De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

illic interceptus trucidatur et, ut nullum posset neçis inueniri uestigium, articulatim membra concisa satellitum sibrdiuidit turba. tunc, ut huic facinori aliud facinus adderetur, quia uehementer tyranni crudelitas timebatur, decocta uariis generibus pueri membra consumunt, ut humani cadaueris inauditis usque in illum diem epulis nescerentur. cor diuisum sibi soror seruat, cui Minerua fuit nomen, quae et ipsa sceleris fuit particeps, et ut manifestum delationis esset indicium et ut haberet unde furentis patris impetum mitigaret. reuerso Iouifilia ordinem facinoris exponit.

tunc pater funesta calamitate cladis et acerbi luctus atrocitate commotus Titanas quidemnario genere excruciatos necat nec praetermissum est in ultione filii aut tormentum aliquod aut poena, sed per omnia poenarum genera bacchatus necem qualiscumque filii uindicauit, affectu quidem patris, sed tyrannica potestate. tunc, quia diutius pater ferre lugentis animi tormenta non poterat et quia dolor ex orbitate ueniens nullis solaciis mitigabatur, imaginem eius gypso plastico opere perfecit et cor pueri, ex quo facinus fuerat sorore deferente detectum, in ea parte plastae conlocat, qua pectoris fuerant liniamenta formata. post haec pro tumulo extruit templum et paedagogum pueri constituit sacerdotem: huic Silenus fuit nomen.