De errore profanarum religionum
Firmicus Maternus, Julius
Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.
sic quod ipsa dispensato quod adtulerat frumento colligendarum frugum tradiderat disciplinam, post mortem ob beneficium, quod ex frugum copia nascebatur, et sepulta in loco est pariter et consecrata et diuino cum filia appellata nomine. amat enim Graecorum leuitas eos qui sibi aliquid contulerint uel qui consilio aut uirtute se iuuerint diuinis appellare nominibus, et sic ab ipsis beneficiorum gratia repensatur, ut deos dicant, deos esse credant, qui sibi aliquando profuerint. sic de Libero Nysa non dubitat nec de nouis ambigit Sparta sideribus: cremat et consecrat Herculem tristis Oeta et a uanis Cretensibus adhuc mortui Iouis tumulus adoratur.
additur tamen, sacratissimi imperatores, ad huius profani erroris augmentum quod hos binomines, id est Liberum et Proserpinam, maiore quasi auctoritate defendat: nam Liberum ad solem uolunt referre commenta Graecorum, Proserpinam uero Liberam dicentes lunam esse confingunt. quod quam absurdum et quam miserum sit ex ipsa ueritatis possumus ratione colligere. quis uidit puerum solem ? quis fefellit? quis occidit? quis lacerauit? quis diuisit? quis [*]( 1 ait P: tunc ait a 3 qu5 (t. e. quoniam) nos: quo Pa, quia Oehler 4 donis Bursian: dotis P, dotibus a 12 dispensato — frumento J. Fr. Gronouius: dispensatio — frumenta P (Sicque tum ipsa dispensatio quod attulcrat frumenta, tum quod colligendarum etc. a) 15 in eo loco a II numine Pa, em. Woicerus 20 nisa Pa II spartha P 21 herculimP II Oetas Pa, em. Oehler 24 binomines Bursian: hihomines P, homines a II id est — Proserpinam obelo notauit Wowerus 26 libera P 29 multa uocdbula litteraeue fol. 9\' et partim iam fol. sb in scriptura albitudine fere extincta alia manu renouata sunt )
quis Plutonis coniugem fecit? sed et errorem istum physica rursum uolunt ratione protegere: indiuisam mentem et diuisam, id est TOV af.ieQiarov xai xov fiefiequonivov vovv, hac se putant posse ratione uenerari.
dicite mihi, o miseri mortales, quid naturalibus rebus additis funera? quid dei dispositionem crudelium mortium atrocitate polluitis? quid opus erat tam duro crudelique tormento ? quid sibi uult ista persuasio, ut diuinis rebus funestae calamitatis ordo societur? ut natura siderum, quam Deus summus certis legibus fecit, mortalis calamitatis luctibus iungeretur? cui rei prodest quod facitis? miscetis terrena caelestibus, caduca superis, tenebrosa lucentibus, dolores ac luctus hominum diuinis honoribus consecrantes.
Si conuocato omni genere humano sol habita contione loqueretur, desperationem uestram hac forsitan oratione percuteret: lQuis uos, caduci homines et per dies singulos summo. Deo uariis generibus rebellantes, ad hoc tantum facinus impegit, ut profano nefariae cupiditatis errore et mori me dicatis arbitrio et uiuere? atque utinam usitato more uel uno genere uaesanae cogitationis uestrae figmenta procederent, utinam sine contumelia mei sceleratae cogitationis uestrae grassaretur inprobitas! nunc uos per praecipitia iactantes mihi quoque non parcitis nec aliquam habet uester sermo reuerentiam, sed cum dedecore meo in exitium uestrum mortemque properatis. alii me aput Aegyptum undis Nili
et rapidis uerticibus obstinato mentis furore submergunt, alii amputatis uirilibus plangunt, alii crudeli morte caesum aut in olla decoquunt aut septem ueribus corporis mei membra lacerata subfigunt. qui paululum mihi placida fuerit oratione blanditus, quadriiugi currus aurigam me esse confingit. proicite aliquando tanti furoris exitium et salutari persuasione conuenti ueram salutis uiam quaerite. inimicus Dei est qui haec aut cogitauit aut \' fincxit, nec facinus eius simplex aut usitata poena comitatur, qui [*]( 3 diuisaP 4 f-iENEPICfiENON NOYP 5 o a: o diiP cf. p. 104,21 II miseri om. a 10 calamitas Pa, em. Bursian 15 forsan a 17 reuellantes adhuc tantum P 18 uestro arbitrio a 19 uęsane P, uesanae edd. 21 cogitationes P II uosmet a 25 uorticibus Wowerus 26 uiribus P II in P: ut a 27 decoquent P II uerubus a 30 conuicti o; at u. ind. III s. u. conuenire )
lugete mortuos uestros et ipsi simili morte morituri, mittite regibus uestris ut uultis inferias et orbitates eorum alio remediorum genere mitigate. lugete Liberum, lugete Proserpinam, lugete Attin, lugete Osirin, sed sine nostrae contumelia dignitatis. nolo me per tumulos eorum fauillasque ducatis, nolo ut errori uestro nomen meum fomenta subpeditet. ad initium diei a Deo factus sum, hoc mihi sufficit solum: quid me honesti muneris dignitate priuatis ? aliud me Deus fecit, aliud esse iussit, et uos me pro libidine uestra diuiditis, pro arbitrii uestri cupiditate laceratis. quicquid sum simpliciter pareo nec aliud uolo de me intellegatis nisi quod uidetis: hoc Deo gratum est, hoc Deus libenter amplectitur, hoc homines ad salutis uiam ducit, si proiectis erroribus Dei gratiam simpliciter ac fideliter hauriatis.
Haec quidem, sacratissimi imperatores, ethopoeiaco mi sermone dixisse sufficiat. at ego nunc sacrarum lectionum institutione formatus perditos homines religioso sermone conuenio. si dii sunt quos colitis, cur eos lugetis? cur eos annuis luctibus plangitis? si lacrimis ac luctu digni sunt, cur eos diuino honore cumulatis? UnUID itaque e duobus facite: aut nolite eos lugere, si dii sunt, aut si luctu eos dignos putatis ac lacrimis, deos eos appellare nolite, ne luctibus ac lacrimis uestris maiestas diuini nominis polluatur.
sed quia mens perdita et sceleratae cupiditatis laqueis implicata nulla potest ratione reuocari, persequar cetera, ut publicatis omnibus atque detectis quae profana consecrauit improbitas misericordia Dei nomine domini nostri Iesu Christi lapsos erigat, fugientes ad se reuocet, dubitantes confirmet, errantes corrigat et quod est potissimum uitam morientibus donet.