De errore profanarum religionum
Firmicus Maternus, Julius
Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.
Sequitur hanc sacri contagionem et imitatur ordinem funeris a Cerere Hennensi muliere mors filiae consecrata. nam quicquid in Creta pater circa filium fecerat, hoc totum Ceres apud Hennam amissa filia impatientia materni doloris instituit: quod quatenus factum sit breui sermone perstringam. unicam Cereris filiam, quam Graeci Persefonam, nostri immutato sermone Proserpinam dicunt ad coniugale consortium plures petebant. mater sollicita de singulorum meritis iudicabat, et cum adhuc omnibus matris sententia uideretur incerta, diues rusticus, cui propter diuitias Pluton fuit nomen, temerario cupiditatis ardore, cum moras dilationis ferre [*]( 1 II. 6,135. ) [*]( 1 ut et fugam et trep. P 3 &0BH91C JYCEN P 4 KOAIIl(j> P 5 EXEN P: tyt edd. (ed. princ. uersus admodum corruptos habet) 6 institutum tuum P: tuum institutum edd. 8 libris P: Liuii J. Fr. Gronouius 11 bachanaliorum P 9 butio P, Ebutio a 13 seueros (sernos a) immo romanos Pa, em. Bursian 14 consilii P: senatus a 17 romani nomini P, em. Bursian, Romano nomine a 18 cum] malim dum 22 circa P: ob a 23 quo quatenus P 26 sollicite a )