Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Plures enim cum audiunt legem, iustificationem, praecepta, testimonia, iudicia, quae omnia Moyses sub diuersa uniuscuiusque generis uirtute disposuit, unum atque idem esse existiment: ignorantes aliud legem, aliud iustificationem, aliud praeceptum, aliud testimonium, aliud esse iudicium; quae multum a se differre et discrepare, testis nobis est octauus decimus psalmus. quo continetur proprietas uniuscuiusque et nuncupationis et generis. I ex enim domini inmaculata, conuertens animam. testimonium domini fidele, erudiens paruulos. iustitiae domini rectae, laetificantes corda. praeceptum domini lucidum, inluminans oculos. timor domini sanctus, permanens in saeculum saeculi. iudicia domini uera, iustificata in ipsum. sunt ergo distantiae in singulis quibusque rebus et prudentis atque intellegentis uiri est in his, quae scripta sunt, discernere, - ubi lex, ubi praeceptum, ubi testimonia, ubi iustificationes, ubi iudicia constituta sint: ne illa, quae sermo propheticus mirabili uniuscuiusque rei proprietate distinxit, ea ignorantiae nostrae infirmitas indocta inperitiae opinione confundat. itaque per litteras singulas haec omnia maximus et ultra ceteros copiosissimus psalmus iste discreuit, ut per haec uerborum elementa credendi [*](14 Ps. XVIII, 8 eq.. ) [*]( 1 nominibus ex omnibus C uerba in nominibus nihil om. V 2 iatnt r õ et om. Cp credimus RCpE 6 ut distinctionum R nesciertmt V 8 uniuBCuiueque (uniusc i. ras.) R 9 adque VR exietimant CpE 10 aliut V aliud iuBtificationem ex aliud legem iustificationem m. 2 V 14 domini om. V conuertans C 15 animas CE 16 paraolos r 19 iustificata in semet ipsa Cpe 21 adque VRC discernere ex discerne m. 2 V 22 testimonium pE 23 sint ex sit m. 2 V ne In illa R quae ex q. m. 2 V 24 rei om. VCp distincxit V distinxsit ex distincsit C 27 istae R crediderit V. )
Plures autem arbitrantur simplicitatem fidei ad absolutam aeternitatis spem posse sufficere, tamquam innocentia secundum iudicium saeculi doctrinae caelestis non egeat institutis. et quia aliter se res habet, idcirco nunc uiuendi in deo innocenter et in innocentia religiose manendi cognitio multa cum copia prophetici sermonis exposita est: quia difficile est quemquam per semetipsum, id est per saeculi instituta hanc innocentiae religiosae cognitionem et uerum usum uitae piae et innocentis adipisci. nouit etiam infirmam per se esse humanam naturam apostolus ad hanc uiuendi scientiam capessendam. nam cum de charismatum et munerum dei donis doceret, cum primum sermonem sapientiae praetulisset, statim sermonem scientiae subiecit. hoc enim scientiae post sapientiae sequens a deo donum est, quia usus sapientiae in usu scientiae perfectus est.
Occurrit autem in praesenti psalmo etiam ea nobis difficultas, quod, cum duos tantum psalmos acceperimus per litteras hebraeas conscriptos, id est centesimum undecimum atque duodecimum, ita ut a prima usque ad uicesimam et secundam secundum Hebraeos litteram uersuum numerus conueniret uersusque singuli a singulorum elementorum initiis inchoarentur, in hoc nunc psalmo octonos uersus elementa singula obtinerent. sed cum omnia uiuendi, credendi et placendi deo praecepta continerentur in psalmo, in eo numero omnia litterarum initia [*](1 in dfiL doctrinae V in domini doctrinae R in dominum doctrinae Cp in domini doctrina e cf. Acad. p. 49 et lin. 24 4 innocentiae V 5 institutis non egeat pE 6 habeat p nunc om. p uerba innocenter et in om. V in ante uocem innocentia om. C, supr. add. p 7 innooent ^ ia (in ras. fuit e) V innocentia (io s. s. m. 1) R innocencia C 10 ad uerum usum Ve pie V adipieci ex adisci m. 2 V 11 per se om. Cp(A) esse om. R 12 carismatum V 18 et di V 14 uerba praetulissetue scientiae om. V 15 post sapientiae add. m. 2 V seq. ns a d5 V sequens ideo C 16 in usu R in usus C 19 hebreas VR CX I adque XII (in ras. fuit C) V centesimum undecimfl atque duodecimQ Cp(A) centesimum - - decimum adque undecimum (un in ras. m. 3) R cf. LXX Tischend. Il, 94 20 usque ad vicesimam eecundam RCp usque uigesimam secundam E cf. Addenda 21 litteram secundum Hebraeos p 23 optinerent R 24 et credSdi V credendiq; p 25 contineantur a. )
Beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege domini. beati, qui scrutant testimonia . eius, in toto corde exquirunt eum. dictorum ordo non neglegendus est; qui si non diligenter a nobis cognoscitur, ne dispositae quidem beatitudinis ordinem consequemur. non enim [*]( i 1 maximae R 2 urtutem V in se = undique R 4 et partibus V or coaequales V IIII (sic) R 5 partes ex partis m. 1 R conuenti R nirtute RC numero ex nero corr. m. 2 V 6 doceant Cp(A) 8 iuasit enim ea, nt Cesset ex eeBe m. 2 V 9 circumcisione (om. in) p 10 ratio ex ratione m. 2 V 11 circumcisione R oblatus ex oblatos C 14 baberentr p 15 dilubii V 17 nostre V 18 hoBtia ex hostiam r 19 ceesante (nte in ras. a.exo?) R 20 et in quo C regenerationis I C 24 scrutant V qf. Neue Formenl. 11, 320, scrutantur RCp 26 exquirunt ex quirunt m. 2 V 26 agnoscitur p nec C 27 consequimur p. )
Prima igitur haec beatitudo est, beatos esse, qui inmaculati in uia sint: sed non in uia fortuita et in incerta et in erratica, sed in uia, in qua in lege domini ambulatur. plures etenim utilem et necessariam uiam se esse ingressos existimant; sed inmaculati in uia non erunt, quia non in lege domini ambulant. sed uia haec non solum ineunda est, sed etiam peragenda. nemo enim dum in uia est, id. ad quod per uiam tendit, obtinuit; beatus Paulus ait: non quod aliquid acceperim aut iam perfectus sim: sequor autem si adprehendam, inquoet adprehensus suma Christo. [*]( 7 Oaee X, 12. 24 Phil. III, 12. ) [*]( 2 est om. R 3 et innocentiae studiis C et communi V 4 uiam ueritatis E 6 esse V 7 seritae R in iustitia pE (LXX eh liixaiotivprjv) 8 in fructu VRC in fructu pE (LXX tts uaenov) 11 in spem usuum (del. m. 2) fructuum V eeuerimus V se = u = erimus R seruerimus Cp 12 messuerimus ex messaerimus m. 2 V inluminemus ex non inluminemus corr. m. 2 V 13 hic om. R messis ex measas corr. m. 1 R 14 noa V1 ac ex hac R 15 adque VR 17 primo R 18 in nia priore loco add. m. 2 V fortuita ex fortuito V in ante incerta om. V 20 Deoeasariam ex necessarium m. 2 V - = uiam (in ras. fuit et) V se ėė R sese VCp 28 per - genda p cf. Acad. p. 87 26 adpraehensus V. )
Adiectio autem ea, qua dictum est: in lege domini, non est otiosa. est enim et peccati lex, de qua ait beatus apostolus: uideo aliam legem in membris meis contramilitantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati. ergo quia et lex peccati esset, idcirco lex domini dicta est. nisi enim et lex esset exterior, non cum adiectione proprietatis legem domini propheticus sermo dixisset.
Sequens deinde uersus est primae litterae: beati scrutantes testimonia eius, et in toto corde exquirunt eum. in primo uersu est: qui ambulant in lege domini. [*]( 6 Ioh. XIV, 6. 13 Rom. VII, 22. ) [*]( 1 sed pergebat add. m. 2 V sed pergebat & = ea C et ea omitso sed pergebat p, in R prius el posterius pgebat corr. m. 3, quae add. lineolam litt. p et scrips. ge in ras. 2 in his (in h in ras. m. 3, i m. 3) R in pri euan., in marg. In priora m. saec. XI. R in priora pE 3 est add. m. 2 V oum obliuionem VC praeteritoru (ru euan., it, matg. add. m. s. Xl.) R 5 dfis (ns euan., in marg. dfis m. s. XI.) R e 6 quisque VC 7 dum uita = (eras. e, lineol. add. m. 3?) R choerft C cohercet p petulantia = (eras. e, lineol. add. 3) R 8 uincit (it in a o ras.) R 9 manerit V 11 adiecti (ti in ras.) R qua ex quae R a dic = tum R 12 enim eras. R aute C et add. m. 2 V 13 liam corr. m. 2 V legem (em add. m. 2) V cotramilitatem ex cotralitemilitatem V repugnantem R cf. Roensch d. n. Testam. Tertull. p. 334 14 et captiuam ducentem p 15 in lege Vp (iv TM v6/tw Tischendorf Nou. Tatam. Vat. 1452) 19 est uersus V beati qui scrutantur RCpE (sed R qui supr. scr., ur in ras.) 20 et om. C 21 post in primo 3-4 litt. eras. R uersus V. )
Quid ergo est lex? umbra scilicet, ut apostolus ait, futurorum; quod de ceteris scriptum nusquam est, ut futurorum umbra sit aut iustificatio, aut testimonia, aut mandata: sed tantum id legi proprium est, ut apostolus in plurimis docet, non secundum litterae intellegentiam legem esse tractandam, sed secundum spiritalem doctrinam futurorum in ea umbram esse noscendam. ait enim: non obturabis os bouis triturantis et adiecit: numquid pecudum deo cura est? an propter nos dicta scriptaque sunt? et rursum: legem legentes non audistis, [*]( 17 Coloss. II, 17. 23 I Cor. 9, 9. 26 Gal. IV, 21 aqq. ) [*]( 1 secundo (om. in) R secundum V sorutantur RCp 3 custodiri to ex custodire R custodire C 4 derigantur V 5 in VI R 7 in omnia mandata tua Cp 9 de iustificationibuB V 11 aliut lex ad praeceptom V 12 est ex aest m. 2 V 14 totum autem hoc ex totum hoc autem n- 2 V 16 se om. V 18 aoriptum nequaquam est C scilicet ut E 20 in lege properium est C 21 litterae — secundum add. m. 2 V 22 in eam V 25 annon RCpE scriptaque om. RCp in hoc quoque folio (90) codicis R interdum nonnullae litterae in textu euanuerunt, quas manus saec. XI. in margine rccte suppleuit 26 legentes ex legentis (gen euan., in marg. legentes) R habraham RC. )
Mandatum autem domini est, in quo obseruatio et custodia continetur, ut illud: non occides, non moechaberis, et cetera horum similia. et quia haec simplicia et splendida sunt nosque in uerum lumen per obseruantiam suorum dirigentia, idcirco ita dictum est: domini lucidum, inluminans oculos. de lege autem non conuenerat ista dixisse, quia per umbram futurorum sancta est et animas per futurorum cognitionem conuertens; mandatum autem per obseruantiam sui inluminans.