Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Itaque quia haec a diuinitate unigeniti dei filii domini nostri Iesu Christi intelleguntur aliena, uir ille hic a propheta beatus praedicari opinandus est, qui se ei corpori, quod dominus adsumpsit, in quo homo natus est, conformem studio aequitatis et totius iustitiae perfectione praestiterit. et sane id ita intellegi oportere, plenior psalmi expositio monstrabit.
Speciosissimum autem hoc et dignissimum incipiendorum psalmorum sanctus spiritus sumpsit exordium, ut humanam infirmitatem per spem beatitudinis ad innocens religionis studium adhortaretur, ut sacramentum dei corporati doceret, ut communionem glorise? caelestis polliceretur, ut poenam iudicii denuntiaret, ut differentiam resurrectionis ostenderet, ut prouidentiam dei in retributione monstraret. perfecta scilicet consummataque ratione tantse prophetise ordinem inchoauit, ut hominum inbecillitatem ad fidei studium beati uiri spes inliceret, spei beatitudinem conparata ligni beatitudo sponderet, insolentem impietatem intra metum denuntiata impiis seueritas coherceret, meriti differentiam in consiliis sanctorum condicionis ordo distingueret, dei magnificentiam in cognoscendis iustorun» uiis sequitas constituta monstraret. sed res ipsas et earum uerba tractemus. [*]( 1 praeproperae V admittit 1* 3 aut fuerit aut om. V iam sit habere naturae VR quod autem V 4 iam om. r ut ad aliquid erit ina choetur R ut ad aliquid inohoetur e 5 qui corr. m. 2 r -u-Į-I 6 di fili doni ñ ihs (corr. m. 2) xpi V filii dei domini nostri Ieau Christi E 7 aliena (ena in ras. et postea 4 litt. eras.) R profeta V 9 In quo Ra id est in quo I * 15 adortaretur R ut ante communionem Imp. lin. a m. 2 r 17 differentiam ex differrentiam m. 2 V 19 tanti profetae V tantae prouidentiae e ut humanam infirmitatem r 21 ligni beatitudo IV ligni similitudo RE (sed cf. infr. cap. 14) 'J2 inpiis ex impiis (s sup. lill. add. — ante hanc uocem una linea eras.) R in his r 23 coerceret ex coherceret R differentiam ex differentia wi. 2 r 25 sed (s eras.) R nunc et E eorum RE. )
Beatus uir, qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. sed in lege domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. quinque generum obseruantiam beato uiro subesse propheta commemorat: primam in impiorum consilio non eundi, alteram in peccatorum uia non consistendi, tertiam in cathedra pestilentiae non sedendi, tum deinde uoluntatis in lege domini ponendae, postremo in ea die noctuque meditandi. ergo necesse est differre impium a peccatore, peccatorem a pestilente; maxime cum sit impiis consilium, peccatori uia, cathedra pestilenti. dehinc cum in consilio impiorum eatur potius quam stetur, in uia uero peccatoris stetur magis quam eatur. quarum rerum causas ut intellegere possimus, discernendum est, quanto differat peccator ab impio, ut per id intellegi possit, cur peccatori uia. et impio consilium deputetur; dehinc cur et in uia standum et in consilio eundum sit, cum humana consuetudo et in consilio standum et in uia eundum esse decernat. non omnis, qui peccator est, et impius est: impius autem non potest non esse peccator. et sumamus ex usu conscientise communis exemplum. patres suos amare possunt filii, licet ebriosi sint et lasciui et prodigi; et inter haec uitia carent impietate, qui non carent crimine. impii uero, licet in praecipuis sint continentiae frugalitatisque uirtutibus, omne tamen, quodcumque aliud extra impietatem erit crimen, in contumelia parentis excedunt.
Igitur secundum hoc propositum exemplum impium discerni a peccatore non dubium est. et impios quidem eos esse natura ipsa iudicii communis ostendit, qui cognitionem dei expetere fastidiunt, qui nullum esse mundi creatorem inreligiosa opinione [*](4 et in lege dni meditabitur V hac nocte R 6 propheta om. 1' in consilium VRe, sed cf. Acad. p. 24 el infr. cap. 7 non ineundum I' 7 in ante peccatorum sup. lin. a m. 2 V niam non cosiatendum V 8 sedendum V 9 meditandum V 12 in coneilium VRe ante t eatur una litt. eras. R 13 eatur ex ineatur m. 1 V 14 es corr. m. 2 V quantum Te 15 qur R 17 in consilium Re 21 filii (lii in ras.) R ae nero om. V in eras. R praecipui ex praecipuis R 24 aliut V pxtra inpietate ex exintra pietate corr. m. 2 V. )
Sunt et alia consilia impiorum, eorum scilicet, qui in haeresim delapsi nec noui nec ueteris Testamenti legibus continentur. quorum sermo in orbem semper et circulum erroris inflexus, nihil tenens et in nullo consistens indefinitse sententiae cursu recursuque iactatur. quorum impietatis est, deum non ex dei ipsius professione sed ex arbitrii sui uoluntate metiri; ignorantes non minoris impietatis esse, deum fingere, quam negare; a quibus cum requiras, quo spei ac fidei suse fine sic sentiant, confunduntur, perturbantur, dissimulant, circumerrant et finem ipsum eius, dequa quaeritur, disputationis euitant. beatus ergo uir est, qui in hoc impiorum consilio non abiit, id est, qui ipsam illam in hoc consilio eundi non admiserit uoluntatem: quia quae impia sunt, uel cogitasse iam crimen sit.
Sequens autem est, ut qui in impiorum consilio non abiit, in peccatorum quoque uia non stet. plures enim sunt, qui, cum . per confessionem dei ab impietate discreti sint, non tamen a [*](rant 1 in eras. R 2 commemo corr. m. 2 V 3 criminose ne R 4 se nasci — necessitate om. F, in marg. inf. add. m. 2: necessitate . se nasci et ex eadem rursum 5 ac om. V 6 uagu r uacuum Rα hisdem rR cf. Neue Formenl. II, 200 nulla consistendi ratione I" 7 defertur E alicuiue ex alicus m. 2 r 8 non esse VR 9 qur 11 e 12 et uadit R 13 in heresi VR 14 dilapsi R ueteris ex teris m. 2 r 1 16 et om. V 17 impietas V 20 requiras R 23 consilium VRe 24 consilium YRe non eundi r 26 consiliu w consilio r consilium Re 28 discreti sunt rG. )
Tertius quoque hic obtinendae beatitudinis ordo est, in cathedra pestilentiae non sedere. sederunt in cathedra Moysi pharissei docentes, sedit et Pilatus in tribunali: cuius itaque cathedrae sessionem existimabimus pestilentem? non utique Moysi. domino sedentes potius quam sessionem cathedrae inprobante, cum dicit: super cathedram, inquit, Moysi sederunt scribse et pharissei; quaecumque dixerint facite. quse autem faciunt, facere nolite. cathedrae huius sessio pestilens non est, cuius oboedientia dominica auctoritate praecipitur. illa ergo erit pestilens. cuius contagium Pilatus manus abluendo deuitat. multos enim etiam in metu dei constitutos saecularium tamen honorum ambitio corrumpit: et uolunt ecclesise legibus subditi fori legibus iudicare. sed quamquam ad haec ipsa officia, quse agunt, ferant secum religiosam uoluntatem. beniuolos sese continentesque praestando, tamen necesse est eorum, in quibus deuersabuntur, negotiorum quodam pestilenti contagio polluantur. publicarum enim causarum ordo [*]( 14 Matth. XXIU, 2. ) [*]( 1 in ecleaia F in aeccta R 2 eclesiae ex eclesiam m. 2 V aeccleaiae R 3 quidem uitia naturae nostrae nos propellit V 4 sed ut utile est E nos om. V a uia hac ε5 ad quam (ad sup. lin. m. 2 V) Vr qua Re abscaedere Rl aic neque E adibito R 6 decedendi ex decidendi R 11 farisei 17? docentes om. V y 12 exiBtimauimus ex existimabimus V 13 mo si R 14 inquit ex inquid R mosi R 15 scribae et pbarisaei om. V dixerint uobis R 17 oboedientia ex oboediaentia m. 2 V 18 illa enim V contagio r 20 bonorum Ra 21 eclesiae F f = ori (eras. 1) R 92 aguntur R agent ex agerunt V ferunt T' 28 beneuolos e se R continentesq. R 24 diuersabuntur YE (sed. alibi etiam V deuersari) qaodam om. V 25 ante contagio in marg.: q< publicarum rerum necessitudines n sine macula exerceantur add. m. 1 R. )
Sed beatitudinem uiri nondum uel in impiorum consilio non isse, uel in peccatorum uia non stetisse, uel in pestilentiae cathedra non sedisse consummat. possunt enim haec et in saeculari uiro reperiri, ut unum deum esse creatorem mundi opinetur, ut a peccatis se per studium modestae innocentise referat, ut honorum dignitatibus priuatae et tranquillse uitae otia anteponat. sed perfectum nunc deo uirum propheta conformans, et quem in magnis aeternae beatitudinis constituat exemplis, non communibus eum ad id docet usurum esse uirtutibus, sed his consummandum esse, ut beatus sit, quse secuntur: sed in lege domini fuit uoluntas eius. abstentio superiorum inutilis est. nisi in consequentia adhibeatur intentio: scilicet ut in lege domini uoluntas sit. non expectat propheta, ut metus sit. plures enim intra legem metus cohibet, paucos uero uoluntas constituit in lege: quia timoris est, non audere timenda neglegere; perfectae uero religionis est, praescriptis uelle parere. et idcirco beatus ille est, cuius in dei lege non timor est, sed uoluntas.
Sed deest interdum et aliquid uoluntati; et perfectam beatitudinem solum uelle non obtinet, nisi uoluntatem sequatur [*](1 eos om. V eolesiastioae V aeolesiasticae R sanctitate ex sanctitatem m. 2 V 8 optentae R cum ad (et sic ter) re 4 ounotata licet uoluntate concurrunt V facit E 5 luce V 7 qui r 9 in ipsorum consiliu r in impiorum consilium Re 10 non abisse V 11 eni BUp. [in. R et sup. lin. a m. 2 V 12 repperiri VR 18 moc destiae Vct 14refrenete honore V otium a 15 nun II 16 conatituat ex constituta m. 2 V 17 usurum esse suffragiis sed V 18 sequuntur E 19 abstinentia ex abstentio m. 2 R 21 ut in ras. a m. 1 V 22 uero om. V 23 constituet V q< timoris est R 24 est om. R praescribtiB VR 27 aliquid (om. et) r 28 optinet ll. )