De errore profanarum religionum
Firmicus Maternus, Julius
Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.
Haec quidem, sacratissimi imperatores, ethopoeiaco mi sermone dixisse sufficiat. at ego nunc sacrarum lectionum institutione formatus perditos homines religioso sermone conuenio. si dii sunt quos colitis, cur eos lugetis? cur eos annuis luctibus plangitis? si lacrimis ac luctu digni sunt, cur eos diuino honore cumulatis? UnUID itaque e duobus facite: aut nolite eos lugere, si dii sunt, aut si luctu eos dignos putatis ac lacrimis, deos eos appellare nolite, ne luctibus ac lacrimis uestris maiestas diuini nominis polluatur.
sed quia mens perdita et sceleratae cupiditatis laqueis implicata nulla potest ratione reuocari, persequar cetera, ut publicatis omnibus atque detectis quae profana consecrauit improbitas misericordia Dei nomine domini nostri Iesu Christi lapsos erigat, fugientes ad se reuocet, dubitantes confirmet, errantes corrigat et quod est potissimum uitam morientibus donet.
In plurimis orientis ciuitatibus, licet hoc malum etiam ad nos transitum fecerit, Adonis quasi maritus plangitur Veneris et percussor eius circumstantibus uulnusque monstratur. Mars enim in porci siluestris speciem formamque mutatus, ut sibi primas partes in amore Veneris uindicaret, incaute contra se ruentem percutit iuuenem. si deus eratAdonis, cur riualis insidias nesciebat P [*]( 1 secreta P: sacra a 4 lugite ter P 11 deo pareo a 14 audiatis a 18 lugitis P 19 ac P: et a 26 in nomine a 1\\ lesu] ihti P 27 conflrmat P 30 percursor P 33 contra serentem a )
sed et alium audio cum Venere coniugale habuisse consortium: Vulcanus, nisi fallor, ab his deorum cultoribus maritus Veneris esse perhibetur. o uanorum hominum ridenda persuasio! inter duos maritos adulter positus ab uno capitur, alterum uincit. seduide: ut adulter deus maritum uinceret, quod sibi corpus elegit! porcus esse maluit: qui si habebat mutandi corporis potestatem, leonis debuit potius speciem formamque suscipere. sed leonem dicunt qui naturas animalium norunt in illa agrestis animi feritate pudicitiae seruare uirtutem. merito ab adultero leonis spernitur forma et libidinosi animalis eligitur.
Hic iam euangelicae traditionis secreta tractemus. eiecto daemonio dominus porcorum gregem donat, nec inmerito: ut cum libidinosis animalibus per dura praecipitia fluctusque iactatus per mortes porcorum uarias digna nece inmundus spiritus carperetur.