait: cum loquebar illis, inpugnabant me gratis. erat quidem pacificus cum pacis inimicis, sed praedicationem pacis ipsius oderant pacis inimici et ad doctrinam dei commouebantur, quos per modestiam prophetae silentium eius in pace cohibebat; atque ita cum inimicis pacis propheta pacificus est et praedicare pacem propheta non desinit, sed pacis praedicatorem inimici pacis inpugnant.

Canticum graduum.

Leuaui oculos meos in montes, unde ueniet auxilium mihi et reliqua.

Secundum hunc psalmum canticum graduum aliqui referendum esse ad personam domini et saluatoris nostri existimant aptantes maxime ei dictum hoc: per diem sol non uret [*]( 1 Rom. XII, 18. 8 loh. XIV, 27. ) [*]( 1 1toces et apostolus — eat in nobis, quae extant in RE, om. PT 9 cum hominibus pacem habentes R cf. Sabatier JIJ, 642 (prob. cum omnibus hominibus pacem habentes) cum omnibus hominibus pacem ne habeatis e cum omnibus pacem habeatis b cum omni homine (homi IIf') pacem habere PT 12 pacificus RITE profeta pacificus V inimicis V*RP*TE inimicus V1 inimici p1 15 cohibebat VRP'T cnnhibebat P1 Explicit psalmus CXVIIII incipit psalmus CXX r Explicit psalmus CXVIIII incipit XX (sic) R Finit psalmus CXVIIII incipit psalmus CXX P Expl. CXVIIII incip. CXX T 20 in montes ex in monte m. 2 V auxilium V c/. infr. adiutorium h. 1. R 22 canticum RPa. (rf. Stud. 1886 p. 341) canticorum Tb 24 ei in ras. RP. )

560
te. neque luna pernoctem. inpletam enim hanc prophetiam eo tempore putant, quo in passione domini sole obscurato nox intercessit. sed iudicio horum nihil decerpimus. neque enim sensum intellegentiae huius arguimus, uniuscuiusque arbitrio relinquentes, quid ex his, quae aut legerint aut intellexerint, sequi magis uelint. nos tamen non potuimus sermonem nostrum nisi his, quse intellegebamus, aptare.

Leuaui oculos meos in montes. humanae mentis natura ea est, ut. si cogitatione aliquid contemplemur, talem se nobis unaquseque species exhibeat, qualem eam et cogitando formemus. quoquo enim mentis nostrae oculos intenderimus, id ipsum, in quo defixi sunt, referunt ad sensum. et ut planius intellegi id, quod dictum est, possit, adferemus exemplum. si quis hiemis die uer cogitauerit et ornamentum eius lumine mentis inspexerit, oblitterata hieme, in qua sit atque algeat. totum ei in sensu suo uer cum habitu suo ornatuque consistet. adeo mentis oculi oculis corporis praestant, ut ineunte in nos obliuione praesentium totos nos obtineat quidam quasi animo prsesumptus usus absentium. hoc igitur quo spectet, mox uidebimus.

Leuat in montes propheta oculos. quosnam oculos? nempe de quibus scriptum est: reuela oculos meos, et cognoscam mirabilia de lege tua; et rursum: prseceptum domini lucidum, inluminans oculos. numquid non isti oculi nostri corporali lumine ad contemplandum accensi sunt? numquid non naturam uidendi sortiti sunt? quse inluminatio uel quae reuelatio erit necessaria? deinde qua? uisuri mirabilia in lege? nisi forte in casis festa frondium, in templo pecudum sanguinem, in pascha agni uictimam, [*](22 Pa. CXVIII, 18. 24 Ps. XVIII, 9. ) [*]( 2 quo — P 8 iudicio horum (o horum in ras. m. 1) R iudicio eorum PT iudiciorum a 9 natura ea V natura ex naturae R naturae PT contemplemur ex contemurmplemur m. 2 V talem RPT talis T 12 in quo defixi RPT in quod fixi (in add. m. 2) V sunt ex sumus m. 2 V 16 totum & R uer — suo om. R 91 leuat RPT leuauit ergo V 99 acribtum est VP 28 de lege tua VRe (ita etiam p. 381, 7 VRCp) ex lege tua PT 28 mirabilia R in casis (iRT in causis P. )

561
in summa religionis sabbati otium? et, ut puto, fieri haec ab his, qui spectatores aderant, uidebantur. non ergo in id reuelandi sunt oculi, quod cernebatur, sed ad id, quod intellegi optabatur in lege.

Mentis ergo oculos propheta eleuauit in montes. quosnam in montes? non utique in hos lucis atque aris profanatos et conuentibus impios, neque illos siluis horridos, saxis nudos, prseruptis inuios, niuibus concretos; quid enim in his admirationis aut spei situm est? sed montes accipimus propheticos libros ex terra in altum eleuatos, per quos sit in superiora conscensus et gradus in aeterna. poterimus autem et montes existimare angelica ministeria, caelorum uirtutes et potestates, quarum ministerio nobis in sublimia praestatur ascensus. si enim secundum Danielum dominus ipse mons magnus est, non ambigendum est montes eos nuncupari, qui praecepti eius et uoluntatis et communicandae in nos beatitudinis sunt ministri.