Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sequens autem est, ut qui in impiorum consilio non abiit, in peccatorum quoque uia non stet. plures enim sunt, qui, cum . per confessionem dei ab impietate discreti sint, non tamen a [*](rant 1 in eras. R 2 commemo corr. m. 2 V 3 criminose ne R 4 se nasci — necessitate om. F, in marg. inf. add. m. 2: necessitate . se nasci et ex eadem rursum 5 ac om. V 6 uagu r uacuum Rα hisdem rR cf. Neue Formenl. II, 200 nulla consistendi ratione I" 7 defertur E alicuiue ex alicus m. 2 r 8 non esse VR 9 qur 11 e 12 et uadit R 13 in heresi VR 14 dilapsi R ueteris ex teris m. 2 r 1 16 et om. V 17 impietas V 20 requiras R 23 consilium VRe 24 consilium YRe non eundi r 26 consiliu w consilio r consilium Re 28 discreti sunt rG. )
Tertius quoque hic obtinendae beatitudinis ordo est, in cathedra pestilentiae non sedere. sederunt in cathedra Moysi pharissei docentes, sedit et Pilatus in tribunali: cuius itaque cathedrae sessionem existimabimus pestilentem? non utique Moysi. domino sedentes potius quam sessionem cathedrae inprobante, cum dicit: super cathedram, inquit, Moysi sederunt scribse et pharissei; quaecumque dixerint facite. quse autem faciunt, facere nolite. cathedrae huius sessio pestilens non est, cuius oboedientia dominica auctoritate praecipitur. illa ergo erit pestilens. cuius contagium Pilatus manus abluendo deuitat. multos enim etiam in metu dei constitutos saecularium tamen honorum ambitio corrumpit: et uolunt ecclesise legibus subditi fori legibus iudicare. sed quamquam ad haec ipsa officia, quse agunt, ferant secum religiosam uoluntatem. beniuolos sese continentesque praestando, tamen necesse est eorum, in quibus deuersabuntur, negotiorum quodam pestilenti contagio polluantur. publicarum enim causarum ordo [*]( 14 Matth. XXIU, 2. ) [*]( 1 in ecleaia F in aeccta R 2 eclesiae ex eclesiam m. 2 V aeccleaiae R 3 quidem uitia naturae nostrae nos propellit V 4 sed ut utile est E nos om. V a uia hac ε5 ad quam (ad sup. lin. m. 2 V) Vr qua Re abscaedere Rl aic neque E adibito R 6 decedendi ex decidendi R 11 farisei 17? docentes om. V y 12 exiBtimauimus ex existimabimus V 13 mo si R 14 inquit ex inquid R mosi R 15 scribae et pbarisaei om. V dixerint uobis R 17 oboedientia ex oboediaentia m. 2 V 18 illa enim V contagio r 20 bonorum Ra 21 eclesiae F f = ori (eras. 1) R 92 aguntur R agent ex agerunt V ferunt T' 28 beneuolos e se R continentesq. R 24 diuersabuntur YE (sed. alibi etiam V deuersari) qaodam om. V 25 ante contagio in marg.: q< publicarum rerum necessitudines n sine macula exerceantur add. m. 1 R. )
Sed beatitudinem uiri nondum uel in impiorum consilio non isse, uel in peccatorum uia non stetisse, uel in pestilentiae cathedra non sedisse consummat. possunt enim haec et in saeculari uiro reperiri, ut unum deum esse creatorem mundi opinetur, ut a peccatis se per studium modestae innocentise referat, ut honorum dignitatibus priuatae et tranquillse uitae otia anteponat. sed perfectum nunc deo uirum propheta conformans, et quem in magnis aeternae beatitudinis constituat exemplis, non communibus eum ad id docet usurum esse uirtutibus, sed his consummandum esse, ut beatus sit, quse secuntur: sed in lege domini fuit uoluntas eius. abstentio superiorum inutilis est. nisi in consequentia adhibeatur intentio: scilicet ut in lege domini uoluntas sit. non expectat propheta, ut metus sit. plures enim intra legem metus cohibet, paucos uero uoluntas constituit in lege: quia timoris est, non audere timenda neglegere; perfectae uero religionis est, praescriptis uelle parere. et idcirco beatus ille est, cuius in dei lege non timor est, sed uoluntas.
Sed deest interdum et aliquid uoluntati; et perfectam beatitudinem solum uelle non obtinet, nisi uoluntatem sequatur [*](1 eos om. V eolesiastioae V aeolesiasticae R sanctitate ex sanctitatem m. 2 V 8 optentae R cum ad (et sic ter) re 4 ounotata licet uoluntate concurrunt V facit E 5 luce V 7 qui r 9 in ipsorum consiliu r in impiorum consilium Re 10 non abisse V 11 eni BUp. [in. R et sup. lin. a m. 2 V 12 repperiri VR 18 moc destiae Vct 14refrenete honore V otium a 15 nun II 16 conatituat ex constituta m. 2 V 17 usurum esse suffragiis sed V 18 sequuntur E 19 abstinentia ex abstentio m. 2 R 21 ut in ras. a m. 1 V 22 uero om. V 23 constituet V q< timoris est R 24 est om. R praescribtiB VR 27 aliquid (om. et) r 28 optinet ll. )
Sed consummata uiri huius beatitudine, qui impiorum consiliis et peccatorum uiis et pestilentiae cathedra se abstinens [*]( 8 I Thess. 5, 17. 15 I Cor. 10, 31. ) [*]( 3 infirmita = "= tis R 6 utque a spe J. consequendae ex consequentae R 6 cum aliquando. 7 adque V 8 huic dicto illut * apoatoli dictum est V 9 orantes Re 10 nostre corr. m. 2 r 11 legi = = s R 12 legentis Ed. Basil. et Paria. legendis b sed et in operis e 18 recenseamus sed ut ea quae scribturis ex recenseamus sed ut eamus sed ut ea quae scribturis m. 2 V recennt ea q.≡in n p seamus s.ed soriptoris (in diuers. liq. m. 2) R 16 opera legē er " u semper ser ; ex e = - e - ant (p sup. lin. m. 2 - u supr. add. m. -i) R 18 quaecumq. V queouquae R facitis RE in gloria dei V in gloriam dei (sup. lin. m. 2 add. facite) R in gloriam dei facite E (cf.Abh. IV p. 80) 18 ut sup. lin. m. 2 V orem' (in marg.: quomodo omni tempore oratur m. 1) R 19 in gloria VR exercita VE 20 cuiusquam V fit ex sit m. 2 R 2t diuque 1' 22 hmj R. )
In libro Genesis, ubi plantatum a deo paradisum legislator ostendit, omne quoque lignum specie pulchrum et ad esum bonum productum esse monstrauit; esse quoque et in medio paradiso lignum uitae et lignum sciendi boni et mali exposuit; inrigari deinde paradisum flumine, quod postea in quattuor principia diuisum sit. quod autem esset hoc lignum uitae, propheta Salomon docuit, dicens de adhortatione sapientise: lignum uitae est omnibus, qui conplectuntur eam et qui incumbunt in eam. lignum hoc ergo uiuens est; neque solum uiuens, sed etiam rationale; rationale autem in tantum, ut fructus det, det uero non confuse. non inportune, sed tempore suo. et plantatum hoc lignum est secus decursus aquarum. in possessione [*](14 Gen. II, 9. 21 Prov. III, 18. ) [*]( 1 die eam et nocte (ex noctem) V quantus ex quantum m. 2 JT 3 enim mp. lin. add. m. 2 V 5 iuxta decursus e 7 defluet RE 8 ligni -= R lignum V 9 non deciditione f non defluens RE 10 forte ex forte et m. 2 V 14Nparadysum R paradisi r legis labor r 15 quoque ex quodque R ad usum Re 16 et om. V 18 paradysum R paradisi I" 20 profeta solomon r de adhortatione sapientiae scripsi cf. Stud. 1886 p. 337 de adortatione sapientiae R de odoratione sapientiae a de adoratione sapientiae e de sapientie (de sup. lin. m. 2) I* 22 post incumbunt in eam R add. : sicut in dum (sicut in domino E) 23 ergo hoc E rationabile ex rationabilem m. 1 V 24 rationabile V ut fructus det fructus det uero V non confusae no inportunae rR 26 iuxta decursus e.- )
Huic itaque ligno beatus ille uir similis fiet, cum, translati latronis in paradisum modo, secundum decursus aquarum et ipse plantetur: et fiet beata illa et non eradicanda nouella plantatio, quam in euangeliis dominus significat, cum de aliena plantatione conqueritur, dicens: omnis plantatio, quam non plantauit pater meus, eradicabitur. hoc ergo [*]( 6 Luc. XXIII, 43. 12 Matth. XII, 33. 19 Luc. XXIII, 81. 26 Matth. XV, 13. ) [*]( 8 sed — aquaram add. m. 2 V iuxta decursns - 5 latrone (e in raa.) R 6 introduxit t 8 quae ex qui R qui Va q. a cognominari ex cognorminari m. IV 10 ex euuangeliie R intellegentiae istius est V 11 conparatum V 12 Beelzebub E 13 inquit ex inquid R 16 Beelzebub E e = i R 17 non dedignatus est conparationem cum pergens Vr 19 in umido V 20 ariditati ex aridati m. 2 V 21 significandu V 22 fiet similis V 23 in parae dyram R in paradisi V 24 eradicanda R 25 in euuangeliis R aliena svp. lin. m. 2 V 26 conquaeritur VR 27 pater meus coelestis e ergo sup. lin. m. 2 V enim R. )
Folium autem ligni huius non defluet. nec mirum si folia eius non defluunt, cuius fructus dabuntur potius, quam decident, non maturitate depulsi, non ui exteriore decussi, sed rationalis officii dispensatione demensi. et quid in foliis significet, ex conparatione rerum corporalium absolutum est. namque hanc esse naturam foliorum contuemur, ut ad custodiam fructuum fructibus ipsis circumiecta prorumpant, ut quodam uallo tenera pomorum initia communiant. doctrina ergo uerborum dei, quae promissos nobis fructus conuestit, significatur in foliis. his enim uerbis spes nostrae inumbrantur, horum inter has saeculi tempestates munimine conteguntur. non defluent igitur haec folia, id est dei uerba; quia per dominum dictum est: cselum et terra prseteribunt, uerba autem mea non praeteribunt. nihil enim ex his, quse? a deo dicta sunt, dilabetur aut decidet.